Page images
PDF
EPUB

Quod vitæ satis est, peto, Macrine,

Mi, nequid nimis, est nimis probatum.

NON opto aut precibus posco ditescere, paucis
Sit contenta mihi vita, dolore carens.

RECTA ad pauperiem tendit, cui corpora cordi est
Multa alere, et multas ædificare domos.

Tu neque dulce putes alienæ accumbere mensæ ;
Nec probrosa avida grata sit offa gulæ ;

Nec ficto fletu, fictis solvere cachinnis,
Arridens domino, collacrymansque tuo;
Lætior haud tecum, tecum neque tristior unquam,
Sed Miliæ ridens, atque dolens Miliæ.

Br. 24.

Br. 24.

Br. 24.

Br. 26.

NIL non mortale est mortalibus; omne quod est hic
Prætereunt, aut hos præterit omne bonum.

DEMOCRITE, invisas homines majore cachinno;
Plus tibi ridendum secula nostra dabunt.
Heraclite, fluat lacrymarum crebrior imber;
Vita hominum nunc plus quod misereris habet.
Interea dubito; tecum me causa nec ulla
Riderc, aut tecum me lacrymare jubet.

VOL. I.

N

Br. 26.

ELIGE iter vitæ, ut possis: rixisque, dolisque,
Perstrepit omne forum; cura molesta domi est;
Rura labor lassat; mare mille pericula terrent;

Verte solum, fient causa timoris opes;

Paupertas misera est; multæ, cum conjuge, lites
Tecta ineunt; cœlebs omnia solus ages.

Proles aucta gravat, rapta orbat; cæca juventæ est
Virtus; canities cauta vigore caret.

Ergo optent homines, aut nunquam in luminis oras
Venisse, aut visa luce repente mori.

Br. 26,

[ocr errors]

ELIGE iter vitæ, ut mavis: prudentia, lausque,
Permeat omne forum; vita quieta domi est;
Rus ornat natura; levat maris aspera lucrum,
Verte solum, donat plena crumena decus;
Pauperies latitat; cum conjuge, gaudia multa
Tecta ineunt; coelebs impediere minus;
Mulcet amor prolis, sopor est sine prole profundus ;
Præcellit juvenis vi, pietate senex.

Nemo optet, nunquam venisse in luminis oras,

Aut periisse; scatet vita benigna bonis.

VITA omnis scena est ludusque: aut ludere disce seponens, aut mala dura pati.

Seria

Br. 27.

Br. 27.

QUÆ, sine morte, fuga est vitæ, quam turba malorum
Non vitanda gravem, non toleranda facit?

Dulcia dat natura quidem, mare, sidera, terras,
Lunaque quas, et sol, itque reditque vias.
Terror inest aliis, moerorque, et siquid habebis,
Forte, boni, ultrices experiere vices.

TERRAM adii nudus, de terra nudus abibo.
Quid labor efficiet? non, nisi nudus, ero.

Br. 27.

Br. 27.

NATUS eram lacrymans, lacrymans e luce recedo:
Sunt quibus a lacrymis vix vacat ulla dies.
Tale hominum genus est, infirmum, triste, misellum,
Quod mors in cineres solvit, et abdit humo.

Br. 29.

QUISQUIS adit lectos, elata uxore, secundos,
Naufragus iratas ille retentat aquas.

FELIX ante alios nullius debitor æris;

Hunc sequitur coelebs; tertius, orbe, venis.
Nec male res cessit, subito si funere sponsam,
Didatus magna dote, recondis humo.
His sapiens lectis, Epicurum quærere frustra
Quales sint monades, qua fit inane, sinas.

Br. 30.

Br. 31.

OPTARIT quicunque senex sibi longius ævum,
Dignus, qui multa in lustra senescat, erit.

Cum procul est, optat, cum venit, quisque senectam,
Incusat, semper spe meliora videt.

OMNIS vita nimis brevis est felicibus, una

Nox miseris longi temporis instar habet.

Br. 46.

GRATIA ter grata est velox, sin forte moretur,
Gratia vix restat nomine digna suo.

Br. 55.

Br. 56.

SEU prece poscatur, seu non, da, Jupiter, omne,
Magne, bonum; omne malum, et poscentibus, abnue nobis.

ME, cane vitato, canis excipit alter; eodem
In me animo tellus gignit et unda feras,
Nec mirum; restat lepori conscendere coelum,
Sidereus tamen hic territat, ecce canis !

TELLURI arboribus ver frondens, sidera coelo,
Græciæ et urbs, urbi est ista propago, decus.

Br. 60.

Br. 70.

Br. 75.

IMPIA facta patrans, homines fortasse latebis,
Non poteris, meditans prava, latere deos.

Br. 75.

ANTIOPE satyrum, Danae aurum, Europa juvencum,
Et cycnum fecit Leda petita, Jovem.

Ævi sat novi quam sim brevis; astra tuenti,
Per certas; stabili lege, voluta vices,

Tangitur haud pedibus tellus: conviva deorum
Expleor ambrosiis, exhilarorque cibis.

Br. 92.

Br. 96.

QUOD nimium est sit ineptum, hinc, ut dixere priores,

Et melli nimio fellis amaror inest.

PUPPE gubernatrix sedisti, audacia, prima
Divitiis acuens aspera corda virum;
Sola rates struis infidas, et dulcis amorem
Lucri ulciscendum mox nece sola doces.
Aurea secla hominum, quorum spectandus ocellis
E longinquo itidem pontus et orcus erat.

DITESCIS, credo, quid restat? quicquid habebis
In tumulum tecum, morte jubente, trahes?
Divitias cumulas, pereuntes negligis horas;
Incrementa ævi non cumulare potes.

MATER adulantum, prolesque, pecunia, curæ,
Teque frui timor est, teque carere dolor.

Br. 103.

Br. 126.

Br. 126.

Br. 126.

ME miserum sors omnis habet; florentibus annis,
Pauper eram, nummis diffluit arca senis;

Queis uti poteram quondam, fortuna negavit,
Queis uti nequeo, nunc mihi præbet, opes.

Br. 127.

MNEMOSYNE, ut Sappho, mellita voce, canentem
Audiit, irata est, ne nova musa foret.

« PreviousContinue »