Page images
PDF

vitas continet. Tertium amores complectitur regis Khosrois è Sassaniorum familiâ vicesilmi-tertii Nusliirvani nepotis, et formosissimae virginis Shirinæ seu Dulcis. Quartum septem figuræ nominatur, et regis Beharam, quem Graeci ineptè, ut solent, Varanam appellant, historiam narrat; praecipuè verò septem illius palatia describit, quorum unumquodque diversum à cæteris colorem habuisse dicitur. Quintum Alexandri vitam, ac res gestas denarrat; verùm enimverò sciendum est, Asiaticos omnes regem Macedonum à perantiquo regi Secander dicto non distinguere, sed amborum facta ridiculè commiscere. Hæc habeo quæ de libro tuo dicam, non conjecturâ fretus, sed certè sciens me vera dicere. Lætor admodùm collegium S" Johannis Cantabrigiensis hunc thesaurum, te donante, possessurum : ac spero in Academiâ vestrâ aliquos futuros, qui poëtæ venustissimi Nezami elegantias poterit animo comprehendere. Si quis pleniorem poëtæ hujusce notitiam habere velit, consulat oportet librum jucundum, cui nomen vitæ poëtarum Persicorum, auctore Deuletshah Samarcandio, cujus vidi Lutetiis pulcherrimum exemplar.—Vale !

No. XX.

REVICZKIUS JONESIO, S.

Viennæ, die 10° Octobris, 177 1.

Jam propè annus est elapsus, à quo occasionem præstolor, quâ libellum, te probante, in lucem emissum, ad te mitterem, quin ullam hactenùs potuerim adipisci; nunc demum opportunè evenit discessus in Angliam viri amicissimi, τε ἐπι τὰ &7roÉÉîtov Britanniae legationis, qui mihi officium suum spontè obtulit, et opus hoc meum, aut, si mavis, tuum, ad te deferri curare est humanissimè pollicitus. Eadem fidelia cuperem etiam gratum animum, pro transmisso mihi munere, contestari, sed grates persolvere dignas non opis est nostræ; sat erit tua dicere facta. Oppidò miratus sum studium et doctrinam ac vel maximè diligentiam in triplici opere quo mihi gratificatus es, sed erubui laudibus quas mihi intemperantèr prodigis. Multum sanè tibi literæ et literati omnes debere fatebuntur, si eandem deinceps, quam coepisti, orientalibus literis operam navaveris. Scire percuperem quo honore remuneratus sit virtutem et laborem tuum Rex Daniæ, aut, illo auctore, Rex Angliæ, ut tibi et bonis omnibus, qui te æquè ac ego diligunt, gratari possim, utque nobile tuum ingenium condignè præmiaium lætari valeam.—Vale ! s.

No. XXI.

JONESIUS REVICZKIO, S.

Oronii, vii Id. Decembres, Anno 1771.

Abs te per hos menses (imo potiùs annos) tredecim, ne literulæ quidem ! Binas equidem ad te literas miseram, unas Non. Mart. Latinè scriptas et benè longas, alteras Gallicè exaratas currenti, quod aiunt, stylo. In iis quid egerim, quid agere meditarer, in quo vitæ cursu essem, ad quas dignitates aspiraret ambitio mea, feci te diligentissimè certiorem. Libros meos quatuor, ut opinor, accepisti, quos D. Whitchurch, legato Anglico 3 ëx τόν isgöy, secum, meo rogatu, Vindobonam tulit. Illum, adolescentem bonæ indolis, et literarum peramantem, dignum esse scito quem utaris familiaritèr. Hocce literarum ad te afferet D. Drummond, homo literatus, quem medicæ artis studium, quod in hâc insulâ non te latet esse perhonorificum, isthîc proficisci incitavit, secundùm Homericum illud, 'InTpòs 2y)p woXXäv αγ1231ος &λλων.

[ocr errors]

