Page images
PDF

Opinionem mean corroborat tarda literarum tuarum perceptio; nam toto illo tempore quo in Hungariam divertens, hinc aberam, epistolá tam exoptatä frustratus fui, nec nisi in reditu diu jam haerentem ac penè obsoletam deprendi. Utinam eveniat, quod tantoperè concupiscere videris, quodve mihi summogaudioforet; ut, nempè, r post tot exantlata itinera, Vindobonam tibi visere liceat. Leves et frivoli Galli; molles et enervati Itali; torpidi fortasse & morosi Germani, sed nec sic aspernandi, utpote qui pro elegantioribus naturae dotibus solidiores nacti, candore et innatà quádam honestate advenarum animos devinciunt. Meä quidem nihil interest hoc de Germanis testimonium adhibere: namque in Germaniá non sects ac nuper in Anglià peregrinus versor; et nemo, nisi rerum ac locorum ignarus, , Hungaros Germanis adnumeraverit, adeo genio, linguá, moribus, ac naturâ ipsä inter se dissidentes: sed fatenda est ingenuè veritas, neque diffiteor me hic locorum satis ad mutum vitam agere. Tu, qui aequus rerum estimator es, facilè, ut opinor, in eandem sententiam abibis, idemgue de hoc populo judicium tuleris. Oppidó te immutatum dicis; ideðque te mihi magis placiturum speras, quod, sepositis juvenilis aetatis oblectamentis, totum te literis et virtutis studio addixeris; at ego te talem revidere malo, qualem in Anglià cognitum admiratus sum, nec vidi quidquam quod reprehendere possem. In eo autem vel maximé te suspexi, quðd severissimas disciplinas et summum in literas ardorem, tam scitè lusibus et voluptatibus temperare noveris. Cave neita te studiis immergas, nevitae gaudia, parim per se duratura, praetermittas, quibus tanta cum literis est affinitas, ut is nemo, nisi sapiens et eruditus, rectè frui censendus sit. Cave etiam, ne idem tibi eveniat in provectioni

aetate conqueri quod adolescenti illi Horatiano, dicenti:
Quae mens est hodiè, cur eadem non puero fuit?
Aut cur his animis incolumes not redeunt genae?

Quod autem Musas pudicas et dyaportas esse aiunt, id fabulosum .

planè et soli fictioni conveniens est; nam et inste carmina jacere inter

inter molles pulvillos amant.—Jam ad alia digredior.—Versionem tuam libri Persici, quam jam aliàs pollicitus eras, immo etiam misisse significaveras, hucusque non vidi, neque cur nondum appulerit intelligo ; ac proinde obsecro, ut ubi deliteat investiges. Carmen Anglicum venustissimum , ejusque duplicem ac elegantissimam metaphrasin magnâ cum delectatione legi atque etiam relegi; miror autem quòd tam parùm contentus esse videaris Latinâ, quæ nihi mirè placet.

No. XVIII.

JONESIUS REVICZKIO, S.

I.ondini, 11 Non. Mart. Anno 1771.

Dii Deæque perdant τὰς ἐκ των αποδήτων nostros, qui mihi per hos sex menses polliciti sint, se complures meos libellos ac literas ad te missuros; quod eos necdum fecisse video, nec statim facturos arbitror: aiunt se occasionem nondum habuisse, et propter belli Hispanici suspicionem (quæ jam nulla est) diutinis impediri negotiis. Nequeo tamen à me impetrare quin ad te scribam; multa enim dicenda habeo; quàm vellem coram ! Jam indè à reditu meo in Britanniam permagnâ curarum varietate sum quasi irretitus: circumstant amici, sodales propinqui; hortantur ut poësin et literas Asiaticas aliquantisper in exilium ire jubeam, ut eloquentiæ et juris studio navem operam, ut in fori cancellis spatiar, ut, uno verbo, actor causarum, et ambitionis cultor fiam. Equidem iis haud ægrè morem gessi, etenim solus per forenses occupationes ad primos patriæ meæ honores aperitur aditus. Mirum est quàm sim φιλόδοδος και φιλάτονος. Ecce me adeò oratorem. Erunt posthac literæ meæ woXirixoTsga: et, si velit fortuna ut ad capessendam rempublicam aliquando aggrediar, tu mihi eris alter

