Page images
PDF

paterentur ducere vitam auspiciis ! Sed quocunque locorum sorte , compulsus fuero, amare te non desinam. Vale.

No. XXXVI.

H. A. SCHULTENS JONESIO, S.

Quanquam plurimis occupationibus et sæpiùs et nunc maximè impedior, à conscribendis epistolis, per quas veteris amicitiæ memoria recolatur, à cujus rei suavitate atque delectatione molestè fero me abduci : tamen tale mihi videtur argumentum literarum tuarum, quas his diebus accepi, ut melius sit tribus duntaxat verbis ad eas respondere, quàm, dum meliorem quæro scribendi opportunitatem, nimiâ cunctatione efficere, ut vel nihil ad causam tuam, quæ in summo meo erga te studio, quàm maximè mea est, juvandam præstare queam, vel, etsi à me juvari non possis, in suspicionem veniam negligentiæ in amicis colendis, eorumque voluntati ac desiderio obtemperando.

Enimvero, mi Jonesi, intellexi tuam petitionem gravissimi muneris, ac gloriosissimi, quod, si virtute non fautoribus ambiendum sit, haud scio in quem conferri possit te digniorem, atque ornatiorem cùm ingenio, plurimarum rerum utilissimarum cognitione, admirabili eloquentiæ vi et præstantiâ ; tum verò patriæ ac libertatis amantiorem, qui communi rerum vestrarum calamitati succurrat majore consilio, prudentiâ, fortitudine, animi integritate, cui igitur alma Mater nostra (nam patere me hâc appellatione pietatis meo sensui gratificari) salutis ac prosperitatis suæ curam tutiùs committat.

Sed

Sed hunc tuum, qui palàm cognitus est, libertatis amorem nonne in hâc temporum perversitate tibi putas nociturum esse ? Ferentne plurimi, à quorum suffragiis ea res pendet, personam Academiæ in comitiis publicis à Julio Melesigono sustineri ? Belgæ quidem de rerum vestrarum statu sic judicant, difficile esse bono viro, qui libertatis amorem publicè profiteatur, ad rempublicam gerendam admoveri.

Verùm hæc dices nihil ad me pertinere ; modò quodcunque in me cst, omni studio conferanm ad causam tuam promovendam. Atque hoc ipsum est, de quo velim paulò plura ex te sciscitari: quomodo et apud quos illud studium profitendum sit ac declarandum. Habeamne potestatem suffragium mittendi, cujus ratio pro causâ tuâ habeatur ? Id quidem vix credidero. An verò ex amicis meis Oxoniensibus illi compellandi sint, à quorum amicitiâ, benevolentiâ, et humanitate aliquid sperare ausim, veluti Kennicottus, Whitius, Winstanlejus ? Tu mihi primâ mox occasione rescribas, atque indices quid agendum sit. Habebis me tui studiosissimum, nec ullâ in re patiar officium meum tibi deese.

Ego nunc Leidæ versor, ubi ante annum ferè cum dimidio, Patri meo defuncto successi in munere docendarum literarum Orientalium. Sed de his rebus cupio propedièm pluribus ad te scribere. Nam vehementèr etiam scire cupio quid tu agas, quid agant mater tua foeminarum optima, et soror mihi amicissima. Velim meo nomine plurimam iis salutem dicas, et obsequii atque amicitiæ meæ significationem ad eas perferas. Vale, mi Jonesi, et me amare perge.

Dabam, Lugduni Bat.
Prid. Kal. Jun. 1780.

Missa sunt quaedam exempla catalogi bibliothecae patris mei, quac vendetur mense Septembri, ad bibliopolam Londinensem, puto ad Elmslejum. Ex iis jussi unum ad te deferri.

No. XXXVII.

JONESIUS. H. A. SCHULTENS, S.

