Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

fam libertatem, non tam tui, quàm mei caufà, moleftè fero. Nemini, ne Anglo quidem, misera est servitus, quæ in utilitatem publicam fufcepta, virtutis est et meritorum jufta remuneratio. Mihi autem, qui, dum liber eras, fruftrà te expectavi, imprimis gravis eft illa tua servitus, quæ tui videndi fpem fin minùs omnem præcidit, at certè minuit, et multum extenuat.—Hunc tu nobis metum eripe, et si quid 'vacui temporis tibi relictum est;--erit autem interdum, nam habes 59 socios in muriere tuo tibi adjunctos ;-id quæso ne prætermittas, fed huc excurrens, felicitatem noftram jucundissimo tuo adspectu et colloquio augeas quàm cumulatiffimè. Ego quin ad vos aliquando revertar, non defectu quodam voluntatis retineor; tantâ enim cum voluptate repeto, memoriâ tempus illud, quo fuaviffimâ tuâ consuetudine frui mihi licuit, ut ne vivam, fi non ardentiffimos defiderio teneor in eandem felicitatem quantò ociùs evolandi. Nec prohibet temporis angustia, quandoquidem ita fert muneris mei ratio, ut per novem ferè menses plurimis negotiis obrutus, tribus reliquis liber fim

et homo mei juris.-Quid igitur?--Dicam quod res est, nec turpe existimabo talia amica indicâfle

ان اجي اليكم

ازا ثقل روني خف علي

! Sterile ut ubivis, fic etiam in Belgio literaturæ Orientalis folum neceffaria quidem at vitam lautè fatis alendam præbet ; quod superfluum videri poffet neutiquam concedit. Donec igitur inexpectata quædam fertilitas advenerit, itineris Anglici iterum suscipiendi spes prorsus mihi evanuit. Sed

quæ fors fert, æquo feram animo. Quandoquidem verò hujus rei mentionem apud te injeci, addam etiam aliud, in

quo tu forsan poteris egregiè mihi adjuvare. Constitui, ut rebus meis meliùs consulam eamque fuperfluitatem consequar, quæ, etfi careri potest, tamen grata est et jucunda fruentibus, adolescentulum circumfpicere, quem in ædes recipiam, cujusque mores dirigam ac gubernem:sed cupio imprimis ex veftratibus aliquem recipere, cùm quòd rariùs solenț nostri homines pueros allis tradere, tum quòd melius videtur (vides quàm ingenuè tecum agam) Anglo cui,

[blocks in formation]

dam libertatem vendere, à quo major eft lautior merces expectanda.--Sed monet deficiens charta, ut tandem desinam effe verbosior. Tu, si me amas, brevì rescribes, quid tibi hâc de re videatur, et fi quid poteris mei caufâ efficere, id scio te lubentèr facturum:-Ego quia dem nunquam committam, ut quidquam, quod præftare poffim, à me frustrà petas. Uxor mea mecum te optimamque matrem tuam et fororem plurimùm falvere jubet. Vale, mî Jonesi, Schultenfiumque tuum amare perge.

Amfteledami, Prid. Non. Maii.

XXXIV.

JONESIUS H. A. SCHULTENS, S.

Amicè tibi et suavitèr hortanti, ut novo operi apud vos mox edendo {po.yox meum conferrem, certè non deeffem, fed pangerem nefcio quid, ut poffem; nisi omninò egerem otio. Cùm enim officium meum judiciale, tum forensis labor, lucubrationes continuæ, dicendi meditatio, actio causarum, et in jure respondendi munus, vix horulam mihi concedunt ad fomnum,

et ad cibum capiendum. Quòd me jucundiffimè fecesti certiorem quid tu agas, quídque in patriâ tuâ agatur, gratias ago maximas. Ego fi quem Anglum generofum et benè locupletem invenero, qui vel filium vel pupillum ad recolendas humaniores literas iftinc mittere voluerit; laudis tuæ me verum præconem fore polliceor, nec in re quâpiam tibi defuturum. Hoc támen quàm fit incertum, tu non ignoras. Vale, meque dilige.

IV. Cal. Jul. 1777

No. XXXV.

REVICZKIUS JONESIO, S.

Varsovia, 17 Martii, 1779. Pertulit ad me nuper Duninius binos tuos variæ eruditionis libros, novissimè in lucem editos, quibus vehementer delectatus sum; nam et memorem te adhuc mei ex munere hoc gratus recognovi, et fingularis illa doctrina, quâ fcripta tua referta luxuriant, voluptatem, cum profectu legenti adtulit, et ad obliterata penè jam in animo meo hujuscemodi ftudia, iterum recolenda, stimulum addidit. Vitam

[ocr errors]

Persici Schach Nadir jam anteà princeps Ada: mus Czartoriski linguis Orientis non infeliciter addictus, legendam mihi obtulit, et quæ in diatribe adjuncta honorificè de me meministi indigitavit; fed ea quidem amori erga me tuo unicè adscripta velim. Nunc quòd amenioribus literis nuncium dare, et Themidis facrario unicè te devovere decreveris, fine Reipublicæ literariæ jacturâ fieri poffe non censeo, neque futurum fpero, quin te Melpomene nafcentem vidit, et nolentem volentem sub suo imperio coërcebit. Mihi jam in feptimum annum, et ad fastidium usque Vistulæ, littora coluntur, felicioribus mutanda, ni fallor, extincto, fi diis placet, in Germaniâ bello, Quantò gratiùs in Britanniâ nec longè à te, tempus meum transigerem, si me fata meis

paterentur ducere vitam aufpiciis! Sed quocunque locorum forte compulfus fuero, amare te non definam. Vale.

No. XXXVI.
H. A. SCHULTENS JONESIO, S.

Quanquam plurimis occupationibus et fæpiùs et nunc maximè impedior, à confcri

« PreviousContinue »