Atticus,

Atticus, tu mihi consiliorum omnium, tu mihi arcanorum particeps. Noli tamen putare me on nině mansuetiores literas negligere: poémata quaedam patrio serinone scripta in lucem propedièm edere statui; tragoediam Soliman dictam in theatrum tunc adducam, cum histriones invenero dignos, qui eam agant: praeterea poéma epicum ingentis argumenti (cui Britanneis nomen) contexere institui; sed illud sané edusque differam, donec mihi otii quiddam, cum aliquà dignitate junctum, concedatur. Interei, bellissimos lego poétas Persicos; habeo codicum manuscriptorum lautam copiam, partim à me coèmptam, partim mihi commodatam ; inter eos, complures sunt historici, philosophi, et poéta. magni apud Persas nominis. Poéma Jamii quod Yāsuf Zuleikha vocatur, mihi in primis placet; singula disticha (quorum instar quatuor mille et septuaginta continet) sunt veræ stellulae, mera lumina; sex hujus libelli pulcherrima exemplaria Oxonii habemus, quorum unum accuratē scribitur, vocalibus insignitur, et notis Golii illustratur; aliud exemplar ipse possideo, quod, si tempus suppetat, excudi curabo. Tu interea ecduid agis 2 Pergisme Hafizum tuum ornare, illuminare? Equidem perlibentër opem mean (quantula sit cunque) editioni ministrabo, si velis Londini librum tuum excudi ; sed vix puto quenduan Tvroypopay suis illum sumptibus excusurum, nisi sint Hafizi carmina vel Anglicê vel Gallice versa; nam credibile vix est quam pauci sint in Anglià viri nobiles qui Latiné sciant. Suadeo itaque, ut notas et versionem fidam Gallico sermone scribas ; poteris tamen Odas abste Latinis versibus redditas operi subjungere: puto etiam linguam Gallicam vestratibus gratiorem fore quâm Latinam. Satis bené se habet nova Meninskii editio; novorum characterum Arabicorum specimen ad te mitto, quibus si quid minus elegans videas, amabó te, quam primúm edicas, ut citissime corrigatur. Unum Hafizi carmen tabulá aenea incidi curavi; et forsan (si aurum abundet) totum Jamii poéma eodem modo incidi faciam; quod

o 3 L opus

opus chartis sericis impressum, et ornamentis illustratum, arbitror Bengalæ præfecto et cæteris Indiæ principibus gratum fore. Liber meus ad te missus, ubi lateat nescio; sed aliud exemplar, idque nitidius et correctius, ad te primâ occasione mittam, unà cum libello de literis Asiaticis, nupcr edito, et Grammaticâ meâ linguæ Persicæ, satis bellè excusâ; in quâ si quid reperias minùs accuratum, si quid omitti videatur, oro mihi dicas, ut in alterâ editione illud mutetur, hoc addatur. Librum de poësi Asiaticâ tunc in lucem proferam, cùm mihi aliquantulum detur otii. Ne tamen putes me ea oblectamenta, quæ secum aifert adolescentia, spernere ; imò me, ut neminem, delectat cantus et saltatio, et modicus vini cyathus, et puellarum (quarum est Londini festiva copia) divina pulchritudo: sed omnibus vitae gaudiis facilè antefero illam, illam quam perditè amo, gloriam; illam per aquas, illam per ignes, illam diebus, illam noctibus persequar. O mi Carole, (liceat enim te, missis formulis, veteri simplicitate alloqui,) quanta mihi sese aperit sylva ! Si vitæ spatium duplicetur, vix mihi satisfaciat, ad ea quæ in animo habeo tam publicè quàm privatim rectè perficienda. Vale !

No. XIX.

JONESIUS, D. B. S.

Londini, 6 Kal. April. 177 1.

Liber iste Persicus, quem possides, gemmâ quâvis est pretiosior. Ejusdem possidet exemplar tuo simillimum vir undequaque doctissimus Meninskius, quem suo more, hoc est, inelegantèr ac

[ocr errors]

“ zophylacium arcanorum aut mysteriorum, liber pretiosissimus, “ quippe elegantissimo in Persiâ stylo et charactere scriptus, in66 signibus

** signibus imaginibus distinctus, et vix inveniendus : atque in eodem - - - - - - - - - - •& * codice libri prætereà quinque alii continentur, gr.a* » *^-?

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

** na'meh : codex est pretio 200 aureorum æstimatus.” Hinc de vero libri tui pretio judicare potes. Equidem alia quædam subjungam, et, ut poëta, haud verebor affirmare sex bellissima in hoc libro poëmata: magis ob poëseôs pulchritudinem, quàm ob scripturæ elegantiam, et imaginum nitidos colores, esse pretiosa. Auctor fuit percelebratus ille Nezami, cui agnomen Kenjuvi; qui sub finem sæculi duodecimi, regi Thogrul Ben Erslan, illustri , bellatori et literarum fautori, deliciis erat. Liber quinque complectitur poëmata, quorum ultimum in partes dividitur duas : primum, quod arcanorum thesaurus vocatur, multos continet fabellas et multa colloquia de homiuum officiis ac rebus humanis ; in illo sæpè inducitur rex Persarum' celeberrimus Nushirván, qui sub finem sæculi sexti contra Justinum primum, et Justinianum felicitèr bellavit: illo regnante, natus est Arabúm legislator Mohammedes, qui illum ob justitiam, in Alcorano collaudat; illum poëtæ Persici Sádi, Hafez, Jami, aliique perpetuò laudant, et unus ex iis bellè ait :

[ocr errors]

amentis, ita ob amorem insanum dicti, et Leilæ pulcherrimæ puellæ 3 vitas

« PreviousContinue »