Page images
PDF
EPUB

II.

·Cantores Theocriti Idyllium VII. latino versu expressum, accedit spicilegium observationum, inprimis de carmine amoebaeo. Die Feldsänger, eine Idylle nach der achten des Theocritus, auctore Chr. Gottl. Wernsdorfio. Helmstadii typ. Fleckeisenii 1802. 40. pp. 8.

Ad versum 47. Wernsdorfius V. Cl. Milonem istum, cuius amorem profitetur Daphnis et amicitiam Menalcae amoribus opponit, haud diversum esse censet ab eo, qui arbiter sedet certaminis. Nam caprarium esse Milonem, intelligi ex v. 45, neque posse illum non proxime adesse, ex v. 51: atque hanc caussam esse, quare uterque canentium Milonis benevolentiam captet: nomen autem eius in fronte idyllii olim lectum, expunxisse suspicatur grammaticos aut librarios, quod in ipso carmine, quoties arbitri certaminis fit mentio, tacito cum nomine simpliciter airóhov vocari viderent.

Versu 49. eorum ratio, qui & accipiunt tanquam. Doricam formam pro oй, Tou, subaudiuntque Sɛupo, ad quod referatur, Viro D. non probatur, quod, invitari hircum ad lóci amoenitatem gustandam, insulsum sit et ridiculum, ipso autem situ verborum struendaeque orationis naturali ordine ac lege illa interpretatio non commendetur. Quamobrem pro ร mavult scribere, casum tert, relatiui, verbaque illa in

capri hirsutiam ludere vertendaque esse arbitratur, qui immensam densi capillitii silvam corpore susti nes, cui silua immensa dorsum inumbrat. Silvam Latinis dici de pilis intricatis et horridis apud Iuv. Sat. IX, 13. Maximinianum Hetrusc. El. I, 140. Ovid. Met. XIII. 845. Bá‡os esse h. 1. dagúτyra v. Schol. itaque βάθος ύλας esse ὕλην δασείαν: ἐν τήνῳ quod seq. esse pro xai; ut rów subaudiatur (nempe propter fontem sedere Menalcam): aut & ibi esse pro Tagά, ad, prope, et Tývw referri ad ❝dari. Similiter Virg. Ecl. VIII, 37.

Versu 56. Viror. DD. coniectura Zixeλáv és äλα, aut Σικελικάν τ' ἐς ἅλα prorsus corrumpi locum existimat vulgatamque poni pro ἐν ἁλὶ τῇ Σικελικῇ notissima enallage praepositionum ɛis et év. laud. Diod. Sic. XIII, 11. Thucyd. VII, 17. Xenoph. H. G. I, 1, 12.

De loco hui. carm. difficiliore v. 63, ubi deest responsio Daphnidis, sic iudicat, ut, quum Menalcae esset, qui coeperat, non Daphnidis, novam canendi legem constituere, pertinere putet silentium Daphnidis ad exquisitam artis elegantiam, qua mores pastorum in carminibus amoebaeis certantium, quatenus ii valere possunt ad favorem iudicis in alterutram partem inclinandum notare et insignire solent poetae bucolici. Tacet Daphnis pudore ac verecundia, quod simile aliquid reponere debeat de suis amoribus. Itaque Menalcas novo illum cantu provocat, (v. 63 — 70) quo finito Daphnis respondet hexametris (v. 72-80) non ad proxima Menalcae verba, sed ad praegressos elegiacos, ad quos etiam illud xåμɛ v. 72. revocat. Qui locus V. D. eo ducit, ut in poesi bucolica interpretes diversum utriusque pastoris ingenium, cultus, animorum lineamenta moresque spectare iubeat. Qui quam vim habeant ad exitum certaminis, et quam

