Page images
PDF
EPUB

bendis epiftolis, per quas veteris amicitiæ memoria recolatur, à cujus rei fuavitate atque delectatione moleftè fero me abduci: tamen tale mihi videtur argumentum literarum tuarum, quas his diebus accepi, ut melius fit tribus duntaxat verbis ad eas refpondere, quàm, dum meliorem quæro fcribendi opportunita tem, nimiâ cunctatione efficere, ut vel nihil ad caufam tuam, quæ in fummo meo erga te ftudio, quàm maximè mea est, juvandam præftare queam, vel, etfi à me juvari non poffis, in fufpicionem veniam negligentiæ in amicis colendis, eorumque voluntati ac defiderio obtemperando.

Enimvero, mî Jonefi, intellexi tuam petitionem graviffimi muneris, ac gloriofiffimi, quod, fi virtute non fautoribus ambiendum fit, haud fcio in quem conferri poffit te digniorem, atque ornatiorem cùm ingenio, plurimarum rerum utiliffimarum cognitione, admirabili eloquentiæ vi et præftantiâ; tùm verò patriæ ac libertatis amantiorem, qui communi rerum veftrarum calamitati fuccurrat majore confilio, prudentiâ, fortitudine, animi integritate, cui

igitur alma Mater noftra (nam patere me hâc appellatione pietatis meo fenfui gratificari) falutis ac profperitatis fuæ curam tutiùs committat.

Sed hunc tuum, qui palàm cognitus eft, libertatis amorem nonne in hâc temporum perverfitate tibi putas nociturum effe? Ferentne plurimi, à quorum fuffragiis ea res pendet, perfonam Academiæ in comitiis publicis à Julio Melefigono fuftineri? Belgæ quidem de rerum veftrarum ftatu fic judicant, difficile effe bono viro, qui libertatis amorem publicè profiteatur, ad rempublicam gerendam admoveri.

Verùm hæc dices nihil ad me pertinere: modò quodcunque in me eft, omni ftudio conferam ad caufam tuam promovendam. Atque hoc ipfum eft, de quo velim paulò plura ex te fcifcitari: quomodo et apud quos illud ftudium profitendum fit ac declarandum. Hebeamne poteftatem fuffragium mittendi, cujus ratio pro caufâ tuâ habeatur? Id quidem vix credidero. An verò ex amicis meis Oxonienfibus illi compellandi fint, à quorum amicitiâ, benevolentiâ, et humanitate aliquid

fperare aufim, veluti Kennicottus, Whitius, Winftanlejus? Tu mihi primâ mox occafione refcribas, atque indices quid agendum fit. Habebis me tui ftudiofiffimum, nec ullâ in re patiar officium meum tibi deese.

Ego nunc Leidæ verfor, ubi ante annum ferè cum dimidio, Patri meo defuncto fucceffi in munere docendarum literarum Orientalium. Sed de his rebus cupio propedièm pluribus ad te fcribere. Nam vehementèr etiam fcire cupio quid tu agas, quid agant mater tua fœminarum optima, et foror mihi amiciffima. Velim meo nomine plurimam iis falutem dicas, et obfequii atque amicitiæ meæ fignificationem ad eas perferas. Vale, mî Jonefi, et me amare perge.

Dabam, Lugduni Bat.

Prid. Kal. Jun. 1780.

Miffa funt quædam exempla catalogi bibliothecæ patris mei, quæ vendetur menfe Septembri, ad bibliopolam Londinenfem, puto ad Elmflejum. Ex iis juffi unum ad te deferri.

No. XXXVII.

JONESIUS H. A. SCHULTENS, S.

11 Kal. Jun. 1781.

Ego de bello hoc facinoriffimo quid fentiam, tu non ignoras; quantus autem fim tyrannorum ofor, quantus veræ libertatis fautor et vindex, carmen hoc Alcaicum patrio fermone fcriptum, dilucidè monftrabit: fed inhumanæ forent literæ quæ humaniores et putantur et effe debent, fi viri literati, præfertim ii qui ftudiis delectantur iifdem, bellum plusquam civile gererent. Perge me igitur Batavus Anglum, ut facis, amare; quemadmodùm ego te, Anglus Batavum, et amo et amabo. Scito me ruri nuper hyemantem et feriatum feptem illa noftrorum Arabûm fufpenfa poëmata, ne verficulo quidem omiffo, Anglicè reddidiffe; totum opus, cum notis, et proœmio de vetuftioribus Arabiæ monumentis, proximis æftivis feriis in lucem proferre ftatui. Tabrizzi commentarium ipfe poffideo; Zouzenii wapagpaow et notulas perutiles, cujus libri pulchrius exemplar Lutetiæ utendum accepi,

[ocr errors]

benigniffimè mihi commodavit collegium Trinitatis Cantabrigienfe. Sadii notas et ver→ fionem Perficam cum Anfarii fcholiis, et infigni Obeidalla editione, Oxonii habemus ; fed omninò omnes editiones et commentarios accedere vehementèr cupio. Avus tuus felicis memoriæ, quem ego maximè, ut debeo, femper facio, carmina hæc "cedro digna" prædicat, feque ait, nifi fallor, codicem Nabaf Leydenfem in proprios ufus tranfcripfiffe. Prætereà in bibliothecæ locupletiffimæ Schul tenfiana indice, cujus unum exemplar, Huntero, amico meo, fidelitèr tradidi, alterum ipse avidè pervolutavi, hæc verba legi: "6990. Septem Moallakat Arab. pucherrimè fcripta." Ecquis, amabò, codicem hunc emptum poffidet? Quonam veniet pretio? Dolet, emptorem me non fuiffe; fed ego tunc variis et magnis negotiis ipfe fufpenfus de fufpenfis carinibus ne cogitavi quidem. Adjuva me, per mufas oro, in opere hoc meo lautâ fupellectile ornando; et quicquid habes vel notarum vel lectionum variarum apud te reconditum, deprome atque imperti. Multa de familiâ tuâ

napa dixi in prooemio, plura et magnifica,

« PreviousContinue »