Page images
PDF
EPUB

nam quandam et constantem ponit naturam); alterum' vero, Hermogenem, qui vocabula ex usu et conventu hominum apta esse existimat, Heracliteorum rationem apparet suscepisse. Eodem spectat vocis 'Egia origo, quam ex eorum, id est, Parmenidis, ratione, qui unum quoddam et totum ponebant, ita explicat, ut Εσία quasi sit ἡ πάντων οὐσία, contra vero ex Heracliti sententia, qui putabat, τὰ ὄντα ἰέναι τε πάντα καὶ μέσ veiv oùdèv (p. 267.), ita, ut ¿oía sit ab

[ocr errors]

rea, quod τὸ αἴτιον καὶ ἀρχηγὸν rerum

[ocr errors]

9siv, proptesit τὸ ὠθοῦν; huc accedit oppositio vocabulorum ad ςάσιν et φοράν pertinentium p. 343. v. p. 341.

Sic igitur omnia in Cratylo, quae vel ad linguam et grammaticam pertinent, vel philosophiam respiciunt, nonnisi id spectare putanda sunt, ut Heracliti rationes et sublimi Parmenidis doctrinae addicti derideantur (in quibus quidem postremis Euthyphronem fuisse, 'EuJú povos inmor significare mihi videntur): quibus ad iunctus est per totum fere dialogum pertinens Sophistarum derisus. Namque etiam in eo, quod ex Homero probare conatur opiniones suas, p. 246. sq., carpit Sophistas, quippe qui omnia in Homero suo quaererent, ad eum confugerent, eumque ad rationes suas quovis modo accommodarent. Idem statuendum est de xavilla, ubi vocabulorum originem Socrates tradere non potest, eo refugiendi, ut vocabula alienae esse originis statuat, p. 283. 296. 307. 316. Ex quibus quidem perspicitur, Platonem etiam in hoc dialogo plura consilia coniunxisse quodammodo et copulasse. Etenim dum Parmenideos et Heracliteos sui temporis inter se componit et confert, eosque in primis ludit, qui Heracliteae disciplinae magistros se profitebantur, Sophistas deridet vocabulorum origines eorum, ut videtur, more, id est, ita ut ex uno quodam principio

eas constituat et ad rationes suas pro arbitrio accommo. det, investigando, multisque aliis rebus eorum vani. tatem, arrogantiam, ignorantiam exagitat. Haec quoque est causa, cur linguae et vocabulorum disquisitio nem adhibuerit ad philosophos suae aetatis carpendos et deridendos; atque grammaticum Sophistarum studium, quod, quam graui momento id temporis aestimatum fuerit, Cratyli verba p. 320: ô dy donei év ToIS μεγίσοις μέγισον εἶναι, haud obscure significant, non solum in Cratylo exagitat, sed in aliis quoque sermonibus; cf. Theaetet. p. 176. Sophist. 273. 291. Phileb. 220. T. IV. Politic. p. 47. T. VI. Neque in iis locis, ubi longe alia tractare et sublimiora appetere videtur, v. c. in Phaedro, sophistas eam ob causam ludere omittit; quod quidem statuendum est de vocum pws (p. 303.) et μavrinỳ (p. 316.) in Phaedro originibus.

Atque negari quidem non potest, multa inueniri in Cratylo de vocabulorum originibus et in universum de linguae natura egregie dicta et cogitata. Sed ne putes, serio illa et data opera a Platone tractata et posita esse, -prohibet totius Cratyli consilium atque finis: ut omnia potius ad rationes eorum philosophorum, quos derideat ac ludat, referenda sint. Sic p. 236., ubi vocabula dicit Quos constituta esse, vel propriam suam quandam naturam habere, eamque minime aptam ex hominum vel consuetudine vel conuentu, Parmenideorum significat rationes. Contrà, quod Hermogenes statuit, vocabula rebus esse ex hominum conventu atque usu imposita, dicta sunt vel ex Heracliteorum decreto, omnia fluere, nihilque constans ac proprium esse, vel ex Protagorae sententia, hominem esse rerum mensuram, p. 234. Totus deinde, qui sequitur, locus de vocabulorum originibus Heracliteorum rationem ludit et deridet; permulta tamen interposita sunt et cognitu utilissima et

propter sales Atticos illamque, quam Plato tantopere nobilitavit, Socratis ironiam lectu suauissima. Summa

vero totius disputationis eo fere redit, ut intelligatur, linguae nos naturam et indolem rectamque vocabulorum rationem constituere non posse, sed sublimioris cuiusdam et sapientioris naturae esse, quaenam vocabula, recte posita ac ficta sint, quae non, discernere et cognoscere. Namque si vocabula rerum imagines sunt, verae eorum naturae cognitio vel ex vocabulis ipsis, vel ex rebus, quarum vocabula imagines sunt, haurienda videtur. Ex quo perspicitur, eorum cognitionem ex rebus ipsis, quia vocabula earum imagines sint, et veriorem et clariorem esse. Quod quidem ut fiat, ipsarum rerum, Tay ovTwv, inuestigatio et cognitio necessaria est. Tollit tandem et euertit ipse, quam antea secutus fuerat, ex Heracliteorum decretis verba deriuandi et constituendi rationem, p. 345. sq., ita tamen, ut, quae vera sit ratio, in medio fere relin quat.

