Page images
PDF
EPUB

formam cogitatione comprehendere potuit ; tam suavi enim concentu et quasi harmonicâ tres pervulgatæ rerumpublicarum formæ in unam speciem tam parantur, ut nec Aristoxeni tibiam, nec Timothei fides modulatiores fuisse putem. Per enim est difficile civitatem constituere, in quâ nec regis dignitas optimatûm auctoritate, nec procerum potestate populi libertas, nec populi libertate legum vis et majestas, minuetur. Sic tamen in hâc insulâ olim se res habuit; et etiam nunc haberet, si nonnulli homines frænis in plebe quàm calcaribus uti maluissent. Ideòque mihi temperare nequeo, quin vehementèr improbem illum Wilkensium fortem quidem et ingeniosum virum, sed turbulentum civem, et seditionis quasi facem atque incendium. Sed multò magis patriciorum quorundam integritatem ac fidem requiro, qui illum primò sustentabant ac tuebantur, deinde deseruerunt turpitèr ac prodiderunt. Si cupis legum nostrarum et consuetudinum pleniorem habere notitiam, perlegas velim Smithi librum de republicâ Anglorum, et Fortescuci dialogum de laudibus legum Angliæ. Primum Latinè, nec inelegantèr, scripsit Thomas Smithus, legatus olim noster in Galliâ sub regno Elizabethæ; alter, libellus est, de quo dici potest id quod de fluvio Teleboâ scripsit Xenophon, Meyas μsv 8, xaλ& de. Auctor fuit Angliæ cancellarius sub rege Henrico sexto, et ob turbulenta tempora, cum alumno suo principe Edwardo, in Galliam fugit; ubi, cùm esset summâ senectute, aureolum hunc dialogum contexuit. Certè leges nostræ, ut in illo libro videbis, persapientèr sunt compositæ, ut ait Pindarus,

Νομῷ ὁ παντων βασιλευς

Θνατων τε και αθανατων

Ουτος δε δη αγει βιαίως

Το δικαιοτατον, ὑπερτατα

Χειρι.

Et reliqua, quæ citat in Gorgiâ Plato.

Equidem

Equidem civitatem nostram inspiciens, videor quodammodo ladum Scacchicum (quo ludo uterque nostri valdè delectamur) intueri. Regem enim habemus, cujus dignitatem strenuè defendimus; sed cujus potestas perbrevem habet terminationem. Equites, sagittarii, atque alii, patriciorum speciem quandam habent, qui bella et negotia publica administrant; sed præcipua vis est in peditibus, seu populo, qui si arctè inter se cohæreant, præstò est victoria; si distrahantur et dissipentur, perit utique exercitus. Hæc autem omnia, ut in ludo Scacchico, certis legibus diriguntur. Denique cùm meipsum considero, videor mihi similis esse cujusdam, qui duobus lusoribus assidens, ludum studiosè contemplatur visendì solùm causâ, et delectationis. Quòd si unquam mihi capessere rempublicam contingat, nec plausus meherculè quæram nec lucrum, sed eò tendam, et ad eum exitum properabo, ut incolumis servetur pulcherrimè constituta civitas.

Sed, nescio quomodo, etsi brevis esse institui, loquax fio. Ad alia igitur declinabo. Literas tuas proximas non sine timore aliquo legi: Quid autem timui? Nempè tui ex hâc insulâ discessûs nuntiationem. Cùm autem nihil de eo locutus sis, et cùm municipii nostri negotia ad exitum quemdam perducantur; cùm denique incertos esse sciam rerum humanarum eventus, et nesciam, si hanc occasionem amisero, an te posthac videro, statui Londinum venire; et spero propediè te, vel Nonis vel VIII Iduum, me visurum. Cura ut valeas.

No. VIII.

JONESIUS REVICZKIO, S.

Binas abs te accepi literas humanitatis et erudi

tionis plenissimas, quibus benevolentiam in me tuam, et

[blocks in formation]

ingenii tui lumina, facilè perspexi. Utrisque nunc simul respondeo.

Consilium meum de libro in lucem proferendo, abs te probari, ut debui, gaudebam et lætabar, (ut inquit in tragœdiâ Hector,) à te laudato viro laudari. Sed cùm duo illa propè divini poëtæ carmina legerem, incredibilem animo cepi voluptatem. Sunt valdè bella, et interpretatione tuâ, tanquam luce aliquâ illuminari videntur. Prætereà versibus ea imitatus es, sanè elegantibus, quos versus, si cum opere meo edi concedas, pergratum feceris cùm mihi, tùm lectoribus; qui gaudebunt, opinor, poëtam Persicum audire Latinè loquentem. Sin, minus, in thesauris meis latebunt. AUToypapa tibi quàm citissimè reddenda curabo. Quod autem scribis," Hos versus cùm iis legendis fueris defessus, mihi reddas velim," perindè est ac si dicas, "Nunquam reddas;" neque enim fieri potest, ut iis legendis satiari ullo modo possim.

No. IX.

JONESIUS REVICZKIO, S.

Dat. putà Nov. 1768.

Tametsi vereor ne ante ex Angliâ decesseris quàm hæ ad te literulæ afferri poterint, nequeo tamen mihi temperare, quò minùs eas scribam.

