Page images
PDF
EPUB

1782. 8. Quia non licuit Archontem Athenis in comoedia vero eius nomine traducere, Aristophanes (v. Schol. Nub. 31.) pro 'Aμavas dixit 'Auvvias. Caeterum ex Dion. Hal, de struct. or. 6. p. 56. observat V.,' paulo post futurum non fuisse a simplice diuersum, id quod Lennep. in Anal, linguae gr. et Pierson. ad Moer. p. 123. ss. demonstrarunt. Idem commendat Augustini Tract. de musica, utilibus obseruatt. plenum. Inde repetit voc. aαngóidos, quo lexica carent, atque oa#gov (pr. vetustum, v. Piers, ad Moer. p. 352. s.) idem esse quod aioxpòv, lat. turpe, gall. laid, ostendit.

Subiunximus his aliam Barthesii Comm. quae ad declamationem scenicam vett. pertinet, et in eodem Promt. Millini An. VI. (1801.) Tome V. n. 18. legitur. P. 209-224. Nouvelles Recherches sur la Déclamation théatrale des anciens Grecs et Romains; par P. I. Barthez, médecin, de l'Inst. nat d. 1. France etc.

Quaeritur, utrum declamatio scenica versuum et dialogorum in fabulis vett. fuerit verus, legibus musicis accommodatus cantus, nec ne? Auctor primum explicat locum Dion. Hal. de compos, verb. c. 12. (c. II. T. V. p. 58. s. 62. s. ed. Reisk.), atque inde cum Condillacum confutat, qui histriones potuisse versus can. tare dixerat, tum Arnaldi (in diss. de gr. linguae accentibus, T. XXXII, Mem. de l'Acad. d. Inscr.) corrigit sententias nonnullas, et, quamquam recte cum Athenaeo (Dipnas. XIV, 8. p. 632.) observat, Homerum paulo negligentius syllabarum rhythmum esse secutum, sequentibus autem poetis severiores fuisse metricas leges; tamen nimium tribuit Reiskio, qui poëtas graecos ple rasque prosodiae leges aut ignorasse aut sprevisse contenderat, Quod autem ad primariam quaestioném adtinet, impugnat (p. 214. ss.) Castelvetrium et Metasta. sium (Estratto dell' arte poët. d'Aristot. p. 45, s.) qui

1

cantum histrionibus et oratoribus (secus quam Cicero Orat. 18. et Quintil. Inst. Or. XI, 13.) tribuerat. Nam monologos et chorica cantica ad musicos modos fuisse composita certum est, sed scenicam declamationem in diverbiis negat auctor vere fuisse cantum, immo illam compositam fuisse ad leges a musicis prorsus diversas, primum admodum simplicem, post artificiosiorem. Eius artis duas constituit partes rhythmopoeiam, quae rhythmos et melopoeiam, quae inflexiones aut modulationis vocis conformavit et definivit (qua in re fuit aliquid cantui simile). Utraque a pristina simplicitate sensim ad maiorem varietatem accessit. Nonnulli accentus vocis eleuationem aut depressionem, alii gravi. tatem aut lenitatem, significarunt. Non syllabicos modo sed et logicos et poeticos s. oratorios accentus definire, fuit melopoeiae. Caeterum declamatio naturalis fuit exemplar, ad quod artificiosa componeretur. Videntur etiam (contra quam Duclos in Encyclop. Art. Declamation notée, et Mém. de l'Ac. d. I. T. XXI. p. 195. ss statuit) signa fuisse certa, quibus quodvis declamationis genus notaretur, etsi nobis ignota, eaque a musicis diversa, praeter illa in accentibus graecae et lat. linguae propriis usitata signa. Ita composita atque signis notata declamatio regebatur etiam s. adiuvabatur (sono organi musici (tibiae), quod modulationes declamationis scenicae omnino imitabatur.

