Page images
PDF

Al# -- o "r c - s co &* c/!

1,1 2J1 "-k3 cr° Co! 3 CJ c-xo Pour les poëtes Turcs, j'avoue que je ne les lis pas avec le même plaisir, quoique je convienne qu'il y'en a quelques-uns qui ont du mérite; le plus agréable, à mon avis, est Ruhi Bagdady dont il y a des satyres admirables. Je ne sais pas s'il est de votre con

noissance. Mais la plupart des Turcs ne sont que des copistes ou traducteurs des Persans, et souvent destitués de goût et d'harmonie.

Je ne puis pas déviner la raison qui vous fait trouver, Monsieur, un sens impudique dans ce beau vers de Mesihi :

[ocr errors]

dont le simple sens est : " Mon dieu, ne m'envoyez pas au tombeau sans que j'aye auparavant embrassé mon ami," à moins que vous ne fassiez consister l'obscénité dans l'amitié d'un garçon, qui est l'éternel sujet de toutes les poésies Orientales aussi bien que Grecques et quelquefois Latines. Je vous envoye la plus fraiche de mes traductions, en vous priant de me la renvoyer quand vous en serez las, ca je n'en ai point de copies. Je suis, avec la plus parfaite estime et vénération,

[merged small][merged small][ocr errors]

No. IV.

REVICZKIUS JONESIO, S.
Londini, Martii die 7, 1768.

Dicamne me literis tuis delectatum, an eruditum ? Prorsus animi pendeo, tu in literis omne punctum tulisse videris, hoc unum reprehendendum existimo, quðd concisione peccent, etsi tu prolixitatis notam incurrere verearis. Quod missam ad te duarum odarum versionem intemperanti laude efferas, quëdve meas esse aliquid putāris nugas, id purè putà humanitatis ac comitatis tuæ indicium esse suspicor ; quðd autem in sphalmata mea benignus animadverteris, seriö habeo gratiam, uti vice versâ, quod tam parcus fueris in castiganda errorum meorum sylvå, indulgentia: tuae adscribo. Itaque etsi summopere cavendum mihi sit, ne, dum culpam removere studeo, gratiam, quam profiteor, imminuere videar; non possum tamen apud animum meum impetrare, ut omni penitàs apologiae supersedeam. Quare non incongruum puto monere, me nullo, sive ostentationis, sive gloriae studio, ad versus scribendos animum appulisse, quos jam olim in scholae limine valere jussos, non ante hos tres menses, otio me ad id pelliciente, resumsi; non alia, to polarloriog, ratione, quâm quëd, Latine redditis 50 circiter odis mercurialis nostri Hafyzi;

cujus amor tantūm mihi crescit in horas, Quantùul vere novo viridis se subjicit alnus :

in ipso progressu operis tam immanem observavi metaphrasis mea: à prototypo difformitatem, ut me laboris fastidium ceperit. Nam etsi praeter illam inficetam, sed religiosam versionem, quam singulis distichis subscriptam vides, ahiam, liberiorem et tersiorem, Latinâ aequè ac Gallicálinguà, prae manibus habeam ; tamen non est minūs

[ocr errors][merged small][merged small]

Accedit, quod sæpissimè ad exprimendum unius monosyllabi sensum, scsquipedali paraphrasi sit utendum. Proinde non abs re futurum judicavi, ligatâ nonnunquam oratione textum Persicum æmulati; cujus tamen qualicunque successui illud semper obstabit, quòd in Ghazelâ, nulla sit versuum cohæsio et &XX*^ουχὰ, cujus defectum Latina poësis nullâ ratione admittit. Sed de his a fatìm,

Librum de poësi Hebræorum quem commendas, episcopi Oxoniensis, quemve tibi pro exemplari proposuisti, legi jam aliàs, et quidem magnâ cum voluptate, quamvis in præsentiarum parum ex illo memoriæ meæ inhæreat ; hoc unum recordor, quòd dictione æquè ac methodo sit præditus admirabili. Flores Græci et Orientales 'epistolæ tuæ interspersi, oppidò me delectaverunt, et observo tuum in eorum delectu judicium. Propositum autem Orientem visendi, laudo quidem, sed præviè suadeo ut linguæ seu Turcicæ seu vulgaris Arabicæ usum tibi familiarem reddas, si profectum et voluptatem ex itinere illo consequi est animus, quandoquidem non aliâ ratione Mahometanos affari conccditur.