[ocr errors]

--

De Cratylo vero et Hermogene, quos loquentes Pla to facit praeter Socratem, nihil fere notum est, nisi quod ex ipso dialogo colligi potest, Cratylum Parmenis dis scholae, et Hermogenem Heracliteorum rationibus addictum fuisse. Hermogenes fuit Hipponici filius, (Crat. p. 231.) Calliae 2) frater, et Socratis amicus 1 3). De Cratylo autem nihil praeterea reperire potui. Aristoteles quidem (Metaphys. I, 6.) eius mentionem facit

*2) v. Crat. 245. Apolog. p. 79. ed. Fisch. Protagor. ubi Gorgiam, Protagoram et Prodicum apud eum devertisse Plato narrat. Quam multam pecuniam, sapientiae mercedem, sophistis numeraverit, ipse gloriatur ap. Xenoph. Symp. III. 4. IV, 1. cf. quoque eiusdem Symp. 1, 5. 1V, 37. VIII, 39. 13) v. Phaedon. c. 2. Xenoph. Apolog. 2. Memor. Socrat. IV,, 8, 4. II, 10. Sympos. III. §. 14. IV. §. 46. sq.

1

eumque inter eos refert, quibuscum Plato a teneris consueverit. Ex quo quidem loco et ex Platonis Cratylo mihi videtur eorum error profectus esse, qui Platonem tradunt a Cratylo Heracliteorum rationes, et ab Hermogene Parmenidis disciplinam accepisse (v. Diogen. Laert. III. §. 6. Ἐκείνου δ' ἀπελθόντος (int. Socratem) προσεῖχε Κρατύλω τε, τῷ Ἡρακλειτείῳ, καὶ Ἑρμογένει, τῷ τὰ Παρμενίδου φιλοσοφοῦντι. . Olym piodor. in vita Platonis p. 79. ed. Fisch: Mɛrà de tyv τελευτὴν Σωκράτους, διδασκάλω πάλιν (v. Apulei. de habit. doctrin. Plat. I. p. 2.) Expoαro KparúλE TO Ἐρακλειτείῳ, εἰς ὃν καὶ διάλογον ὁμώνυμον ἐποίησεν, ἐπιγράψας Κρατύλος, ἤ περὶ ὀρθότητος ὀνομάτων): id quod ipsius Platonis verbis repugnat; nam Cratylus, uti iam monuimus, ad Parmenidis scholam, et Hermogenes ad Heracliteorum decreta adhaerebat.

Ceterum quo tempore hic dialogus a Platone scriptus sit, certo definiri nequit. Nam nulla in eo deprehenditur temporis notatio, nec firmum quoddam conspicitur eius cum aliis dialogis vinculum, adeo ut ex his eius tempus constitui possit. Attamen Euthyphronis in eo mentio et praecipue id, quod Socrates dicit, se mane cum Euthyphrone collocutum esse, (p. 256.) adducunt fere animum, ut putem, Cratylum, quamvis ex Olympiodoro 1. 1. colligi possit, post Socratis obitum. eum scriptum esse, fortasse statim post eum dialogum, qui Euthyphronis nomine insignitus sit, (si genuinus hic est Platonis dialogus, de quo dubitare licet) ideoque Socratis adhuc temporibus, circa Olymp. XCIV., esse compositum.

IV.

Animadversiones quaedam criticae in Livii priores quinque libros, et alia loca. Scripsit M. F. H. Bothe.

Quo clarior sententiarum et verborum luminibus sua

viorque est Livius, eo magis vel minimi scrupuli inter legendum iniecti laedunt. Quos utcunque eximere nunc decrevimus.

.

I. De libro Historiae Livianae primo quod mone am, nihil propemodum est, nam capitis XX. §. 2. non Romuli quam Numae, cum Numa ipse cogitans secum inducatur, sed Romuli quam sui legendum esse, id levius quam quod annotaretur iudicarem, nisi talia passim monerentur. Similiter argumentantem vide Gronovium ad IV. 44, 7.

99

II. Gravius vulnus inflictum Livio est initio secundi libri, ubi sic loquentem faciunt scriptorem: Priores" [Tarquinio Superbo reges Rom,],, ita regnarunt, ut haut immerito omnes deinceps conditores, ,,partium certe [vel, secundum alios, coeptae] urbis, „, quas novas ipsi sedes ab se auctae multitudini ad,, diderunt, numerentur." Ecquid insulse laudari, videntur reges? Numerandi sunt conditores partium urbis Romae, quas aedificaverunt! Quid postea? Hoc magnum facinus, hoc regnare est, quod mediocres regés quotidie aemulantur? Et falsum est, omnes Reges inde a Romulo novas partes addidisse urbi, hoc tantum condere vocandum est, Numa conditor

Si

[ocr errors]
« PreviousContinue »