Page images
PDF
EPUB

videris, hoc unum reprehendendum existimo, quòd concisione peccent, etsi tu prolixitatis notam incurrere verearis. Quòd missam ad te duarum odarum versionem intemperanti laude efferas, quòdve meas esse aliquid putaris nugas, id purè putà humanitatis ac comitatis tuæ indicium esse suspicor; quòd autem in sphalmata mea benignus animadverteris, seriò habeo gratiam, uti vice versa, quòd tam parcus fueris in castiganda errorum meorum sylvâ, indulgentiæ tuæ adscribo. Itaque etsi summoperè cavendum mihi sit, ne, dum culpam removere studeo, gratiam, quam profiteor, imminuere videar; non possum tamen apud animum meum impetrare, ut omni penitùs apologiæ supersedeam. Quare non incongruum puto monere, me nullo, sive ostentationis, sive gloriæ studio, ad versus scribendos animum appulisse, quos jam olim in scholæ limine valere jussos, non ante hos tres menses, otio me ad id pelliciente, resumpsi; non alia, s μllares, ratione, quam quod, Latinè redditis 50 circiter odis, mercurialis nostri Hafyzi:

-cujus amor tantùm mihi crescit in horas,

Quantum verè novo viridis se subjicit alnus:

in ipso progressu operis tam immanem observavi metaphrasis meæ à prototypo difformitatem, ut me laboris fastidium ceperit. Nam etsi præter illam inficetam, sed religiosam versionem, quam singulis distichis subscriptam vides, aliam liberiorem et tersiorem, Latinâ æque ac Gallicâ linguâ, præ manibus habeam:

Hoc est, Historia aurifabri et storearum textoris.

HAFIZ.

Accedit, quod sæpissimè ad exprimendum unius monosyllabi sensum, sesquipedali paraphrasi sit utendum. Proinde non abs re futurum judicavi, ligatâ nonnunquam oratione textum Persicum æmulari; cujus tamen qualicunque successui illud semper obstabit, quod in Ghazela, nulla sit versuum cohæsio et auxía, cujus defectum Latina poesis nullâ ratione admittit. Sed de his affatim.

Librum de poesi Hebræorum quem commendas, episcopi Oxoniensis, quemve tibi pro exemplari proposuisti, legi jam

alias, et quidem magna cum voluptate, quamvis in præsentiarum parum ex illo mémoriæ meæ inhæreat; hoc unum recordor, quod dictione æquè ac methodo sit præditus admirabili. Flores Græci et Orientales epistolæ tuæ interspersi, oppid me delectaverunt, et observo tuum in eorum delectu judicium. Propositum autem Orientem visendi, laudo quidem, sed prævie suadeo ut linguæ seu Turcice seu vulgaris Arabicæ, usum tibi familiarem reddas, si profectum et voluptatem ex itinere illo consequi est animus, quando quidem non alia ratione Mahometanos affari conceditur.

Quod de servili Turcarum imitatione dixi, non de omni imitatione dictum volo. Scio enim multos imitando archetypum superasse, uti hoc, Georgica Virgilii et Hesiodi pya xas ημέραι testantur.

*

*

*

*

P. S. Versus tuos Arabicos miror mehercle non tantum probo; sed in hoc non ausim te æmulari.

No. V.

REVICZKIUS JONESIO, S.

Londini, 17 Martii, 1768.

Oppidò recreatus sum literis tuis, præcipuè verò multiplici tuâ versione, imitatione, compositione. Quarum argumento clarè evincis, te non tantum

exemplaria Græca,

Nocturna versasse manu, versasse diurna,

sed omnem propemodum Hellenici sermonis devornra xas xagoμ assecutum esse. Multæ sunt veneres in odâ tuâ ad Venerem, et plenus laudis conatus in adæquando divino exemplari. Sed quis possit sibi à luctu temperare, cum observaverit, non tantum nos jacturam pati lepidissimi operis, sed quod illæ etiam perpaucæ reliquiæ quæ supersunt, adeo sint mutilatæ & depravata? Nam etsi lubens concedam, textum odæ, quem tu eligisti,sive illum etiam Dionys. edit. Upton. præferendum esse Stephaniano, aut cujuscunque est illa, si diis placet, emendatio, quòd in tuo exemplari major habeatur dialecti ratio, ac plures

insint γνησιότητά @ χαρακτηρες; tamen negari non potest complures vel in eo reperiri hiatus, et menda, quæ nullâ satis explicatione aut sensus detorsione celari possunt. Quamvis autem credibile sit Eoliam puellam suo particulari idiomate locutam, cujus leges ætate nostrâ non satis perspectæ sint; quis tamen putet Aolicam dialectum metro et prosodiæ oppositam, ut nihil dicam de sensu ipso in aliquot locis corrupto?

Quod pollicitus sum, mitto tibi ghazelam, Eker an Turki, &c. cum versione prosa, unà autem etiam adumbrationem aliquam in versu, alio tempore expoliendam. Velim autem mihi perscribas, utrum scias extare aliquam Hafyzi versionem, sive typis editam, sive manuscriptam, Latinè, aut quovis alio Europæo idiomate. Nam quid sciam nullus adhuc poetæ hujus interpretationem tentavit, præter primam ghazelam, quæ nuperrimè iterum in analectis professoris Hyde in publicum est emissa.

Obsecro te insuper, ut indicare mihi velis, ubi locorum invenire valeam librum primum Iliadis Homeri cum analysi et notis in usum scholarum, in Anglia typis vulgatum, quem amicus meus pro filio comparandum flagitat.

