Page images
PDF
EPUB

adeò frigora extimefco, ut contra fperem intenfiffima, glaciesque solidiffimas et diù duraturas. Quidquid fit, five hyeme, five æstate, nihil unquam poterit mihi gratius accidere, quàm te hofpitem excipere. Uxor (quam antè 5 circiter menses duxi) magno flagitat desiderio videndi Jonesium illum, de quo maritum audit quotidiè loquentem. Multum ea te salvere jubet, ut et pater meus, qui dici non potest quantoperè legendis operibus tuis imprimis commentariis fuerit delectatus. Magno ille te honore prosequitur, et diligit, et colit. - Tu velim fcribas ad me quid agas; quid agant optimæ illæ tuæ mater et soror, quas meo nomine plurimum quæso falutes, eafque certiores reddas, gratissimum me animum fervare et semper fervaturum pro insigni humanitate et variis officiis, quibus me sibi devinxerunt.Cæterùm de me sic judices, quantùm ego poffim, me tibi, omnibusque tuis fummo cum studio præstò semper futurum. Vale, mî Jonesı, meque ama. Scripfi Amstelædami,

9 Sept. 1774

Ferè oblitus eram de principe noftro Damasceno Yuseph (ni fallor) ad te scrip

عباس

tus.

siffe. Valdè doleo eum tam diù hìc latuisse, ut biduo antequam hinc Bruxellam peteret, me primum inviserit. Mirè delectatus fui indole ejus liberali, generosâ, et verè Arabicâ. Neque elegantiori doctrinâ videbatur destitu

Sed de his tu meliùs judices, quàm ego.--Ego hominem, quamdiu vivam, amabo, cujus jucundi fermones me febri laborantem ita recreârunt, et totum quasi occupârunt, ut pessimo morbo redire cupienti nullus locus supereffet.

Si velis ad me fcribere, quod quæso facias citissimè, hæc sit epistolæ inscriptio:

A Mons. SCHULTENS,
Professeur en Langues Orientales,

Amsterdam. Accepi nuper catalogum librorum, qui apud Whitium venales proftant. Nisi molestum sit, gratissimum mihi feceris, fi ipsum jubeąs hos libros mihi reservare, quos brevi curabo, fimul misfâ pecuniâ, ut huc deferan,

No. 419 Elmacini Historia Saracenica -18

Sh. 1100 Herbelot. 31. 3 Sh. 1471 Geogr. Nubiensis versio. 4 Sh. 5909 Eutychius. 15 Sh. 2091 Hunt in Proverbia VII.

I Sh.

No. XXVI.

JONESIUS H. A. SCHULTENS, S.

Prid. Non. Oct. 1774. Gratiffimas abs te literas accepi, datas V Id. Sept. sed seriùs quàm vellem mihi redditas, quòd in maritimâ. Cantii parte æstatem egi, et nuper admodùm Londinum redii; Commentarios meos abs te et patre tuo probari, vehementèr gaudeo; quòd addis amiciffimè tu quidem et humanissimè, ægrè te ferre, me politioris doctrinæ desertorem effe, agnosco benevolentiam expoftulationis tuæ. Sed, mî Alberte, non est integrum; jacta est alea ; libri mei omnes, cùm impressi tùm manuscripti, præter eos, qui ad jureconsulti et oratoris officium pertinent, in arcâ Oxonii otiantur;

navare.

et ftatui, per viginti minimùm annos, nullis rebus, nisi aut forensibus aut politicis, operam

Confilii mei rationes longo sermone perfequi non eft neceffarium: illud fufficiet dicere, me, fi Romæ vixissem aut Athenis, oratorum et illustrium, civium labores, vigilias, pericula, exilium, invidiam, mortem denique, vel umbris poëtarum vel philofophorum hortis antelaturum fuisse. Idem faciendum in hâc Anglorum republicâ, quæ nec Romanæ nec Athenienfi cedit, et fentio, et à pueritiâ fensi, et semper sentiam. Porrò autem, tametsi literarum politiorum venuftatem facilè agnosco, tamen valdè me delectat id quod à Neoptolemo in tragediâ dicitur, Philofophari juvat sed paucis; et illud HippoCrateum, ο βιο» βραχύς, η τέχνη μακρα, ο καιρG- οξυς. Strenuè denique asseverabo alias effe majores artes, quæ non folùm fructus, fed et dulcisfimos fructus, afferunt. Quid ! nullamne attulit animi voluptatem divina illa Mathesis Archimedi, geometrarum principi, cùm in theoremate demonstrando adeò intentè cogi

tationem defixiffet, ut captas effe Syracusas non sentiret? Quid! ullamne rem jucundiorem aut nobiliorem esse putemus, quàm juris patrii unum ftudium, de quo velim in memoriam revoces quid dicant in Ciceronis de Oratore libris L. Craffus et Q. Scævola ? Quid! existimasne Suada m illam, cujus medulla ab Ennio dicitur Cethegus, qui et flos populi ab eodem vocatur, aut Thaliæ aut Polyhymniæ suavitatis palmam concedere ? Quid! estne aliquis qui non M. Tullii similis esse, cujus, cùm in omni mallet vitâ tum in ftudiis, exemplar et quasi ideay mihi proponam, quàm aut Varronis eruditiffimi viri, aut Lucretii, poëtæ ingeniofiflimi? Quòd fi verè insuave et horridum fuiffet juris noftri ftudium, quod est longè fecùs, tamen reprehendendus non effem, fi cum veteribus fapientiffimis, et cum ipsâ fapientiæ deâ, Athenarum fautrice, Mi. nervâ, fructuofam atque utilem olivam fterili lauro anteponerem. Ut apertè loquar ; non eft mei stomachi nobilium virorum arrogantiam, quæ à poëtis et literarum cultoribus dea

« PreviousContinue »