Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

Vir doctissimus in litteris posteà missis ostendit v. 3. quia prima nominis Furius syllaba longa est, nec probabile iambum trochaeis immisceri, reponendum

esse:

Dum se ad Furium coenitare (s. potius, coenare) et Laelium pulchrum putat, et v. 8. nil Furius. Versum autem 6. ita rescribit: Itaque e conspectu omnium abiit Graeciae in

terram ultimam

hac addita nota: Vulgo: abiit in Graeciam, in ter ram ultimam, quasi Graecia dicenda esset ultima terra, i. e, extrema, quae proxima est Italo, Adriaticum mare naviganti. Secundum nostram lectionem Porcius ultimam Graeciae terram appellavit Arcadiam. recte: nam Epidamnum seu Dyrrachium plerumque appellentibus, itaque Graeciam a septentrione ingredientibus Romanis Arcadia terrae huius ultima fere videbatur regio, utpote qua nullae nisi Laconia tantum et Messenia ulterius versus meridiem sitae erant.

V.

Villoisoni Comm. de pronunciatione, ac centuatione et prosodia linguae graecae antiquae.

In enchiridio linguae gr. nuper Lutetiae Paris. vulga to (Manuel de la langue grecque, an. X. chez Delance) legitur: Lettre de I. B. Gaspard d' Ansse de Villoison à Fl. Lécluse, sur la prononciation, l'accentuation, la prosodie et la mélodie de l'ancienne Langue grecque). Repetiit eam inde. Millinus (Magasin encycl. T. V. 7me An. n. 20. p. 456–481).

Laudat primum locum Dion. Halic. de struct. orat. c. 11. p. 76. Upton. (Reisk. V. p. 58. ss.) et Batteusii versionem eius (Traité de l'arrangement de mots de Denys d' Halic. per Batteux. Par. 1788. 12.) atque recentt. libros aliquot de metris et rhythmis Graecorum (ut: de rhythmo Graecorum liber singularis, Oxon. 1788. cuius auctor est Guil. Cleaver, episc. Cestriensis, qui etiam nomine suo non praefixo, edidit Decretum Lacedd. contra Timotheum Milesium, Oxon, 1777. 8.) Ex Arcadii l. περὶ τῆς τῶν τόνων εὑρέσεως (Epist. Vinarr. Villoisoni p. 115. ss.) apparuit, Aristophanem Byzant. CC. annis ante Chr. excogitasse accentus ad imitationem notarum musicarum. Musice enim et Grammatice olim fuerunt coniunctissimae (Quintil. I, 4, p. 19. I, 10, p. 51. s. Gesn.), et Graecorum amor cantus reddidit ipsam eorum linguam laeviorem (Lamy Rhetor. I, 19. p. 107. ed. Hay. Com. 1725.) add. Arnaud

Mém. sur la prose grecque, Mem. de l'Acad. d. B. L. XLI, 393. 398.) Oratio eorum soluta musicis legibus fuit subiecta, nec a cantu τῷ ποιῷ (genere) sed τῷ ποσῷ (gradu) diuersa. Dion. Hal. de struct. or. p. 74. 80. Upt. sect. 12. p. 82. 15, p. 104. 108. 19, p. 158. 23, p. 216. Asiatici oratores, auctore Cic. in lib. de Republica, quem restituit nuper (1798.) Bernardy, periodos terminabant Ditrochaeo. Nunc quoque incolae calidiorum terrarum magis cantant, quam loquuntur. (Laudat V. p. 472. Iac. Lud. Strebaei, Remensis, de electione et collocatione verborum libros duo, et Iovitae Rapicii, Brixiani, de numero oratorio libros V., iunctim editos Colon. 1582. 12.)

In Arcadii loco (p. 116. Epp. Vinn.) lin. 7. pro agiμovs Vill. p. 460. mavult guμoùs, et l. 11. pro ἀποτείνοντες, ἐπιτείνοντες. Probat etiam olim factam coniecturam μέλος pro μέλλον, etsi πρὸς τὸ μέλλον reddi possit, pour fixer à l'avenir la prononciation de tous les mots, qui auroit pu devenir incertaine. Idem in not. p. 472. observat σημειωτικήν et παρασημαντικὴν apud musicos graecos indicasse artem notis describendae cantilenae. Agit etiam p. 461. de Nicanore gramm. Alex., ex cuius libris excerpta in V. Anecdotis graecis, et in Scholiis Ven. Iliadis leguntur. In Prolegg, ad Iliad. et Anecd. gr. omne hoc argumentum uberius tra ctauit Vill., laudauitque inprimis locum Augustini (Quaest. in Gen. I. qu. 162. T. III. p. 313. Antuerp.) unde patet, accentus et spiritus tum ad discernenda vocabb. notatos esse. Eamdem in rem nunc laudat duo libros: Collectio vocum, quae pro diversa significatione diversum accentum accipiunt auctore Cyrillo, vel potius Philopono, in usum scholae Lugduno Batavae, ed. altera L. B, 1751. 8. Dan. Peuceri Commentarius differentium apud Graecos vocum, potissimum ex Am

monio, Lesbonacte, et Philopono collectus et locupletatus. Dresd. 1749. 8.

