Page images
PDF
EPUB

IX.

M. Christ. Aug. Lobeck dissertatio philologica: Dii veterum adspectu corporum exanimium non prohibiti. Pars prima, Vitebergae, Praeside Cl. Matthaei, A. i.. D. V. Iunii MDCCCII. Pars altera auctoritate Amplissimi Philosophh. ordinis eod. loco et die tempore postmeridiano defensa. PP. 33. 4.

Mouit auctorem huius commentationis, quae assiduam pariter quam cum iudicio institutam scriptorum veterum lectionem prodít, sententia quaedam a Lessingio proposita in libro, quo de ratione, qua veteres mortis imaginem exhibuerint, disputatur., Monuerat ille (adductus maxime locis quibusdam Euripidis, Hippol. v. 1437. et Alcest. v. 22. 23.) Deos ex opinione com. muni Graecorum adspectu corporum exanimorum esse prohibitos. Quae sententia quum Viro docto neque ab ipso Lessingio, neque ab aliis, qui eum hac in re ducem secuti sunt, satis diligenter ponderata et aduersus omnen dubitationem munita videretur; accuratius rem excutere studuit, ita quidem, ut ante omnia, quaenam antiquissimae aetatis de religioso cadaverum adspectu opinio exstiterit, et quomodo eadem temporum decursu fuerit immutata, quaereret. Quo magis enim aetas illa antiquissima hominum mores sensusque ad Deos transferre solebat, eo facilius putat de sententia

Lessingii iudicari posse, si primum, num homines sibi religiosum putaverint cadaverum adspectum, fuerit quaesitum.

Homerica quidem aetate nec Deos nec homines vel omnino cadaueris adspectum fugisse, vel contrectando eo sese ullo modo pollutos existimasse, probatur pluribus rei vestigiis in Iliade et Odyssea obviis, quorum praecipua exstant II. 1. 16. v. 674-682. coll. 664 672. 1. 23. v. 182 187. coll. 1. 24. v. 20. l. 19. v. 30-33. 38. 39., quanquam conceditur, obseruatam fuisse corporis purgationem, si quis tabe et cruore homínis mortui se cruentatum videret. Neque seriori aetate unquam tanta occupauit mentes superstitio, ut ipso cadaueris adspectu, aliquem pollui existimarent. Laudatur hanc in rem Phocylidis locus v. 94. ad religionem sepulcrorum pertinens, ubi ne verbulum quidem de fugiendo cadaueris adspectu monetur. Certum tamen, pro funestis ominibus tum habita fuisse, quae ad mortuorum curationem spectarent. Transferuntur haec (inde a §. 5.) inprimis ad Athenienses. Quos initio non dubitasse, quin mortuorum cadauera vel prope ab aedibus suis, vel in ipsis Deorum templis sepelirent, pluribus exemplis probatur (Plato in Minoe sub finem, Arnob. adu. Gentiles 1.6. p. 114. ex recens. Elmenhorst. Natal. Com. Mythol. 1. 1. c. 14. Eurip. Medea vi 1388). Quod vero Solonis edicto cautum fuerit, ne quis intra urbis moenia sepeliretur (exceptis iis, qui praeclare de civitate meriti fuissent) huius rei causam non tam in superstitione quadam, quam in sanitatis' cura esse quaerendam, non improbabiliter coniicit auctor, comparatque hunc morem cum simili Romanorum institutò, qui legibus sanxerunt, ut mortui extra urbem sepelirentur, quanquam iidem non dubitarunt, quin in tem

[ocr errors]

plo Veneris aut Libitinae seruanda curarent, quae ad funus pertinerent. (Plutarch. quaestst. Romm. c. 23.)

