Page images
PDF

[ocr errors]

id est, utoris tui aspectu frui possit, anima mea tota in labiis meis haeret. Jube ergo quod vis; nam a tuo nutu pendet, utrum exiens me inanimem relinquat, an verö rediens me mihi reddat, Auctor Osgow's Acoyoos xxi xogn; lubricum Platonis versum prorsus &loopoãoyā; usurpavit: - &#' covray vauay was ray Juxx' stričxx?sly. Quod pollicitus sum, mitto tihi ghazelam, Eker an Turki, &c. cum versione prosä, una autem eriam adumbrationem aliquam in versu, alio tempore expoliendam. Velim autem mihi perscribas, utrum scias extare aliquam Hafyzi versionem, sive typis editam, sive manuscriptam, Latinë, aut quovis alio Europaeo idiomate. Nam quðd Sciam nullus adhuc poétae hujus interpretationem tentavit, praeter primam ghazelam, quae nuperrimè iterum in analectis professoris Hyde in publicum est emissa.

Obsecro te insuper, ut indicare mihi velis, ubi locorum invenire valeam librum primum Iliadis Homeri cum analysi et notis in usum scholarum, in Anglià typis vulgatum, quem amicus meus pro filio comparandum flagitat.

[ocr errors]

Gazela, cujus shahi beit laudas, profecto lepida est; cujus primi distichii solummodó recordor: *

[ocr errors][merged small]

Quamvis sarcinas meas colligere inceperim, ac libros meos in cystam condiderim ; tamen si animo tuo arridet, aut si ad propo- ' situm tuum facit, ghazelam hanc, priùs quàm proficiscar, vertendam assumam. Tu proindè jube, ac vale.

No. VI.
REVICZKIUS JONESIO, S.

Quòd solito tardiùs respondeam amicissimis tuis literis, nova et planè peregrina civitatis hujus facies in causâ est. Nec puto vitio mihi vertas, quòd advenam me, peculiaris genti huic, et invisa aliàs, consuetudo, paulò longiùs detinuerit; fateor enim me nuspiam tali methodo patres conscriptos decerni comperisse. Initio quidem novitate jucundum visum, sed sensim eò turbarum progressa res est, ut propè pertæsus sim spectaculi. Nunc igitur, crescente adhuc tumultu, domi manere satius ducens, occasionem nactus sum literam hanc exarandi. Gratulor mihi imprimis quòd missam ad te carminis Persici versionem indulgentèr receperis, quòd me ex eo idoneum judicaveris totius divani metaphrasten. Sed quamvis conceptam de me opinionem gloriæ mihi ducam, non vereor tamen adhortationem tuam taxare inclementiæ. Quis enim, nisi cui robur et as tripleæ circum pectus est, aggrediatur seaecentarum ghazelarum, prosâ et carmine, versionem ? Talis conatus non solùm complures annos requirit, sed et mentem ab omni alio studio vacuam ; quæ non est mea conditio, cùm ego disciplinas istas non nisi per transennam tractare consueverim. Nihilominùs, quid quod absolvere potero, aliquandò in lucem edere constitui. Clavis Homeri non est expers, qui à me librum primum Iliadis cum vocum analysi postulavit ; sed commodiùs putat pueris usuvenire opus hoc, quia in illo notæ textui sunt subjectæ, quod in clavi desideratur,

desideratur. Si tamen ad manus est tibi clavis Homeri, quæso inspicias primam ejus paginam ; etenim si bene memini, catalogus quidam operi præfixus est, qui libri hujus et typographi simul notitiam continet. Quamvis me humanitas tua ab omni ulteriori opere absolverit, mitto tamen odam illam quam in penultimâ tuâ epistolâ desiderâsti, eò quòd rem tibi gratam fore arbitror. Est autem, mediusfidius, non ex facillimis una, tum sensu, tum vel maximè metaphrasi, ob linguæ exoticæ continuum idioma nullâ satis periphrasi exprimendum. Quæris, quid de linguæ Hebrææ et Arabicæ proprietate sentiam, deque illis communi μ?]xxgoyiap.3 futuri, pro præterito; respondeo : quòd etsi perrarò hebraizare soleam, aut, ut veriùs dicam, sacram linguam in veneratione potiùs quàm deliciis, habeam ; quòd præter unum Veteris Testamenti codicem, et nonnulla de eo Rabinorum somnia, nibil lectu dignum afferat; hoc tamen ex qualicunque illius lectione retineo, quòd utriusque inter grammaticem summa sit affinitas, quòdve paucitas temporum et modorum in Arabicâ, substitutionis eorundem mutuæ occasio est; idque linguæ Hebrææ eodem morbo laboranti necessariò convenire putem ; quamvis hoc in linguâ Graecâ, maximâ temporum et modorum varietate gaudente, satis obvium sit, ut cùm infinitivum pro imperativo usurpant. Quod autem ad vocum quantitates attinet, alitèr sentio. Puto enim esse Arabum artem metricam longè recentioris inventionis, utpote quæ paulò ante Muhammedi tempora formam accepisse perhibetur, nullo vestigio antiquioris poëseös. Cujus si eadem esset ratio apud Hebræos, quod quidem motionum consimilis usus suadere videtur; quidni hucusque sine ullâ difficultate Hebræorum prosodiam per analogiam assecuti fuissemus?

