Page images
PDF
EPUB

fam libertatem, non tam tui, quàm mei caufâ, moleftè fero. Nemini, ne Anglo quidem, misera eft fervitus, quæ in utilitatem publicam fufcepta, virtutis eft et meritorum jufta remuneratio. Mihi autem, qui, dum liber eras, fruftrà te expectavi, imprimis gravis eft illa tua fervitus, quæ tui videndi fpem fin minùs omnem præcidit, at certè minuit, et multum extenuat.-Hunc tu nobis metum eripe, et fi quid vacui temporis tibi relictum eft;-erit autem interdum, nam habes 59 focios in munere tuo tibi adjunctos ;-id quæfo ne prætermittas, fed huc excurrens, felicitatem noftram jucundiffimo tuo adfpectu et colloquio augeas quàm cumulatiffimè. Ego quin ad vos aliquando revertar, non defe&tu quodam voluntatis retineor; tantâ enim cum voluptate repeto, memoriâ tempus illud, quo fuaviffimâ tuâ confuetudine frui mihi licuit, ut ne vivam, fi non ardentiffimos defiderio teneor in eandem

[ocr errors]

felicitatem quantò ociùs evolandi. Nec prohibet temporis anguftia, quandoquidem ita fert muneris mei ratio, ut per novem ferè menfes plurimis negotiis obrutus, tribus reliquis liber fim

et homo mei juris.-Quid igitur?-Dicam quod res eft, nec turpe existimabo talia amico indicâffe

ان اجي اليلم اذا ثقل روني خف علي

Sterile ut ubivis, fic etiam in Belgio literaturæ Orientalis folum neceffaria quidem at vitam lautè fatis alendam præbet; quod fuperfluum videri poffet neutiquam concedit. Donec igitur inexpectata quædam fertilitas advenerit, itineris Anglici iterum fufcipiendi fpes prorfus mihi evanuit. Sed quæ fors fert, æquo feram animo. Quandoquidem verò hujus rei mentionem apud te injeci, addam etiam aliud, in quo tu forfan poteris egregiè mihi adjuvare. Conftitui, ut rebus meis meliùs confulam eamque fuperfluitatem confequar, quæ, etfi careri poteft, tamen grata eft et jucunda fruentibus, adolefcentulum circumfpicere, quem in ædes recipiam, cujufque mores dirigam ac gubernem:fed cupio imprimis ex vestratibus aliquem recipere, cùm quòd rariùs folent noftri homines pueros allis tradere, tum quòd melius videtur (vides quàm ingenuè tecum agam) Anglo cuis

[blocks in formation]

dam libertatem vendere, à quo major eft lautior merces expectanda.-Sed monet deficiens charta, ut tandem definam effe verbofior. Tu, fi me amas, brevì refcribes, quid tibi hâc de re videatur, et fi quid poteris mei caufâ efficere, id fcio te lubentèr facturum:-Ego qui dem nunquam committam, ut quidquam, quod præftare poffim, à me fruftrà petas. Uxor mea mecum te optimamque matrem tuam et fororem plurimùm falvere jubet. Vale, mî' Jonesi, Schultenfiumque tuum amare perge. Amfteledami, Prid. Non. Maii.

XXXIV.

JONESIUS H. A. SCHULTENS, S.

Amicè tibi et fuavitèr hortanti, ut novo operi apud vos mox edendo pavov meum conferrem, certè non deeffem, fed pangerem nefcio quid, ut poffem; nifi omninò egerem otio. Cùm enim officium meum judiciale, tum forenfis labor, lucubrationes continuæ, dicendi meditatio, actio caufarum, et in jure refpondendi munus, vix horulam mihi concedunt ad fomnum,

et ad cibum capiendum. Quòd me jucundiffimè fecefti certiorem quid tu agas, quídque in patriâ tuâ agatur, gratias ago maximas. Ego fi quem Anglum generofum et benè locupletem invenero, qui vel filium vel pupillum ad recolendas humaniores literas iftinc mittere voluerit; laudis tuæ me verum præconem fore polliceor, nec in re quâpiam tibi defuturum. Hoc tamen quàm fit incertum, tu non ignoras. Vale, meque dilige.

IV. Cal. Jul. 1777.

No. XXXV.

REVICZKIUS JONESIO, S.

Varsovia, 17 Martii, 1779.

Pertulit ad me nuper Duninius binos

tuos variæ eruditionis libros, noviffimè in lucem editos, quibus vehementèr delectatus fum; nam et memorem te adhuc mei ex munere hoc gratus recognovi, et fingularis illa doctrina, quâ scripta tua referta luxuriant, voluptatem, cum profectu legenti adtulit, et ad obliterata penè jam in animo meo hujufcemodi studia, iterum recolenda, ftimulum addidit. Vitam

Perfici Schach Nadir jam anteà princeps Ada mus Czartorifki linguis Orientis non infeliciter addictus, legendam mihi obtulit, et quæ in diatribe adjuncta honorificè de me meminifti indigitavit; fed ea quidem amori erga me tuo unicè adfcripta velim. Nunc quòd amœnioribus literis nuncium dare, et Themidis facrario unicè te devovere decreveris, fine Reipublicæ literariæ jacturâ fieri poffe non cenfeo, neque futurum fpero, quin te Melpomene nafcentem vidit, et nolentem volentem fub fuo imperio coërcebit. Mihi jam in feptimum annum, et ad faftidium ufque Viftula, littora coluntur, felicioribus mutanda, ni fallor, extincto, fi diis placet, in Germaniâ bello, Quantò gratiùs in Britannià nec longè à te, tempus meum tranfigerem, fi me fata meis paterentur ducere vitam aufpiciis! Sed quocunque locorum forte compulfus fuero, amare te non definam. Vale.

No. XXXVI.

H. A. SCHULTENS JONESIO, S.
Quanquam plurimis occupationibus ét

fæpiùs et nunc maximè impedior, à confcri

« PreviousContinue »