Altera huius commentationis parte primum hoc agit auctor, ut monitis eorum occurrat, qui omnem antiquitatem adspectum cadauerum pro infausto ac dete stabili omine habuisse, inde probarent, quod Graeci veteres domibus funestis capillorum cincinnos adfige rent. Nam quum plerique hac consuetudine cautum fuisse contendant, ne forte praetereuntes domum ingrederentur et conspicerent funus, aliam longe probabiliorem causam hanc profert, quod talibus signis apponendis cognatos et amicos mortui huius euenti certiores reddere et in societatem doloris vocare voluerint, non aliter quam puerperii feliciter peracti signa quaedam, frondes atque coronas ante aedes ponerent, ad laetitiam alios invitaturi. Neque firmius ad sententiam illam comprobandam praesidium adfert aliud Servii (ad Virgil. Aen. 1. 3. v. 630.) de Romanis testimonium, cupressos in vestibulis aedium funestarum ponentibus, ne quis inprudens, sacra facturus, adspectu cadaueris, quo minus rem divinam faceret, prohiberetur. Bene monuit auctor, partim exinde, quod rem divinam non facerent, qui cadauer conspexissent, non rectius concludi, Deos ipsos horruisse cadaueris adspectum, quam alia veterum consuetudo, ab usu Veneris abstinendi ubi Deorum templa essent adituri, argumento possit inservire, fugisse Deas Veneris usum; partim omnem rem non satis accurate a Servio explicatam videri. Quod denique multis scriptorum veterum testimoniis efficitur, truas ante fores aedium funestarum collocatas fuisse, ut sese purgarent, qui cadauer adspexissent, id ad eos tantum pertinuit qui funus efferendum curabant. Alii contra, qui ipso eius adspectu se pollui existimabant, superstitiosi habiti (Theophrasti charact. c. 16. §. 2).

Quod ad loca Euripidea attinet, quae Lessingii sententiae haud parum patrocinari videntur, singulares putat causas fuisse, quae poëtam mouerent, ut in illis potissimum fabulis Deos induceret mortuorum adspectum fugientes, quum alia loca (Suppl. v. 794. Androm. v. 1232. Rhesi v. 885 - 948.) testentur, eum minime constanter fuisse hanc legem secutum. Et de priori quidem Hippolyti loco coniecit, ideo hoc instituisse poëtam, quod partim Dianam, quae semper divino praesidio Hippolytum defendisset, si amplius in scena commoraretur, non deceret, nullum morienti praesidium ferre, partim non recte posset Dea castissima tolerare adspectum iuuenis morientis. De altero loco Alcestidis ipse fatetur rem sibi nondum satis esse compertam. Laudantur sub finem alia loca de Venere Adonidem mortuum lugente (Theocr. Anacr. 1. Bion idyll, 1, 210. Ovid. Metamorphh. l. 10. v. 717. 184).

[ocr errors]

,

X.

De fragmento Clytaemnéstrae Sophoclis in duobus *) codd. reperto. ')

[ocr errors]

Edidit nuper Chr. Aug. Lobeck, A. M. Vitebergae duas dissertationes hoc indice: dii veterum adspectu corporum exanimium non prohibiti. In earum disserfationum secunda haec scripta sunt in ultima pagina: ab hac enim origine horrendas illas Pelopidarum calamitates profluxisse constanter poetae tragici tradiderunt tum alii, tum inprimis Sophocles in Clytaemnestra, inedita adhuc tragoedia, cuius tricentos versus Matthaei, Musarum ille sospitator Illustrissimus, quae est summa eius liberalitas, mecum communicatus est. Prologum agit Tisiphone, et inter varias illas caussas etiam hanc commemorat:

ἀφ' οὗ γ' ἐκεῖνος δυςτυχέςατος γέρων

ἥψησ' ἑαυτοῦ παῖδα, θεοὺς λαβὼν ξένους,
καὶ δῶκεν αὐτοῖς παιδίου φαγεῖν μέλη.

Sperare etiam vir incomparabilis me iussit, brevi illud elegantissimi poetae fragmentum ex tenebris proditurum esse. Quo avidius exspectent hanc editionem Graecarum litterarum amantes, brevem hic eius notitiam dabimus. Nobis enim illud innotuit

1) Fortassis tamen Cel. Matthaeus ex eodem August. codice, dum ante hos tres annos Augustae Vind, versabatur, versus descripsit, in quo auctor subtilissimus huius admonitionis legit.

« PreviousContinue »