Page images
PDF
EPUB

bendis epistolis, per quas veteris amicitiæ memoria recolatur, à cujus rei fuavitate atque delectatione moleftè fero 'mé abduci: tamen tale mihi videtur argumentum literarum tuarüm, quas

his diebus accepi, ut melius fit tribus duntaxat verbis ad eas respondere, quàm, dum meliorem

quæro

fcribendi opportunitas tem, nimiâ cunctatione efficere, ut vel nihil ad caufam tuam, quæ in fummo meo erga te studio, quàm maximè mea est, juvandam præftare queam, vel, etsi à me juvari non possis, in suspicionem veniam negligentiæ in amicis colendis; eorumque voluntati ac defiderio obtemperando.

Enimvero, mî Jonesi, intellexi tuam petitionem gravissimi muneris, ac gloriosissimi, quod, si virtuté non fautoribus ambiendum fit, haud fcio in quem conferri poffit te digniorém, atque ornatiorem cùm ingenio, plurimarum rerum utilissimarum cognitione, admirabili eloquentiæ vi et præstantiâ; tùm verò patriæ ac libertatis amantiorem, qui communi rerum vestrarum calamitati succurrat majore confilio, prudentiâ, fortitudine, animi integritate, cui

igitur alma Mater noftra (nam patere me hâc appellatione pietatis meo sensui gratificari) salutis ac prosperitatis fuæ curam tutiùs committat.

Sed hunc tuum, qui palàm cognitus est, libertatis amorem nonne in hâc temporum perversitate tibi putas nociturum esse? Ferentne plurimi, à quorum suffragiis ea res pendet, perfonam Academiæ in comitiis publicis à Julio Melehgono sustineri? Belgæ quidem de rerum vestrarum ftatu sic judicant, difficile esse bono viro, qui libertatis amorem publicè profiteatur, ad rempublicam gerendam admoveri.

Verùm hæc dices nihil ad me pertinere: modò quodcunque in me est, omni studio conferam ad causam tuam promovendam. Atque hoc ipsum est, de quo velim paulò plura ex te sciscitari : quomodo et apud quos illud studium profitendum fit ac declarandum. Hebeamne potestatem suffragium mittendi, cujus ratio pro causâ tuâ habeatur? Id quidem vix credidero. An verò ex amicis ineis Oxoniensibus illi compellandi fint, à quorum amicitiâ, benevolentiâ, et humanitate aliquid

fperare ausim, veluti Kennicottus, Whitius, Winstanlejus ? Tu mihi primâ mox occafione rescribas, atque indices quid agendum sit. Habebis me tui ftudiofiflimum, nec ullâ in re patiar officium meum tibi deese.

Ego nunc Leidæ versor, ubi ante annum ferè cum dimidio, Patri meo defuncto successi in munere docendarum literarum Orientalium. Sed de his rebus cupio propedièm pluribus ad te fcribere. Nam vehementer etiam scire cupio quid tu agas, quid agant mater tua fæminarum optima, et soror mihi amiciffima. Velim meo nomine plurimam iis falutem dicas, et obsequii atque amicitiæ meæ significationem ad eas perferas. Vale, mî Jonesi, et me amare perge. Dabam, Lugduni Bat.

Prid. Kal. Jun. 1780. Miffa funt quædam exempla catalogi bibliothecæ patris mei, quæ vendetur mense Septembri, ad bibliopolam Londinensem, puto ad Elmslejum. Ex iis jufli unum ad te deferri.

No. XXXVII.

JONESIUS H. A. SCHULTENS, S.

ii Kal. Jun. 1781. Ego de bello hoc facinorissimo quid fentiam, tu non ignoras ; quantus autem fim tyrannorum osor, quäntus veræ libertatis fautor et vindex, carmen hoc Alcaicum patrio sermone scriptum, dilucidè monftrabit: sed inhumanæ forent literæ quæ humaniores et putantur et effe debent, fi viri literati, præsertim ii qui ftudiis delectantur iisdem, bellum plusquam civile gererent. Perge me igitur Batavus Anglum, ut facis, amare; quemadmodùm ego te, Anglus Batavum, et amo et amabo. Scito me ruri nuper hyemantem et feriatum feptem illa nostrorum Arabûm fufpenfa poëmata, ne versiculo quidem omiffo, Anglicè reddidiffe; totum opus, cum notis, et proæmio de vetustioribus Arabiæ monumentis, proximis æstivis feriis in lucem proferre ftatui. Tabrizziż coinmentarium ipse poslideo; Zouzeniï wupaopuow et notulas perutiles, cujus libri pulchrius exemplar Lutetiæ utendum accepi,

[ocr errors]

benignissimè mihi commodavit collegium Trinitatis Cantabrigiense. Sadiï notas et ver+ fionem Persicam cum Anfarii scholiis, et in figni Obeidalla editione, Oxonii habemus; fed omninò omnes editiones et commentarios accedere vehementèr cupio. Avus tuus felicis memoriæ, quem ego maximè, ut debeo, femper

facio, carmina hæc “ cedro digna” prædicat, seque ait, nisi fallor, codicem Nabaji Leydensem in proprios usus 'transcripsisse. Prætereà in bibliothecæ locupletissimæ Schultenhanæ indice, cujus unum exemplar, Huntero, amico meo, fidelitèr tradidi, alterum ipfe avidè pervolutavi, hæc verba legi: “ 6990. Septem Moallakat Arab. pucherrimè scripta." Écquis, amabò, codicem hunc emptum possidet? Quonam veniet pretio? Dolet, emptorem mé non fuisse; sed ego tunc variis et magnis negotiis ipfe fufpenfus de suspensis carinibus ne cogitavi quidem. Adjuva me, per musas oro, in opere

hoc meo lautâ supellectile ornando; et quicquid habes vel notarum vel lectionum variarum apud te reconditum, deproine atque imperti. Multa de familiâ tuâ Pindi pa os dixi in proæmio, plura et magnifica,

« PreviousContinue »