P. 464. ss. impugnat argumentum contra accentus inde petitum, quod accentus cum quantitate syllabarum saepius pugnent. Acutus accentus non docet sylJabam esse longam, sed vocem esse eleuandam, eiusque breuis syllabae unum esse et dimidium tempus, cum breuis syllaba non notata habeat unum, longa duo tempora. Versus graeci et latini, brevibus et longis syllabis legitime compositi nitebantur rhythmo et mensura; recentiores (germanicis exceptis), ut Italorum versus qui sciolti et sdruccioli (v. not. p. 472.) dicuntur, harmonia. Cf. praeter Burettii diss. T. V. Mém, de l'Acad. des B. L. Franc. Maria Colle dissertazionę sopra il quesito di monstrare, che cosa fosse, e quanta parte avesse la musica nell' educazione de' Greci, e qual' era la forza di una si fatta instituzione, è qual vantaggio sperar si potesse, se fosse introdotta nel piano della moderna educazione. In Mantova 1775. 8.

Antiqui Graeci diligenter leges et quantitatis et accentua syllabarum, quas prosodia complectebatur, observarunt; recentiores et linguam et pronunciationem et accentuum rationem. (Arthur Brown Some observations upon the greek accents, Dublin 1800. et praeter notiores, Sim. Portii Grammaticam linguae graecae vulgaris Par. 1638. 8. Theo, d. Paris Nouvelle methode pour apprendre les principes de la langue grecque vulgaire, Par. 1709. 4. Institutiones linguae gr. vulga ris auctore Pet, Mercado, Rom, 1732. 4. laudat V.) Confundunt enim longas et breves syllabas (quod iam Pausaniae obiecit Philostratus de Vit. Soph. II, 13.), accentum interdum in quartam syllabam reiiciunt, geminatas consonantes, ut simplices, pronunciant (undę errores librariorum ortos esse Vill. post alios p. 478. dos

cet, cf. Bernardi praef. ad Nonni Epit. de curat. morb. p. 10. quem in not. ad Psellum de lapid. p. 44. ostendit, perperam sollicitasse voc. vegòv, quod in lingua Gr. vulg. aquam indicat. In Herodis Attici fragm. recte Viscont. et Fiorillo dederunt xáλλous pro κάλους quod Brunk. perperam in dous mutauerat.) Dionys. Halic. de str. orat. sect. 14. bene agit de discrimine soni vocalium, quod recentt. Graeci perperam negligunt, notati propterea ab Is. Vossio et I. G. Lindnero (in Prolus. de vera vocalium graecae linguae pronunciatione. Arnstad. 1772.) Rectius tamen recentt. Gr. 9 et x pronunciant. In nota 6. p. 472. ss. collegit V. iudicia VV. DD. de vulgari lingua graeca eiusque corruptione et inopia, ut Codrika Atheniensis (nunc apud legatum Ottomanorum Parisinum interpretis) in praef. ad Fontenelli lib, de pluralitate orbium graece versum, Vindob. 1781. 8., Spaldingii, Wallisii, Hermanni; et Henr. Stephani comparat iudicium de recentiori linguae gall. pronunciatione. Tum p. 479. de antiqua pronuncia. tione gr. laudat locum hunc Scholiastae ined. in Dion. Thracis Texvy yeaμμar. in cod. ms. bombyc. Neap. bibl. Ioh. de Carbonaria qui Lycophronem et alia opuscula continet, et ex quo Baffius excerpta communicavit cum Vill.: μακρὰ λέγεται τὸ Η καὶ τὸ Ω, ὡς παρὰ τοῖς παλαιοῖς ἐν διπλασίονι χρόνῳ τῶν βραχέων ἐκφωνούσ μενα. δεῖ δὲ τὸ Η μὲν ἐκφωνοῦντα μηκύνειν τὰ χείλη, ὡς ἐπὶ τὴν ἵνα καὶ τὸν πώγωνα· διὸ καὶ ἐνομοθέτη, μας κρὰ εἶναι, ὡς μηκύνοντα τὴν ἐπιφάνειαν τῶν φωνητικῶν opyávwv. Cum his aliorum nonnullorum vett, et reὀργάνων. centt, decreta comparat. Laudat etiam Bened. Credo e soc. Iesu librum rarum, lingua gr. vulgari scriptum: Γραμματική Ελληνικορωμαϊκή, περιέχουσα τοὺς κανό νας τῆς γραμματικῆς καὶ τῆς ὀρθογραφίας, τόσον τῆς Ἑλληνικῆς ὅσον καὶ τῆς ἁπλῆς διαλέκτου, Veronae

« PreviousContinue »