Quod de servili Turcarum imitatione dixi, non de omni imitatione dictum volo. Scio enim multos imitando archetypum superâsse, uti hoc, Georgica Virgilii, et Hesiodi igya xai %g%xt testantur. Nec ipse Hafyz negaverit nonnulla se ab aliis mutuatum, utpote quem non puduerit subindè integros versus transcribere: sicut ille est in ipso frontis opere : quem, mutato tantùm hemistichiorum ordine, Iezido filio surripuit, apud quem ita

[ocr errors]

ut nihil dicam de integrâ ferè ghazelâ alio in loco, &c. &c. Of- fendor fendor enimverò insulsâ illâ et penè continuà poëtarum Turcarum imitatione, de quibus non ineptè quis dictum putet,

O imitatores, servum pecus ! ut Horatius noster, &c.

Quæris quid sentiam de aliis Persarum poëtis? numve solum Hafyz ore rotundo loqui censeam ? Absit! quis enim potest primam Sadii paginam inspicere, quin se in exstasim rapi sentiat ? Immo scire te volo, mihi primum stimulum additum fuisse ad Orientales literas perdiscendas hâc Sadii strophâ, quam fortuitò didascalus meus Constantinopoli recitavit et interpretatus est:

[ocr errors]

Sed quis non indignetur lepidissimum scriptorem, à tam illepido metaphraste, quàm fuit meâ sententiâ Gentius, Latinitate donatum. Non diffiteor tamen magis me mulceri lectione Hafyzi, eò quòd in illo verba sententiosa hilaritate mixta deprehendam. Quod Jiamium attinet ; etsi illius opere destituar, memor tamen eorum quæ Constantinopoli degens aliquando legi, non vereor dicere poëtarum totius Persiæ esse felicissimum. Et quidem judicio Sudij, Hafyz in compluribus divani sui Kafiis sive iroxâ]x^w%;, quem vulgus rhythmum vocat, est incomparabilis, uti in literis: <> . /• ; /

&c.; in aliis rursum literis est remissior; in nonnullis denique planè languet, quando Jiamii per omnes alphabeti literas eâdem felicitate decurrit. Ghazelam _/; c/' /1 non verti Latino carmine ob versuum incohærentiam; sed si prosaicam versionem et

notas desideras, lubens obsequar. Interea mitto hunc novissimum,

nou partum adhuc, sed embrionem. Vale. Londini, die 7 Martii. 3 II , P. S. Ver

[ocr errors]

P. S. Versus tuos Arabicos miror mehercle, non tantùm probo; sed in hoc non ausim te æmulari.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Oppidò recreatus sum literis tuis, præcipuè verò multiplici tuâ versione, imitatione, compositione. Quarum argumento clarè evincis, te non tantùm

exemplaria Græca, Nocturnâ versâsse manu, versâsse diunâ, sed omnem propemodùm Hellenici sermonis δεσοτητο xai xagis1wpov assecutum esse. Multae sunt veneres in odâ tuâ ad Venerem, et plenus laudis conatus in adæquando divino exemplari. Sed quis possit sibi à luctu temperare, cùm observaverit, non tantùm nos jacturam pati lepidissimi operis, sed quòd illæ etiam perpaucæ reliquiæ quæ supersunt, adeò sint mutilatæ & depravatæ ? Nam etsi lubens concedam, textum odæ, quem tu eligisti, sive illum etiam Dionys. edit. Upton., præferendum esse Stephaniano, aut cujuscunque est illa (si diis placet) emendatio, quòd in tuo exemplari major -habeatur dialecti ratio, ac plures insint yynoriá χαραχ]ngs;: tamen negari non potest complures vel in eo reperiri hiatus, et menda, quæ nullâ satis explicatione aut sensùs detorsione celari possunt. Quamvis autem credibile sit, Æoliam puellam suo particulari idiomate locutam, cujus leges ætate nostrâ non satis perspectæ sint: quis tamen putet Æolicam dialectum metro et prosodiæ oppositam, ut nihil dicam de sensu ipso in aliquot locis corrupto? * * * * * *

Elegans omnino est versio illa tua de osculo Agathonis. Consimilis idea est in illo Hafyzi disticho:

« PreviousContinue »