Ghazela illa, quam in miscellaneo quodam opere sine authoris nomine legisse te scribis, si quidem correctè scripta esset, certus sum, quòd nihil meo adminiculo eguisses. Nunc autem prout - erroribus erroribus scatet, OEdipus sim, si expediam. Quis enim ignorat in linguis Orientalibus solam punctorum diacriticorum confusionem maximis difficultatibus ansam dare ? Quid si accedat literarum ipsarum omissio aut commutatio ? IIinc quicunque lectioni auctoris alicujus operam dat, meâ quidem sententiâ, duplici exemplari instructus sit oportet, ut cùm impossibile penè sit mendorum expertes libros manuscriptos reperire, unus alterius ope corrigatur. Et haec est mea methodus.

Rcsiduum est, ut pro Italico sonetto mihi communicato, gratias rcferam, et laudes quas par est conferam, epistolamque concludam. Vale. Londini, die 29° Martii, 1768.

No. VII.

a.

JONESIUS REVICZKIO, S.

Næ tu percomem perque benevolum te præbuisti ! ut qui inter urbanas occupationes, inter civium seditiosorum strepitum, inter comitia ad senatores eligendos comparata, occasionem tamen captaveris, cùm ad me amicissimè, ut soles, scribendi, tùm carmen Persicum mittendi, idque pulcherrimum, et abs te Latiuè conversum. Est meherculè Hafez noster, ambrosiâ alendus poëta ; et quotidiè gratior mihi jucundiorque videtur ejus venustas ac pulchritudo. Integra illius opera in lucem proferendi & vertendi, quemadmodum coepisti, præcipua difficultas erit versio poëtica, sed hæc facilior evadet, quàm opinaris : nam permultæ sunt, ut puto, Gazellæ, quas vel ob sententias à nostris moribus valdè ablìorrentes, vel ob figuras elatissimas et quasi wapax,&vsvpva, vel ob disticha ne minimo quidem nexu inter se cohærentia, Latinis versibus non COnvertes ;

convertes; ideòque aliquantulùm levabitur Herculeus alioquin labor.

Distichom illud -% c/' /1 moram mihi injecisse memini, et cum tuo rogatu adversaria mea inspicerem, ita inficeta mihi visa ex illius distichi interpretatione, ut mihi planè quadrari putarem servuli Terentiani verba,

Davis sum, non CEdipus;

tibi autem illud Sophocleum,

- 'O zrxa-t xXstvog O.\tgg xxÁ8μεγος' utpote qui ex illo obscuro et quasi sphingeo carmine, significationem, si non perfectam, satis tamen luculentam, elicere potueris, illud dico cujus initium :

Homeri analysin, in bibliothecâ nostrâ reperire non potui. Sed amicum habeo Oxonii, qui librum, de quo percontaris, possidet. Ad illum scripsi pridiè Kalend. April., et rogavi ut me quàm citissimè certiorem faceret, quis fuerit libri illius auctor, et quo loco liber fuerit excusus.

Nisi essem amantissimus veritatis, et ab omni simulatione aversissimus, dolerem herculè, et ægrè ferrem, te urbem nostram turbulentissimis his temporibus vexatam intueri, et illam Anglorum undequaque percelebratam libertatem in effrænam licentiam (ne dicam immanitatem) mutatam videre. Est sanè respublica nostra propè divinitùs initio constituta, usque adeò ut nulla unquam vel Græcæ vel Romanæ civitatis constitutio fuerit perfectior ; imo, nec Plato nec Aristoteles, nec legumlatorum ullus, . meliorem civtatis - formam

« PreviousContinue »