Page images
PDF
EPUB

Opinionem meam corroborat tarda literarum tuarum perceptio; nam toto illo tempore quo in Hungariam divertens, hinc aberam, epistolâ tam exoptatâ frustratus fui, nec nisi in reditu diù jam hærentem ac penè obsoletam deprendi. Utinam eveniat, quod tantoperè concupiscere videris, quodve mihi summogaudio foret; ut, nempè, post tot exantlata itinera, Vindobonam tibi visere liceat. Leves et frivoli Galli; molles et enervati Itali; torpidi fortasse & morosi Germani, sed nec sic aspernandi, utpote qui pro elegantioribus naturæ dotibus solidiores nacti, candore et innatâ quâdam honestate advenarum animos devinciunt. Meâ quidem nihil interest hoc de Germanis testimonium adhibere: namque in Germaniâ non secùs ac nuper in Angliâ peregrinus versor; et nemo, nisi rerum ac locorum ignarus, Hungaros Germanis adnumeraverit, adeò genio, linguâ, moribus, ac naturâ ipsâ inter se dissidentes: sed fatenda est ingenuè veritas, neque diffiteor me hic locorum satis ad nutum vitam agere. Tu, qui æquus rerum estimator es, facilè, ut opinor, in eandem sententiam abibis, idemque de hoc populo judicium tuleris. Oppidò te immutatum dicis; ideòque te mihi magis placiturum speras, quòd, sepositis juvenilis ætatis oblectamentis, totum te literis et virtutis studio addixeris; at ego te talem revidere malo, qualem in Anglia cognitum admiratus sum, nec vidi quidquam quod reprehendere possem. In eo autem vel maximè te suspexi, quòd severissimas disciplinas et summum in literas ardorem, tam scité lusibus et voluptatibus temperare noveris. Cave ne ita te studiis immergas, ne vitæ gaudia, parùm per se duratura, prætermittas, quibus tanta cum literis est affinitas, ut iis nemo, nisi sapiens et eruditus, rectè frui censendus sit. Cave etiam, ne idem tibi eveniat in provectiori ætate conqueri quod adolescenti illi Horatiano, dicenti:

Quæ mens est hodiè, cur eadem non puero fuit?

Aut cur his animis incolumes noui redeunt genæ? Quòd autem Musas pudicas et ava@góðıtas esse aiunt, id fabulosum planè et soli fictioni conveniens est; nam et ipsæ carmina jacere

inter molles pulvillos amant. Jam ad alia digredior.- Versionem tuam libri Persici, quam jam aliàs pollicitus eras, immo etiam misisse significaveras, hucusque non vidi, veque cur nondum appulerit intelligo; ac proinde obsecro, ut ubi deliteat investiges. Carmen Anglicum venustissimum ejusque duplicem ac elegantissimam metaphrasin magnâ cum delectatione legi atque etiam relegi; miror autem quòd tam parùm contentus esse videaris Latinâ, quæ mihi mirè placet.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Dii Deæque perdant tos tx tw arropóstwo nostros, qui mihi per hos sex menses polliciti sint, se complures meos. libellos ac literas ad te missuros; quod eos necdum fecisse video, nec statim facturos arbitror: aiunt se occasionem nondum habuisse, et propter belli Hispanici suspicionem (quæ jam nulla est) diutinis impediri negotiis. Nequeo tamen à me impetrare quin ad te scribam ; multa enim dicenda habeo; quàm vellem coram ! Jam indè à reditu meo in Britanniam permagnâ curarum varietate sum quasi irretitus: circumstant amici, sodales propinqui; hortantur ut poësin et literas Asiaticas aliquantisper in exilium ire jubeam, ut eloquentiæ et juris studio navem operam, ut in fori cancellis spatiar, ut, uno verbo, actor causarum, et ambitionis cultor fiam. Equidem iis haud ægrè morem gessi, etenim solus per forenses occupationes ad primos patriæ meæ honores aperitur aditus. Mirum est quam sim φιλόδοξος και φιλόπονος. Ecce me adeo oratorem. Erunt posthac literæ meæ qolitixwtepou: et, si velit fortuna ut ad capessendam rempublicam aliquando aggrediar, tu mihi eris alter

Atticus,

Atticus, tu mibi consiliorum omnium, tu mihi arcanorum particeps. Noli tamen putare me omninò mansuetiores literas negligere: poëmata quædam patrio serinone scripta in lucem propedièm edere statui ; tragediam Soliman dictam in theatrum tunc adducam, cùm histriones invenero dignos, qui eam agant: prætereà poëma epicum ingentis argumenti (cui Britanneïs nomen) contexere institui; sed illud sanè eöusque differam, donec mihi otii quiddam, cum aliquâ dignitate junctum, concedatur. Intcreà bellissimos lego poëtas Persicos'; habeo codicum manuscriptorum lautam copiam, partim à me coëmptam, partim mihi commodatam; inter eos, complures sunt historici, philosophi, et poëtæ magni apud Persas nominis. Poëma Jamii quod Yusuf Zuleikla vocatur, mihi in primis placet; singula disticha (quorum instar quatuor mille et septuaginta continet) sunt veræ stellulæ, mera lumina; sex hujus libelli pulcherrima exemplaria Oxonii habemus, quorum unum accuratè scribitur, vocalibus insignitur, et notis Golii illustratur; aliud exemplar ipse possideo, quod, si tempus suppetat, excudi curabo. Tu intereà ecquid agis ? Pergisne Hafizum tuum ornare, illuminare? Equidem perlibenter opem meam (quantula sit cunque) editioni ministrabo, si velis Londini librum tuum excudi; sed vix puto quenquam tutoypá RW suis illum sumptibus excusurum,

nisi sint Hafizi carmina vel Anglicè vel Gallicè versa ; nam credibile vix est quàm pauci sint in Angliâ viri nobiles qui Latinè sciant.