Literas tuas perhumanas. accepi; et cùm eas, tum venustum Hafizi carmen magnâ cum delectatione perlegi, et quasi de

voravi.

Sed quid opus est verbis? Forsan hæc quæ nunc scribo, ad te non pervenient. Proindè etiam atque etiam te rogo atque obtestor,

ut

ut quâcunque in regione iter feceris, mei memor sis, et quàm sæpissimè, quàm primùm, quàin longissimas ad me literas mittas: et tibi persuade, nihil mihi jucundius unquam vel fuisse, vel fore, amicitiâ tuâ. Vale!

Die Lunæ, Oxonii.

No. X.

Τῷ τιμιωτατῳ ΓΥΛΙΕΛΜΩ ἸΟΝΕΣΙΩ χαίρειν και ευπραίζειν.

Όση μεν σε ἡ περι της αλλες ξενες επιείκεια τε και χρησότης, εκ εχω ειπείν τέτο δε οίδα, ότι τογε εις εμε ήκον μέρος, πολλα αγαθα της σης συνέσιας απέλαυσα, 8 μεν τοι εμοιγε ῥᾳδιον επ' ακρίβειας άπαντα διεξιέναι της σης ευεργεσίας κεφαλαία, ὡς παραλαβών με εξεναγησας και έδειξας εδειξας τα καλλισα το Αθηναι8, προσαγῶν τοις σπεδαιῶν ευδοκιμοις, και παντα τρόπον επιμελεμενος όπως ήδισα διαξω παρ' ὑμῖν. Τα δη τοσαυτα και τοιαυτα τις 8κ αν ήσθειη βλέπων, και είγε εν ευχαίς τα πραγματα ειη, τις 8κ αν αμείψασθαι σε αμοιβη τη δικαια εθελήσειε, και δη επιστέλλω σοι

ώσπερ ύπεσε χαμην, 8 μα Δία, ὡς βελομένος ανταποδιδοναι ευεργετη, αλλα μοναχώς εις μέλλεσης φιλιας ελπίδα, και μάλιςα ειδως ότι εκ ολιγωρήσεις τῶν ἐμῶν γραμμάτων. Τα δε ενθεν ύσατα γραφω σοι, εγνωςο γαρ ηδη πριν μῆνα δυναι όπισθε αυθις κατιέναι, και ἵνα μη μακρες απόλεινω τες λόγες, ἱκετεύω σε και αντιβολω ώσπερ μέχρι τεδε πολλην ενείδον σοι την ευνοιαν προς εμε τοσαύτην και προς το λοιπον το χρονο διαφυλαΐζειν. Έρρωσο.

Την μητέρα και αδελφην σε χαιρειν κελευω και ὁμολογω αυταις χαριν, της ες ξενον ανδρα ευποιίας.

Θαργηλιώνος τρίτη φθίνοντι.

No. XI.

JONESIUS REVICZKIO, S.

Nicaæ Ligurum, 4 Cal. Febr. Anno 1770.

Miraberis forsan, nec sanè injuriâ miraberis, cùm

acceperis à me ex hâc regione literas; non enim isthinc scribo, ubi

aut

aut Tamesis aut Isis deliciæ meæ allabuntur, sed ubi mare Ligusticum Alpibus maritimis minatur.

In urbeculâ hâc amoenissimâ trimestris propè commoror; fieri igitur non potuit, ut in Angliâ cùm essem, literæ tuæ exoptatissimæ ad me perferrentur, quarum unæ pridiè Calend. Septembris, alteræ decimo-nono Cal. Januarii datæ sunt; utræque mihi erant jucundissimæ ; quò longiores, eò me delectabant magis. Libellos tuos de re militari legendo devorare, incredibile est quantùm aveam, sed in ædibus Spencerianis, ut accepi, Londini servantur. Unum exemplar ad me afferet prima navis oneraria, quæ huc ex Britanniâ appulerit; tria reliqua curabo, ad tres amicos tuos, (imo meos, si tui sint, licèt à me ne aspectu quidem cognitos) fidelitèr et celeritèr quantum fieri potest, perferenda. Opus istud in Germaniâ laudari, nec miror equidem et valdè gaudeo. Primus de eo mentionem mihi fecit nobilis Germanus, vir comis, ut videtur, et amabilis, quem Mediolani quæstoris officio fungi puto; is pollicitus est, non solùm ad me opus tuum mittere, sed etiam certiorem facere, quo modo valeres, et quibus verbis ad te literas inscriberem ; quod ob promissum ita lætabar ut nunquam aliàs vehementiùs. Suspicabar enim (ignosce injustæ suspicioni) me ex memoriâ tuâ propè effluxisse, et desperabam à te epistolam accipere, nisi te primus ad scribendum provocarem. Interea perlatæ sunt ad me binæ tuæ expectatissimæ literæ ; quibus accesserunt carmina quatuordecim, non tantùm verè lyrica, sed digna quæ aureæ lyræ succinantur : quòd verò me idoneum putas qui de iis judicium feram, tantùm sanè glorior, quantùm abest ut me tali honore digner; sed ut ut se res habeat, omnia cum notis meis qualibuscunque ad te tunc remittam post acceptum ad hasce literas responsum: nolo enim tam bellè exaratas chartulas tabellariis committere, quorum nondum sit certa atque explorata fides.

Decimo

« PreviousContinue »