Eos velim ita tractes, ut sciant meam commendationem apud te plurimùm va]ere. Accipies eodem tempore oratiunculam quandam meam, in pulchellum, nescio quem, terræ filitiim, qui Academiæ nostrae conviciari ausus est; non impunè, ut videbis, si quid apud istiusmodi vappam ac nebulonem valeat mucro orationis meæ. Conturbavi, ut ait Cicero de suis Commentariis, Gallicam nationem. Quid agit Hafez, deliciolæ nostræ ? Nunquamne carmina illa suavissima, te interprete, prodibunt in lucem ? Placetne tibi versio mea Anglica, carminis istius Egher an Turki? Nostratibus certè quidem non displicet. Vellem plures alias Anglicè vertere, sed otium non suppetit. Neminem adhuc inveni, qui libellum tuum de re militari reddere dignè posset. Præfatio tua omnibus et docta et elegans videtur; sed opus (quod tute ais in prooemio) titulo Osùlùl hikm fi nexâmi' liimem aiunt non respondere. Ejusdem libri xptwrárv7roy Turcicè scriptum (cum cæteris Constantinopoli excusis, et bellissimo carminum Mesihii exemplari) in bibliothecâ Regiæ nostræ Societatis vidi. Cupio scire, num facile sit omnes eos libros quos laudas, ab Ibrahimo editos, vel in Germaiìià, vel in Thraciâ, aut Hungariâ emere ? quod si fieri posset, illorum compos esse pervellem. Ecquidnam de Turcis novi? μεy sip;yn; oiXsig x6y®-; Equidem, simul ac de belli Russici exitu certior factus fuero, legationem Turcicam apertè petere constitui; nunc occultè et susurratim. Rex, optimè in me affectus ; optimates satis benevoli ; mercatorum societas admodùm mihi favet: illud solum vereor, ne quis competitor potentior in scenam prodeat, et me cursu prævertat. Si petitio felicitèr evaserit, dii boni! tjg x31aysay.£'voμa; primùm, tuo Vindobonæ fruar colloquio; dein literis Asiaticis madebo ; Turcarum mores ex abditissimis fontibus exhauriam—sin aliud contigerit, φιλοσοφ14oy. Erit forum ; non deerunt, ut spero, causae ; erit litium plena messis; restabit eloquentiæ studium ; restabit poësis, historia, philosophia, quarum singulis rectè colendis vita nostra hæcce humana, άσοι νῦν ßp8]οι ἐσμεν, vix sufficiet. Multa alia habeo quæ dicam, sed me imperiosa trahit, —I1OI1 —non Proserpina, ut spero, at si qua est fori ac judiciorum fautrix Dea. Longiores literas expecta : tu intereà ad me quàm longissimas mitte. Te unicè ac fraternè diligimus.—Vale!

INo. XXII.

JONESIUS ROBERTO ORME, S.

IV. Id. Apriles, Anno 1772.

Quantâ cum voluptate, quantâque admiratione tui, historiam de bello Indico legerim, faciliùs possum animo complecti, quàm verbis enarrare : ita enim dilucidè abs te consilia, res gestæ, et rerum eventus declarantur, ut iis profectò, dum legebam, non mente solùm sed re interesse, non tam lector, quàm actor esse, visus sim. In primis mihi placebant vitæ ac naturæ hominum, aut rerum gestarum gloriâ, aut sapientiæ laude florentium, abs te declaratæ; nec minorem narrationi venustatem afferunt, locorum insignium descriptiones, velut illa Gangis fluvii planè graphica; et sanè animadverti non modò poëtas, sed politiores omnium ferè ætatum historicos in fluviis describendis haud parum artis ac studii posuisse : sic Achelöum Thucydides, Teleböam Xenophon describit, uterque suo in genere egregiè ; sed hic, ut semper, venustè ac brevitèr ; ille, ut sæpiùs, elatè atque horridulè. Ad Tgenus dicendi quod attinet, si elegantia et in verbis constet, et in verborum collocatione, quàm elegans oratio sit oportet tua, in quâ verba lectissima, semperque apta ad id, quod significant, ordine pulcherrimo collocantur; quæ laus est in scribendo propè maxima. Quòd si historiæ tuæ partem alteram, quæ à te jamdudum flagitatur, in lucem protuleris, cùm bonis omnibus ac tui similibus gratum feceris, tum nominis tui famam latiùs diffuderis : nec justum videtur ornari abs te ac celebrari regiouem CoromandeliCám, cam, si negligatur ea, quam rex quidam Indicus delicias terrarum vocitabat, Bengala.—Vale !

INo. XXIII.

JONESIUS F. P. BAYER HISPANO, S.

Prid. Cal. Mart. An. 177 4.

Libelli tui de Phænicum Linguâ et Colonis, qui dubito doctiorne sit an jucundior, bellissimum exemplum accepi ; et quanquam vereor, ne aurea æneis, tanquam Homericus ille Diomedes, permutare videar, mitto tamen ad te, in grati scilicet animi testimonium, commentarios meos poêseôs Asiaticæ, qui si tibi arriserint, id scito magnæ mihi voluptati fore.—Vale!

No. XXIV.
JONESIUS H. A. SCHULTENS, S.

Id. Jul. An. 1774.

Adolescentulum summâ modestiâ, diligentiâ, virtute præditum, cui nomen Campbell, quique ad te hoc literularum pertulerit, majorem in modum tibi commendo. Is in Indiâ mercaturam facturus est; sed priusquàm longam istam et molestam navigationem susceperit, sermonibus quibusdam Europæis atque Asiaticis, et ex his præcipuè Persico, addiscendis, operam est daturus. Quantum illi vel in studiis vel in negotiolis adjumenti

afferre poteris, tantum mihi allatum autumavero ; ipsum prætereà tibi semper devinxeris.

« PreviousContinue »