De diversis rhythmis antiquissimorum poetarum dramaticorum Graeciae breviter commentatus est Grainvillius: Dissertation sur les divers rhythmes employés par les premiers poètes dramatiques de la Grèce, par I. B. C. Grainville, Magasin encycl. A. VI. T. V. n, 17, p. 51-58. Verissime monet, omnem Graecorum metricam artem non fuisse primitus nisi valde rudem, neque certis legibus, sed usu et consuetudine nixam, de

nec sensim ad eam perueniret, quae celebratur, praestantiam. Rhythmi et pedis metrici origo non casui fortuito, sed studio diligenti et observationi accuratae sapientum hominum tribuitur. Hinc sensim tum in

lyricis tum in dramaticis inventae sunt variae rhythmi formae, singulis carminum generibus et consiliis convenientes. Satyrica dramatica poësis rhythmo usa est celeriore, satyrorum saltibus et leuitati congruo; tragicus rhythmus primum ex dithyrambico et phallico est compositus. Sed episodiorum usus per Thespin introductus postulauit aliam mensuram. Phrynichus tetrametros in tragoediam invexit, ab Archilocho inventos, qui cum gravitati tragicae minus responderent, cesserunt iambis. Tum monodiae aliis metris componi coeperunt, et strophae, antistrophae atque epodi ad certam formam redigi. Aeschylus et Sophocles auctores fuerunt. Similiter in comoedia antiquissima phal¬ lica metra chororum secuta sunt iambica. Magnes in scena etiam voces animalium, avium etc. atque strepitus ventorum et tempestatum expressit. Crates iambicum metrum cum aliis commutavit. In Aristophane magna regnat metrorum diversitas.

[ocr errors]

VI.

Oratio paraenetica in primo consessu Societatis litterariae Varsaviensis, a Ioanne Baptista Albertrando, Praesule Zenopolitano, praesidere iusso, patrio sermone recitata, et ab authore ipso latine reddita. Varsaviae 1801. 8. pp. 24.

De Musis Dissertatio lecta in publico consessu societatis litterariae Varsaviensis, ab uno in eandem societatem cooptato; Nonis Decembribus A. R. S. C1310CCCI. Ab authore e Polonico latine reddita. Varsaviae Praesidum permissu. Anno 1801. 8. pp. 56,

Perlatam nuper ad nos utramque commentationem non sine voluptate perlegimus. Cum enim nos non fugeret, quod historia omnium temporum abunde docet, multum incrementi optimas litteras et cepisse quacunque aetate et nunc quam maxime capere, ex arctiore virorum doctorum unius pluriumve regionum conjunctione, suborta est nobis spes laetissima, fore, ut Musae, non sine omine forsitan in initiis novae societatis illustratae, firmiores in posterum felicioresque sedes in Polonia etiam (si iam ita vocare licet) figant, efficiaturque hac potissimum inita societate, ut redeat

[ocr errors]

Polonis aureum litterarum, humaniorum maxime, saeculum. Quae spes quamquam eo iamiam excitata, quod a paucis inde annis Homeri, Virgilii, et, nisi omnia nos fallunt, etiam Horatii non singulas sed plures versiones vel prodiisse vel adhuc tentari accepimus, nunc tamen aucta est et confirmata, maxime eo, quod ex his quas iam indicamus commentationibus intelleximus, non in vertendis modo sed in explicandis etiam atque imitatione exprimendis veterum scriptis Polonos doctos operam suam collocare.

Et orationem quidem priorem, propter argumentum ab his commentariis alienum brevissime tantum indicabimus. Est illud ita electum, ut et respiciat ad recentissimas regni Polonici calamitates, et aptum sit novae societatis initiis. Indicatur ab Albertr. pag. 3. his

verbis: Autocratiae iactura utut aliis rebus ab in

[ocr errors]

99

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

stituto nostro remotis molesta sit, in eo tamen quod „, spectat optimarum disciplinarum statum constituen,,dum et utilitatem amplificandam, studiosae nostrae ‚voluntati nequaquam potest officere, quandoquidem ,,eius generis damna, si damna vocanda sunt, litterarum progressus et commoda nequeunt remorari apud gentes, in aliarum gentium dominationem ,,translatas." Quam sententiam auctor ita persequitur, ut proferat primum exempla populorum, qui subacti etiam et devicti, priscam doctrinae et litterarum gloriam non modo non amiserint, sed etiam ita fuerint tuiti ut victorum magistri et praeceptores extiterint. In his Graeci Romanorum in optimis quibusque artibus duces principem locum obtinent, quos alia exempla excipiunt ab hoc loco plane aliena. His adduntur alia argumenta, in quibus interdum iustam probandi vim desideravimus. Primum enim est: omnes qui litterarum studiis incumbant, unius quasi esse familiae membra

« PreviousContinue »