او

subtili

subtili iudicio conformati sint a poetis, exponit accuratius. Et primum quidem amoebaea carmina imagi nem quandam et imitationem habere iudiciorum civilium, ubi oratores caussarumque patroni de iure sub iudice certabant. Translata autem a poetis maxime est haec indoctorum Graecorum opinio, omne íus et sententiam pendere a iudicum arbitrio, favore, odio, potius quam a iuris necessitate, (unde δικάζειν et δικάζεσθαι) ut in ludicris pastorum iudiciis exitum certaminis non tam a iudicio arbitri et iusta aestimatione, quam ab animi voluntate arbitrioque suspendisse videantur. Et ita quidem ex Wernsdorfii V. Cl. sententia recte fecerunt et prudenter, quod pares ingenio, elocutione et numeris aut certe non multum dispares aequo iure contendunt, neque aliud certamen in poesi quidem satis vel deceat vel delectet. Quare, ne tamen iudicii sit in carmine exigendo levitas et temeritas, mores cantorum eorumque notas cantu proditas iubent ad victoriam vel Trav maximum momentum facere, prouti animum. arbitri et benevolentiam vel conciliant vel offendunt atque avertunt. Itaque deprimi fere videas cupiditatem, vanitatem, arrogantiam; ornari modestiam, verecundiam, continentiam. Quodsi uterque canentium tam est moribus illiberalis, prorsus' ut nequeat placere arbitro, vincit is, qui aut iudicis persona utatur commodius, aut cautiore et moderatiore animo velut inscius iudici probetur. Quae animorum notae, quibus arbitri favor conciliatur, facile fugiunt legentis animum, nisi prorsus arbitri certaminis animum induerit atque ad sensum eius singula retulerit. Ibi vero, inquit V. D., poetam observes hoc fere prudenter subtilique artificio machinari, ut, ubi admirationem maxime iudicis quaerere pastor videatur, ibi homo simplex amore eius excidat; ubi velis remisque

[blocks in formation]

ad victoriam conniti, ibi Tv TTav sibi praeparet; ubi paullo surgere sententiis, ibi labatur imprudentia, aut vanus ac magniloquus habeatur; ubi lepore placeat le genti, ibi pungat iudicis animum et suboffendat; ubi alter ingenio placuerit, ibi mollius alter ad animi sensum canat, ubi bona sua et amores prior laudarit vere, modeste, moderate, ibi alter aemulationis ardore stulte ablatus, succinat immoderatius, iactantius, impudentius. Quae res valet utique ad delectationem et voluptatem ex his carminibus capiendam. Ad quas leges Wernsdorfius ipsa, quae restant, amoebaea car. mina exigit. Et primum quidem in VIII Idyllio Theocriti Menalcam docet deprimi moribus, confidentia, vanitate, temeritate, simulationis et ficti animi suspicione, libidine et amoris aestu: Daphnidi iudicis favo rem conciliare nativam morum simplicitatem et candorem ingenuum, modestiam, animum tranquillum et cupiditate vacuum, mollem amicitiae sensum, verecundiam atque integrum ab amoris illecebris et illibatum pudorem. In V. autem Theocriti Idyllio, ubi Comates et Lacon arrogantia et superbia, rusticitate, rixandi conviciandique asperitate, flagitiosa libidine, impudentia et sermonis obscenitate pares sunt, Laconis arrogantiam et impotentem iracundiam et mordacitatem garrula vincit Comatae veracitas et moderatio.

liter ut in Ecloga Virgilii III. certaminis exitus non tam a sensu pendet arbitri et mentis iudicio, quam a favo re, benevolentia atque odio, ita in eiusdem poetae Ecloga VII. Corydonis non ingenium sed mores favore iudicis ornantur. Denique Calpurnius Ecloga II. Idam pastorem et Astaeum, olitorem certantes exhibet iudice Thyrsi, qui pares esse pronunciat, quos aequabili semper lenitate velut ad numeros vidit moveri.

III.

Fridericus Astius de Platonis Cratylo.

Mirum videri debet, quid sit, quod Platonis scripta ex omnibus fere veterum philosophorum operibus saepissime tam inique diiudicata et aestimata fuerint; nec satis mirari possumus, nostris adeo temporibus fuisse, qui, quod verum Platonis consilium in eius sermoni. bus ignoravissent, perperam de eius et ingenio philosophico et rationibus iudicarent. Cuius quidem rei causam vel in eo, quod Platonis ingenium non satis perspexerint, vel quod, falsa antiquitatis notione con cepta, nostrae aetatis ingenium ad antiquitatem trans. tulerint et utramque perperam permiscuerint, equi dem existimaverim quaerendam esse. Luculentum eius generis exemplum praebet dialogus, qui inscriptus est Cratylus; quippe in eo diiudicando, quantopere viri docti ab omnibus fere temporibus a vero aberraverint et adhuc aberrent, nimis longum esset exponere. Quamobrem duorum tantummodo virorum iudicia, quorum quidem unus apud litterarum humaniorum studiosos, alter apud philosophos nostri temporis magnam habet auctoritatem, apponere lubet. Igitur ille est Menagius, qui ad Diogenem Laertium (p. 149.): „Platonis," dicit,,,in Cratylo sunt fere omnina Pseudetyma, pace tanti viri liceat dixisse; sed de his alibi." Hic vero, Tiedemannus, in Argumentis dialogorum Platonis expositis et illustratis (p. 84-94.), inter alia falsa et perperam iudicata: „Utinam," inquit, ,,quae de imitandis animalium vocibus afferuntur, prosecutus Plato

« PreviousContinue »