Inter CARMINA QUADRAGESIMALIA referenda sunt nonnulla, quæ passim in Elencho Carminum siglis G* et W* notata, in duobus prioribus operis particulis exhibui. Hæc scilicet, quum ab auctoribus subinde reficta et sub ipsorum nomine in amicorum gratiam promulgata essent, alium sibi locum vindicare visa sunt. Titulos Carminum, sicut in Edis nostræ Censorum libris scripti leguntur, moris vetusti servandi caussa retinendos duxi. DEFESSAS sopor Eumenidas dum in limine Phoebi Occupat, hoc questu Pythia templa sonant: "Dormitisne ergo? nec nostræ injuria cladis Nec vos Atridæ conjugis ira movet ? Surgite nunc etiam vestri secura furoris Exilit e mediis præda petita plagis. Vos, Divæ, obtestor, quæ cæde cruenta mariti Illi autem aspicite hoc violatum vulnere pectus Sacrilego sceleris sufficit auctor opem. -- Scilicet et Phœbi auspiciis nunc irrita vestrûm Solvere, nulli alii sacra dicato deo; Ut lac rite novum, gelidamque e fontibus undam, II. An quicquid recipitur ad modum recipientis recipiatur. AFFR. MULTA super Lycidan lugubri questus avena Hæc secum infelix carmina pastor agit: "Huc mihi quæ Ortygiæ gelidos Arethusa recessus Roscidaque irriguis fontibus antra colis; Et Siculas inter valles, et florea rura, Carpe tui Lycidæ debita serta rogo. Ergo, infauste puer, placida qua morte quiescis Narcissumque gravem lacrymis, moestosque hyacinthos Quo feror infelix? non hæc solatia manes Scilicet, aut tumuli tangit inane decus. Novi equidem at tristes potui qua fallere curas Saltem aliquam dulcis Musa ministrat opem." III. An idem sit Caussa diversorum. AFFR. PELIACO in saltu, Divûm heroumque propago Phillyridam stipant, sancta corona, senem. Ille, sacer veri interpres, quo numine rerum Natura, et qua sit lege creata, docet ; Unde ortum mens ipsa trahat; quis corpora tarda Informans habili temperet igne vigor ; Quæ sancti norma officii; quæ munia vitæ ; Et quæ sint supero debita vota Jovi. Ille jubet tenues curas, et vilia rerum Negligere, et magno pectore magna sequi. Interea assiduis vegetos venatibus artus Et rigido hybernæ frigore firmat aquæ : Aut cursu inter se, et dura certare palæstra, Aut jubet in rabidas cominus ire feras. Inde animos, ut quemque trahunt sua fata, futuræ Diversa in vitæ munera rite vocat. Esonidæ cœlique vias et sidera monstrat, Et quæ sit medio semita tuta mari; Phobigenæ herbarum vires, ut quæque veneno Polleat, aut medicam certa ministret opem; |