Page images
PDF
EPUB

elegantius aut politius legi, quàm Salustii verfionem ; et libenter doctissimo auctori assentior,cùm dicat in proæmio, “linguam vestram « ad Latini sermonis gravitatem proximè ac« cedere." Pergat igitur juvenis amabiliffimus cùm de patriâ fuâ tùm de humano

genere bene mereri; efficiatque ut omnibus hujus ævi principibus viris facilè fit anteponendus. Si mihi liceat eloqui quod fentio, auctor fim it M. Tullii ferè divinis operibus quàm diligentiffimè navet operam; quæ neminem unquam legisse puto, quin legendo factus sit et eloquena tior et doctior. Digna est admirabilis illa ad Quintum fratrem de provinciâ administranda epistola, quæ

ab omnibus in terrarum orbe re. gibus memoritèr quotidiè recitetur. Digni funt libri de Officiis, de Finibus, de Quæstionibus Tusculanis, qui centiès perlegantur. Digna Orationes ferè fexaginta quæ in omnes Europæ linguas convertantur. Nec vereor affirmare fedecim illos epistolarum ad Atticum libros historiis ferè omnibus (Sallustio excepto) præftare. Quod ad tua ipfius opera attinet, liber tuus jucundiffimus à me diligenter et lectus eft Life-V. II.

D D

et legetur._Audio te ejufdem versionem Latinam meditari, quam ut perficias oro, gentium exterarum gratiâ. Nihil in eo quod sit mutandum video, nihil quod non laudandum. Pervelim plures tuos antiquitatum Asiaticarum et Africanarum libros in lucem proferas. Ecquid harum rerum ftudiosis gratiusne optare poflim? Tu interea, vir clarifsime, et meo et reipublicæ literariæ nomine, etiam atque etiam vale. .

No. XXVIII.
JONESIUS G, S. MICHAELI, S.

Prid. Nan. Novemb.

Peto à te ne me putes libros tuos aut non legisse, aut lectos neglexisse. De fabulis Hebræorum

neque à te prorsus diffentio, nec tamen usquequaque tibi assentior. Nolui igitur, re nondum satis exploratâ et cognitâ, ab opinione vulgari recedere. Cæterùm commentarios nostros abs te probari lætor. Quod quæris, feriòne Musas Asiaticas et politiores literas deseruerim, nihil scito efle verius; nec per viginti annos quidquam dehis rebus aut seribam aut meditabor. Totus in foro sum, et in juris

nostri studio En'agrav & &xox: tua tamen opera, teque ipsum, vir optime atque humaniffime, plurimi femper faciam. Vale!

No, XXIX.

[ocr errors]

H. A. SCHULTENS JONESIO, S.

Jan. 6, 1775. Etsi his diebus, quibus molesti et infor liti labores totum me occupatum tenent, ne id quidem temporis mihi superest, ut de epistolis exornandis cogitare liceat, tamen non potui doctiffimo Bjornstahlio nihil literarum ad te dare, cùm ut haberet, quo optatus ipse aditus ad te patefieret; tùm, ut videres, me tui non immemorem vivere.-- Jucundum tibi erit cum Sueco noftro Philarabe colloquium. Non tantùm enim mul

hominum mores vidit et urbes, sed Orientales etiam literas et callet egregie et amat vehementer. Deliciis (non olim, ut fcribis, sed etiam nunc) tuis addictum scio pergratum tibi futurum.-Accepi utrafque tuas literas. Priores, quas Campbello dederas ad me perferendas, reddidit mihi ejus avunculus Cunningham, mercator hâc in urbe degens.

torum

Ipsum adolefcentulum nondum vidi. Missus eft in ludum quendam aliquot milliaribus hinc dislitum. Si huc redierit, conabor, quâcunque in re potero, memet utilem ei præftare:-ad alteras brevî respondebo. Tu interim, mî Jonesi, fac ut valeas, meque amare perge. Optimam tuam matrem et fororem, cæterosque communes amicos, meo nomine falutes quàm plurimùm.-Vale, Dabam Amstelodami,

vi Januarii, 1775

No. XXX.
JONESIUS REVICZKIO, S.

Dat. Londini, xiv Kal. Feb. Anno 1775. Noli putare me tui oblitum, quòd raras à me literas accepisti; neque enim habui cui rectè fasciculum darem, nec tabellariis incertis nérxona noftram familiarem volui committere. Nescio prætereà an hoc literularum ad te perventurum fit, čt vereor de re quâlibet apertiùs, ut soleo, loqui; cùm tua ad me humanistima epistola, Varsoviæ Idib. Jan. data, resignata mihi reddita fit, quod puto hanc noftram fore, priusquam tu illam recipies. Me fcito infinitis

in urbe et in togâ occupationibus impediri, quò minùs literis dem operam.

Libros edidi duos; quos tum demum accipies, cùm aliquem invenero, cui prudenter eos committam. Scribe ad me literas, amabò te: nihil mihi amicitiâ tuâ jucundius esse potest. Quàm vellem aut tu huc venisses, aut ego istuc, ut unà vivere poffemus. Displicuit mihi legatio Turcica. Vivam in patriâ, quæ bonis civibus haud facilè caret; jamdudum enim radsúsı. O, quàm lætarer, si te huc legatum videre poffem : haud inviderem aut Europæ aut Asiæ regibus! Tụ intereà, mî Reviczki, etiam atque etiam vale!

No. XXXI.

REVICZKIUS JONESIO, S.

Quantâ fim lætitiâ affectus, acceptis tuis amantissimis literis, facilè perspicies, fi amorem in te meum plenè cognitum habueris. Ego occupationibus quibus eram hactenus impeditus, frequentiùs hoc tanto solatio frui non potui, idque humaniffimè à te factum agnofco, ut eo tempore acciperem tuas literas

« PreviousContinue »