Suadeo itaque, ut notas et versionem fidam Gallico sermone scribas; poteris tamen Odas abs te Latinis versibus redditas operi subjungere: puto etiam linguam Gallicam vestratibus gratiorem fore quàm Latinam). Satis benè se habet nova Meninskii editio ; novorum characterum Arabicorum specimen ad te mitto, quibus si quid minus elegans videas, amabd te, quàm primum edicas, ut citissimè corrigatur. Unum Hafizi carmen tabulâ æneâ incidi curavi; et forsan (si aurum abundet) totum Jamii poëma eodem modo incidi faciam; quod

3L

opus

1

opus chartis sericis impressum, et ornamentis illustratum, arbitror Bengalæ præfecto et cæteris Indiæ principibus gratum fore. Liber meus ad te missus, ubi lateat nescio; sed aliud exemplar, idque nitidius et correctius, ad te primâ occasione mittam, unà cum libello de literis Asiaticis, nuper edito, et Grammaticâ meâ linguæ Persicæ, satis bellè excusâ; in quâ si quid reperias minùs accuratum, si quid omitti videatur, oro mihi dicas, ut in alterâ editione illud mutetur, hoc addatur. Librum de poësi Asiaticâ tunc in lucem proferam, cum mihi aliquantulum detur otii. Ne tamen putes me ea oblectamenta, quæ secum affert adolescentia, spernere ; imò me, ut neminem, delectat cantus et saltatio, et modicus vini cyathus, et puellarum (quarum est Londini festiva copia) divina pulchritudo: sed omnibus vitæ gaudiis facilè antefero illam, illam quam perditè amo, gloriam; illam per aquas, illam per ignes, illam diebus, illain noctibus persequar. O mi Carole, (liceat enim te, missis formulis, veteri simplicitate alloqui,) quanta mihi sese aperit sylva! Si vitæ spatium duplicetur, vix mihi satisfaciat, ad ea quæ in animo habeo tam publicè quàm privatim rectè perficienda. Vale!

No. XIX.

JONESIUS, D. B. S.

Londini, 6 Kal. April. 1771. Liber iste Persicus, quem possides, gemmâ quâvis est pretiosior. Ejusdem possidet exemplar tuo simillimum vir undequaque doctissimus Meninskius, quem suo more, hoc est, inelegantèr ac parùm Latinè ita describit lll Wij “ mæchzenul esrar. Ga“ zophylacium arcanorum aut mysteriorum, liber pretiosissimus, " quippe elegantissimo in Persiâ stylo et charactere scriptus, in

signibus

خسرو و شیرین ,codice libri pretered quinque alii continentur »

لیلی و مجنون

YEbal اقبال نام ashref nam'ei Iskender , et اشرف نام اسکندر

signibus imaginibus distinctus, et vix inveniendus : atque in eodem “ “ chusru ve-shirin, et Ugift, Leili wu meg’nun historiæ “ fictæ amatoriæ; tres verò reliqui morales, con lo que heft peyker

Ykbál na'meh : codex est pretio 200 aureorum æstimalus." Hinc de vero libri tui pretio judicare potes. Equidem alia quædam subjungam, et, ut poëta, haud verebor affirmare sex bellissima in hoc libro poëmata: magis ob poëseôs pulchritudinem, quàm ob scripturæ elegantiam, et imaginum nitidos colores, esse pretiosa. Auctor fuit percelebratus ille Nezami, cui agnomen Kenjuvi; qui sub finem saeculi duodecimi, regi Thogrul Ben Erslan, illustri bellatori et literarum fautori, deliciis erat. Liber quinque complectitur poëmata, quorum ultimum in partes dividitur duas : primum, quod arcanorum thesaurus vocatur, multos continet fabellas et multa colloquia de homiuum officiis ac rebus humanis ; in illo sæpè inducitur rex Persarum celeberrimus Nushirván, qui sub finem sæculi sexti contra Justinum primuin, et Justinianum felicitèr bellavit: illo regnante, natus est Arabûm legislator Mohammedes, qui illum ob justitiam, in Alcorano collaudat; illum poëtæ Persici Sádi, Hafcz, Jami, aliique perpetuò laudant, et unus ex iis bellè ait :

.

زنده است نام فرخ نوشیروان بعدل

کر چي کذشت که نوشیروان نماند

[ocr errors]

« Nomen Nushirvan fortunatum ob justitiam vivit, licèt multum s elapsum sit temporis, per quod Nushirvan ipse non ampliùs s manet.” Secundum poëma juvenis amabilissimi Meg’nûn, seu amentis, ita ob amorem insanum dicti, et Leilæ pulcherrimæ puellæ 3

vitas

« PreviousContinue »