Page images
PDF
EPUB

ea re excelluit, qvod tantus codicum Islandicorum thesaurus nusqvam alibi reperiretur, ita nunc tam copiosam librorum Sanscritanorum possessionem feliciter obtinuit, ut non multæ ei hac in re æqviparari possint bibliothecæ.

[ocr errors]

Vetere litteratura Indica, cujus ambitus græcæ conferri potest, et cujus antiqvitas æram mundi superare videtur, diu in Europa fere omnino ignorata, medio demum superiore seculo nonnulli viri docti oras aulæi, hujus velut templi adyto ob tenti, alius aliam, elevare tentarunt; nundum tamen eo nisi paucissimis contigit introire. Lingva enim, qva Brachmanum et Gymnosophistarum, ab Alexandri inde expeditione apud Græcos adeo celebrium, sublimis sapientia, velut cortice nucleus, includebatur, plurimum videbatur habere difficultatis. Qva de re Adelung V. CL. in Mithridate suo (I. 141) sic loquitur: "Es. "hat die Kritik noch sehr viel zu thun, ehe "man von dieser Sprache den Gebrauch ma"chen kann, dessen sie fähig ist. Auch fehlet "es uns in Europa noch gar sehr an den zu "ihrer Erlernung nöthigen, Hülfsmitteln.'

[ocr errors]

Iste, de qvo ille qveritur, defectus, qvi magnam partem ab infaustis bellis oriebatur, apud nos nunc expletus est; id qvod Virorum illustrium et doctorum, qvos supra laudavi, Calcuttæ degentium, liberalitati debetur, qvam præterea civis noster, industrius Doctor N. Wallich, e suo librorum penu, patriæ amore commotus, larga manu supplevit et amplificavit.

[ocr errors]

Qvantum lætabitur Raskius noster, Professor et Bibliothecarius, qvi hoc tempore in India peregrinatur, cum ab iti nere, ad lingvas discendas comparandasqve suscepto, reversus, bibliothecam libris Indicis tam abunde auctam deprehenderit, in qva lingvarum notitiæ, qvam in peregrinatione acqvisiverit, excolendæ materies ei non sit defutura! Nam cum fieri non possit, qvin incomparabili illa regione contemplanda mirabiliter delectatus sit, satis certo potest prævideri, eum, qvantum patietur lingva Islandica, e cujus studio tantum laudis meruit, et ad qvam ab originibus suis repetendam tam longi itineris subiit molestias, plurimum temporis operæqve ad Indicas lingvas fabulasqve per

[ocr errors]

scrutandas collaturum esse, atqve eam sententiam non improbaturum, qvam Sedillot, qvi Parisiensi pro lingvis Orientalibus colendis Collegio a litteris est, profiteri ausus est in Censura operis inscripti Recherches Asiatiqves, qvæ legitur in Millini Horreo Encyclop. 1807. Tom. V. pag. 352: "Il faut un aliment aux esprits avides de decouvertes, et, sous ce rapport, les ecrivains Grecs et Latins sont, pour ainsi dire, epuisés; depuis cinq siecles qu'on les etudie, qu'on les commente et qu'on les traduit, on en a tiré tous les faits importans pour l'histoire, et toutes les idees morales qui peuvent contribuer à eclairer les esprits comme à polir les moeurs. La litterature hindoue nous offre de nouveaux objets d'etude, et presente une brillante carriere à parcourir à ceux dont l'imagination aime à s'avancer à travers les siecles, jusqv' aux temps ou le flambeau de l'histoire cesse totalement de nous eclairer."

Hafnia, Calend, Febr. Anno MDCCCXXI.

1

CAPUT

I mum.

Grammaticæ, Lexica, et Vocabularia,

The sanscrit language is of a wonderful structure; more perfect than the Greek, more copious than the Latin, and more exquisitely refined than either.

The Works of W. Jones.

edit. in 4to. 1799. Vol. I. p. 26.

The Grammatical Sootrus, or Apho

risms of Panini. with selections from various Commentators. Calcutta. Nagree Character. 1809. 2 Vol. 8vo.

Titulum operis ex libro Thomæ Roebuck, qvi sub titulo The Annals of the College of Fort William, Calcutta 1819 prodiit, desumsi, in cujus Appendice pag. 32 extat. Aphorismi ctenim Paniniani, a capite usqve ad calcem voluminis, lingva ista primava indica ita sunt efformati, ut ne Jota qvidem conspiciatur idiomate lingvæ sanscritanæ ignaris pervio explanatum.

Grammaticorum veterum indicorum dux et antesignanus qvidem salutatur hicce Panini; ast de ejus ortu et vera ætate nil omnino certi constat. Illum isto ævo, omnem memoriam superanti, adscribunt Mythographi Indici, qvo Dii, Deorum filii, vel semidei et heroes, lingvæ, sapientiæ, imo scientiarum omnium in India vigentium fontes, hisce in terris inter mortales degebant. Antiqvissimis indubitanter temporibus adnumerandum esse, pluribus evincit argumentis, litteraturæ sanscritica, si qvis, peritus arbiter, Henricus Thomas Colebrooke, vid. Disqvisitionem ejus "on Sanscrit and Pracrit" in Actis Societatis litteraria Calcuttensis. Tom. VII. pag. 202. Ex Wilhelmi Ward View of the History Litterature and Mythology of the Hindoos. T. I. 1818. Serampore. edito. pag. 573 apparet, id qvod etiam aliunde notum, grammaticam hanc apud Indos maximo esse in pretio. conf. Heeren Ideen über die Politik etc. der alten Völker. 1ster Theil. 2te Abtheil. 3te Aufl. pag. 447-49.

Siddhanthu Kuomodee.

Grammatica

adornata ad systema Paninianum, autore Bhutthojee Deekshitu.

cutta. 1812. 4to,

Cal

Nomen hujus Commentatoris, qvod ex nuper nominato libro Roebuckiano excitavi, Colebrooke 1. cit. pag. 209 scribit Bhattoji Dicfhita, illumqve secundo ab hoc seculo floruisse conjectat.

« PreviousContinue »