Page images
PDF
EPUB

voranda eft, perferre. Hæc tibi amicè expoftulanti, amicè refpondeo; tuam autem voluntatem, egregiè in me perspectam et cognitam, fcito mihi perjucundam effe. Orationem tuam avidè expecto. Labores tuos omnes, et præcipuè Meidanenfe, opus biluftre, fortunet Deus! Mens fit, oro, fortis et conftans doctiffimo Scheidio, ut opus immenfum quod meditatur, Atlanteis humeris fuftinere valeat. Induftriam ejus, omni laude dignam, admiror; fed poft Meninskii fatum, non loquor de opere, fed de ipfius miferiis, non eft viri prudentis (et qui fibi haud fapit, nihil fapit) navem fuam tam incerto mari, atque adeò propè naufragii periculo exponere. Rege dignum opus eft, fateor; fed cenfum requirit regis. Verè tibi gratulor, gratulantur tibi mater et foror mea, felicitate nuptiarum tuarum. Schultenfiæ tuæ, quam amabiliffimam effe certò fcio, et patri tuo, viro optimo, falutem impertio plurimam. Gratum habeo, quòd me Amfteledami videre cupis; mihi quoque fummæ erit voluptati tecum in patriâ tuâ colloqui;

quòd fi tuâ frui liceret confuetudine, glacies veftra Hesperidum hortis effet amoenior, nec ipfa Tempe adire magis cuperem; fed, propter forenfes occupationes, æftas mihi ad peregrinandum erit commodior. Polliceor tibi me, vel anno proximo, vel poft eum venturo, menfe Julio aut Augufto, apud te perlibentèr

commoraturum.

Jofephum, hominem Syrum, tibi placuisse lætor, et gaudeo illum per Germaniam iter facturum effe. De illo fatis longa est historia; qui, nifi ego primariis hujus civitatis viris, qui apud regem plurimùm valeant, fedulò exorâffem, Londini aut vixiffet miferrimus, aut mortem obiiffet immeritò. Libros quos emere voluifti, tibi reservat Bibliopola. Literulas ad te meas Idibus Juliis fcriptas, quas ad te perferendas dedi adolefcenti Campbello, nondum, ut arbitror, accepifti. Regis Hif paniæ filius, Gabrielis, princeps juventutis, ad me mifit Salluftium fuum fplendidiffimè impreffum. Id mihi fummo honori duco, gratiafque perdiligentèr egi, Audiifti fine dubio

[ocr errors]

de Brucii, hominis Scoti, peregrinationibus in Syriam, Arabiam, Abyffiniam, Nubiam, Egyp tum;-cui non domus fua nota magis eft, quàm Rubri Maris littus, et Nili fons.-Multos fecum attulit codices Ethiopico fermone scriptos, et, inter alios, Enochi vaticinium, librum antiquum, fed inter Sibyllina volumina

numerandum.

*

Dum hæc fcribebam, venit ad me quidam qui attulit codicem, ut aiebat, manu scriptum, quem à Montacuto, nobili Anglo, Venetiis acceperat, ut ad me perferret. Aperui librum; inveni belliffimum et perfectiffimum Motanabii exemplar, cum epiftolâ verfibus Arabicis ad me fcriptâ, ab Abderrahman nefcio quo, quem fortaife in Afiâ Montacutus viderat. Gratiffima eft docti Arabis in me benevolentia; verfus appofui; neutiquam me dignor tam exaggeratis laudibus; fed nôfti magniloquentiam Afiaticorum. Noli jam putare me Motanabii poëmata continuè perlecturum; latebunt Ox

onii, cum cæteris iftis fimilibus thefauris meis. Velim tibi perfuadeas te à me plurimi fieri, nec quidquam mihi jucundius effe poffe, quàm abs te fæpiffimè longiffimas epiftolas accipere. Cura ut valeas, meque, ut facis, amare pergas.

No. XXVII.

JONESIUS F. P. BAYER, S.

4 Non. Oct. 1774.

Vix reperio quibus tibi verbis agam gratias, quòd Salluftii historiam chartæ splendidiffimæ perpulchrè impreffam, et in fermonem Hifpanum elegantèr converfam, ad me mittendam curaveris; eodemque me, novum hominem et privatum, honore affeceris, quo non nifi magnos reges et illuftres academias, anteà dignatus es. Sed incipienti mihi literas ad te mittere, dubium omninò vifum eft, gratularerne tibi priùs de præftantiffimo interpretationis fcriptore, an gratias agerem quòd

mihi adeò jucundum tui vnóv dediffes. Auguror fanè clarius lumen bonarum artium, ac fcientiarum acceffurum patriæ tuæ, in quâ regius adolefcens eo fit ingenio eâque doctrinâ præditus, ut historicorum Romanorum principem luculentèr interpretari, notifque eruditis illuftrare poffit. Quàm paucifunt in aliis regionibus juvenes primarii, qui tantum opus perficere aut velint, fi poffint, aut poffint fortaffe, fi velint! Salluftii graviffimum opus, fapientiâ et dignitate plenum, benè intelligere, permagnum eft; aptè illuftrare, egregium; bellè vertere, admirandum. Hæc omnia fi vir privatus effeciffet, laude dignus effet; fi adolefcens, honore decorandus; fi et juvenis et princeps juventutis, fummis honoribus præconii more perfequendus.

Linguæ veftræ ftudium doctiffimæ com plures jam annos intermifi; fed memini me Alonzi heroicum poëma, Garcilafsi carmina, Cervantis lepidas fabellas, magnâ cum voluptate legiffe. Nihil tamen, ita fortunatè vivam,

« PreviousContinue »