Page images
PDF
EPUB

Clamorem Ranæ sustulere ad sidera.

Convicio permotus quærit Jupiter

Caussam querelæ. Quædam tum stagni incola :

Nunc, inquit, omnes unus exurit lacus,

quam possidet Bibliotheca Electoral. Dresdensis splendida. Et jure placere potest hæc lectio; videtur enim elegantior.

4. ad sidera, ad cælum, synecdochice. Alii capiunt metonymice, pro Jove. Forsan ante oculos habuit Virg. Æn. X, 262: « Clamorem ad sidera tollunt Dardanidæ e muris. » Clamorem. Cl. Sattler. Froschgequack.

5. Convicio. Eleganter et proprie. Convicium enim, de qua voce cf. Scheffer. et Hartman. proprie est clamor plurium, uti hoc loco, quasi esset convocium. Ovid lib. VI, Met. 378, de ranis, dilatant patulos convicia rictus; atque etiam memorat Col. R. R. lib. X, c. 12, convicia ranæ semper querulæ, i. e. quæ semper coaxat. Adde infra lib. III, fab. XVI, 3. Nota varietatem in verbis clamor, convicium, querela. Laudat Hartmann. Cic. ad Div. I, Ep. 5: « Pompeius clamore convicioque jactatus est. » Vides igitur, hæc duo esse Synonyma. - [Clamorem... Convicio. Ex hoc Cic. « Pompeius clamore convicioque jactatus est», concludit Cl. Schw. duo hæc synonyma, sed minus recte. Unus enim clamare potest: convicium vero nullum, sine plurium vocum concursu. Ut rem paucis absolvam : unus et plures possunt clamare, seu clamorem tollere: sed non unum penes est convicio permovere. G.]

6. stagni incola, Sumpfbewohner, exquisite pro rana. Delectatur enim Phædrus jucunda varietate in appellandis animalibus. Vid. ad lib. I,

[ocr errors]

fab. I, 6, coll. Jani A. P. p. 312. Cic. Tusc. V, c. 13, « alias bestias nantes aquarum incolas esse voluit. Eodem modo Plin. lib. VIII, c. 57, sed masculino genere, vocat mures domuum incolas, teste Burm. Incola feminini esse generis, ex hoc versu patet, nisi quis rò quædam cum Axenio referat ad ranam, ut rana dicatur incola, sicuti aquila rex, quod tamen minus placet. Scribunt etiam Gesnerus et Schellerus in Lexicis, incola esse communis generis. Plin. H. N. lib. XII, 3,

"

peregrinas arbores incolarum nųmero esse cœpisse » dicit. Ceterum sunt, qui putent, Poetam imitatum esse Virg. Ge. III, 430. — [ Incola et accola, non semel, ut apud Q. Curt. temere viro alioqui docto confusa, quo um illud, incola nimirum, significat, qui habite dedans ( colere in), et hoc, accola (colere ad), celui qui habite auprès. Apud Græcos, apoios, accola ; švoixos, incola; promos, inquilinus; i i§ érépas móλεως μετοικῶν ἐν ἑτέρα, quique pendebat tributum quod vocabant μɛτοίκιον. G. ]

7. unus, solus, subaudi sol. Profert Burm. locum Ter. Eun. I, 11, 39: Ego cum illo, quocum tum rem habebam, hospite abii

uno

huc.

"

» Idem vir doctus notat quoque elegantem oppositionem in unus omnes, laudans Catull. I, 5, « ausus es unus Italorum omne ævum explicare; Virg. Æn. III,

[ocr errors]

Cogitque miseras arida sede emori.

Quidnam futurum est, si crearit liberos?

8. Cogitque. Heinsius: cogetque miseras aridæ sedi immori. Coget habet Cod. Pith. ut notavit Neveletus ad marginem pag. 393. Myth. Esop. Et defendi potest e Virg. Eclog. II, 7, et Theocr. III, 9. Vid. Notas. Sed quia cogit ab omnibus receptum est, non ausus sum quidquam mutare, emort. Ita MSS. Alii mori. - 9. crearit; Cod. Pith. crearet, teste Neveleto; Anonymus Nil. et Romul. Divion. creaverit; at Ulmens. procreaverit.

"

716, « Eneas omnibus unus narra

bat. "
exurit. Serv. ad Virg. I,
39, explicat, ita urit, ut nihil su-
persit. Hinc recte Scheff. « exsiccat,
absumto per calorem humore om-
ni. » Virg. Ge. III, 432, « postquam
exusta, palus terræque ardore dehis-
cunt. " Cf. G. I, 107.

8. Cogitque emori. Forte præivit
Virg. Ecl. II, 7, mori me denique
cogis, ubi meliores Codd. coges;
sed præsens majorem vim habere
videtur viris doctis. V. Heyne ad h.
1. Virgilius autem hæc de Græcis
Theocriti expresserat, ἀπάγξασθαι
Tonus. Vid. Idyll. III, 9, coll.
V. L.[Cogit emori. « In locis quæ
laudat Abreschius, emori, capi po-
test pro simplici mori. Ita Cl. Schw.
(Exc. V) » : sed minus recte. Nam
hic, remori significat, vel mori e
sede arida, ob sedem aridam, et
tunc emori indicat caussam mortis :
vel quod nos gallice, mourir lon-
guement, et à petit feu; et tunc
emori indicat genus mortis, aut po-
tius moras mortis imminentis, et in
utroque casu perspicua est vis præ-
positionis. Si emori et mori sint
synonyma, pari jure synonyma ap-
pellabuntur sequentia, trahere, ex-
trahere (I, viii, 6); trudere, pro-
trudere (V, 7); cogitare, excogi-
fare: κινεῖν, ἐκκινεῖν, πολιορκεῖν, ἐκ-
Toxopaev, et alia bene multa. G. ]
--- miseras, scilicet ranas. arida

sede, exsiccata. Vid. ad lib. I, fab. III, 13. Concinne respondent arida et emori râ exurit V, 7, sede autem & incola stagni V, 6, emori, simpliciter, mori. Vid. Exc. V (a), ad hanc fab. Hunc v. ve te: Wir armen Thiere müssen jetzt schon in unsern ausgetrockneten Wohnungen fast verschmachten. Nam ita verti posse, docet alius Phædri locus, lib. III, fab. VII, 6, Ego... pereo fame. Quæ, ut hic, non capienda sunt de morte certà, sed ita: ich muss fast verhungern; ich möchte verhungern. Ita et Græci : Xenophon. Cyrop. lib. VI, c. 1, seu 35, ὥστε τὸν ̓Αράσπαν ἀπολωλέναι τῷ φό Co, μ nai πάθη ὑπὸ Κύρου, so dass Araspes vor Furcht, vom Cyrus zur Strafe gezogen zu werden, fast des Todes war. Cf. Exc. cit.

9. Quidnam futurum. Sollemnis formula de timente et præsagiente. Burm. qui congessit exempla. crearit, procrearit. Vid. lib. III, fab. XV, 11, quo loco de brutis animantibus usurpatur. Liv. lib. I, c. 3, « is Æneam Sylvium creat.»

Comparabis cum hac fabula fabulam Babrii, de qua v. Excurs. V () ad h. fab. Cf. etiam fabula Fontanii lib. VI, fab. XII; Anonymi Nilantii fab. X, qui mirum in modum interpolavit; Anonymi Neveleti fab. VII. Romuli Nil. fab. VII. Romuli Divion. lib. I, fab. VII.

[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][merged small][merged small]
« PreviousContinue »