Quamvis sarcinas meas colligere inceperim, ac libros meos in cystam condiderim; tamen si animo tuo arridet, aut si ad propositum tuum facit, ghazelam hanc, prius quam proficiscar, vertendam assumam. Tu proinde jube, ac vale.

No. VI.

REVICZKIUS JONESIO, S.

Quod solito tardiùs respondeam amicissimis tuis literis, nova et plan peregrina civitatis hujus facies in causa est. Nec puto vitio mihi vertas, quod advenam me, peculiaris genti huic, et invisa aliàs consuetudo, paulo longiùs detinuerit; fateor enim me nuspiam tali methodo patres conscriptos de

cernj comperisse. Initio quidem novitate jucundum visum, sed sensim eò turbarum progressa res est, ut propè pertæsus sim spectaculi. Nunc igitur, crescente adhuc tumultu, domi manere satiùs ducens, occasionem nactus sum literam hanc exarandi. Gratulor mihi imprimis quòd missam ad te carminis Persici versionem indulgenter receperis, quòd me ex eo idoneum judicaveris totius divani metaphrastem. Sed quamvis conceptam de me opinionem gloriæ mihi ducam, non vereor tamen adhortationem tuam taxare inclementiæ. Quis enim, nisi cui robur et as triplex, circum pectus est, aggrediatur sexcentarum ghazelarum, prosâ et carmine, versionem? Talis conatus non solum complures annos requirit, sed et mentem ab omni alio studio vacuam, que non est mea conditio, cum ego disciplinas istas non nisi pertransennam tractare consueverim. Nihilominus, quid quod absolvere potero, aliquandò in lucem edere constitui. Clavis Homeri non est expers, qui à me librum primum Iliadis cum vocum analysi postulavit ; sed commodiùs putat pueris usuvenire opus hoc, quia in illo notæ textui sunt subjectæ, quod in clavi desideratur. Si tamen ad manus est tibi clavis Homeri, quæso inspicias primam ejus paginam; etenim si bene memini catalogus quidam operi præfixus est, qui libri hujus et typographi simul notitiam continet. Quamvis me humanitas tua ab omni ulteriori opere absolverit, mitto tamen odam illam quam in penultimâ tuâ epistolâ desiderasti, eo quòd rem tibi gratam fore arbitror. Est autem, medius fidius, non ex facillimis una, tum sensu, tum vel maxime metaphrasi, ob linguæ exoticæ continuum idioma nullâ satis periphrasi exprimendum. Quæris quid de linguæ Hebrææ et Arabicæ proprietate sentiam, deque illis communi laxonoμg futuri pro præterito; respondeo: quod etsi perrarò hebraizare soleam, aut ut veriùs dicam, sacram linguam in veneratione potius quam deliciis, habeam; quòd præter unum Veteris Testamenti codicem, et nonnulla de eo Rabinorum somnia, nihil lectu dignum afferat; hoc tamen ex qualicunque illius lectione retineo, quòd utriusque inter grammaticen summa sit affinitas, quodve paucitas temporum et modorum in Arabicâ substitutionis eorunden mutuæ occasio est; idque linguæ Hebrææ eodem morbo laboranti necessariò

convenire putem ; quamvis hoc in linguâ Græcâ, maximâ temporum et modorum varietate gaudente, satis obvium sit, ut cùm infinitivum pro imperativo usurpant. Quod autem ad vocum quantitates attinet aliter sentio. Puto enim esse Arabum artem metricam longe recentioris inventionis, utpote quæ paulo ante Muhammedi tempora formam accepisse perhibetur, nullo vestigio antiquioris poeseos. Cujus si eadem esset ratio apud Hebræos, quod quidem motionum consimilis usus, suadere videtur; quidni hucusque sine ulla difficultate Hebræorum prosodiam per analogiam assecuti fuissemus.

Ghazela illa, quam in miscellaneo quodam opere sine authoris nomine legisse te scribis, si quidem correctè scripta esset, certus sum, quod nihil meo adminiculo eguisses. Nunc autem prout erroribus scatet, Oedipus sim, si expediam. Quis enim ignorat in linguis Orientalibus solam punctorum diacriticorum confusionem maximis difficultatibus ansam dare? . Quid si accedat literarum ipsarum omissio aut commutatio? Hinc quicunque lectioni auctoris alicujus operam dat, mea quidem sententia, duplici exemplari instructus sit oportet, ut cùm impossibile pene sit mendorum expertes libros manuscriptos reperire, unus alterius ope corrigatur. Et hæc est mea methodus.

Residuum est, ut pro Italico sonetto mihi communicato, grates referam, et laudes quas par est, conferam, epistolamque concludam. Vale. Londini, die 29 Martii, 1768.

No. VII.

JONESIUS REVICZKIO, S.

Næ tu percomem perque benevolum te præbuisti! ut qui inter urbanas occupationes, inter civium seditiosorum strepitum, inter comitia ad senatores eligendos comparata, occasionem tamen captaveris, cùm ad me amicissimè, ut soles, scribendi, tùm carmen Persicum mittendi, idque pulcherrimum, et abs te Latinè conversum. Est, meherculè, Hafez noster, ambrosiâ alendus poeta; et quotidie gratior mihi jucundiorque videtur ejus venustas ac pulchritudo. Integra illius opera in lucem proferendi et vertendi, quemadmodum

« PreviousContinue »