11 Kal. Jun. 1781.

Ego de bello hoc facinorissimo quid sentiam, tu non ignoras; quantus autem sim tyrannorum osor, quantus verae libertatis fautor et vindex, carmen hoc Alcaicum patrio sermone scriptum, dilucidè monstrabit: sed inhumanae forent literae quae humaniores et putantur et esse debent, si viri literati, praesertim ii qui studiis delectantur iisdem, bellum plusquam civile gererent. Perge me igitur Batavus Anglum, ut facis, amare ; quemadmodum ego te, Anglus Batavum, et amo et amabo. Scito me ruri nuper hyemantem et feriatum septem illa nostrorum Arabūm suspensa poémata, ne versiculo quidem omisso, Anglice reddidisse; totum opus, cum notis, et prooemio de vetustioribus Arabiae monumentis, proximis aestivis feriis in lucem proferre statui. Tabrizzii commentarium ipse possideo; 2 ouzenii wagospearly et notulas perutiles, cujus libri pulchrius exemplar Lutetiae utendum accepi, benignissimè. mihi commodavit collegium Trinitatis Cantabrigiense. Sadii notas. et versionem Persicam cum Ansarii scholiis, et insigni Obeidalla, editione, Oxonii habemus ; sed omnino omnes editiones et commentarios accedere vehementer cupio. Avus tuus felicis memoriae, quem ego maximè, ut debeo, semper facio, carmina haec “cedro digna” praedicat, seque ait, nisi fallor, codicem Nahasi Leydensem in proprios usus transcripsisse. Praeterea in bibliothecae locupletissimae Schultensiana: indice, cujus unum exemplar, Huntero, 3 a1111CO amicomeo, fidelitër tradidi, alterum ipse avidē pervolutavi, haec verba legi : “6990. Septem Moallakat Arab. pucherrimè scripta.” Ecquis, amabò, codicem hunc emptum possidet 2 Quonam veniet pretio 2 Dolet, emptorem me non fuisse; sed ego tunc variis et magnis negotiis ipse suspensus de suspensis carminibus ne cogitavi quidem. Adjuva me, per musas oro, in opere hoc meo lautā supellectile ornando; et quicquid habes vel notarum vel lectionum variarum apud te reconditum, deprome atque imperti. Multa de familiá tuá pixaçao, dixi in prooemio, plura et magnifica, sed et vera dicturus. Scire in primis velim, ullusne é septem poétis, praeter Amriolkaisum et Tarafem Latiné redditus apud vos prodierit. Librum meum, quem bene mitidum reddet Baumgartius pumex, expecta. Mater mea dilectissima omnium mulierum fuit, ut semper putavi, optima; est, ut confido, sanctissima ; ego me luctu macerare non desinam. Te et Schultensiam tuam bené valere, si quam citissimé certior factus fuero, id mihi erit gratissimum. Vale.

No. XXXVIII.

Baron REVICZKY to Sir W. JONES.

Londres, 30 Juin, 1789. Mons IEUR,

Par la Vestale, frégate qui devoit conduire à la Chine le Colonel Cathcart, je vous ai envoyé une lettre, Monsieur, en réponse à une belle epitre Persanne, que le Sr. Elmsley libraire dans le Strand m'a fait tenir de votre part, et qui m'a servi d'un temoignage bien agréable du précieux souvenir dont vous continuez à m'honorer, malgré la distance des lieux quinous sépare. Mais j'ai sou que le Colonel étant mort en chemin la Vestale étoit retournée en Angleterre, et j'ai lieu de soupçonner que par cet accident

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

accident ma lettre n'a pas atteint sa destination. J'ai reçu depuis peu un superbe : ouvrage que vous avez fait imprimer à Calcutta, et qui feroit honneur à la plus celebre imprimerie de l'Europe, accompagné d'une aussi élégante qu'obligeante lettre, où j'ai reconnue la main de quelque très-habile Chattât, si je suis encore en état d'en juger, car en vérité, faute de continuer à cultiver les langues Orientales, elles me sont devenues si étrangères, que si je n'en avois jamais rien appris. Je n'ai pas encore vu la belle écriture Arabe si bien rendue par l'imprimerie, que dans le poème Persan dont vous m'avez fait l'honneur de me gratifier. Je suis bien faché que pendant mon sejour à Londres j'ai été privé de votre chère compagnie, qui m'auroit été d'une resource infinie ; et j'ignore encore si je jouirai de ce bonheur lors de votre retour, me voyant obligé de suivre bientôt ma nouvelle destination à Naples, où l'Empereur m'a nommé son Ministre. Mais quelle que soit ma destinée, je vous prie d'être persuadé, que l'absence et l'éloignement ne changeront jamais rien à la résolution que j'ai prise d'être toute ma vie par reconnoissance et par inclination,

Votre très humble et très obeissant,

Serviteur,

REVICZKI.

3 P Appendix.

[graphic]
« PreviousContinue »