Page images
PDF
EPUB

ille Diomedes, permutare videar, mitto tamen ad te, in grati fcilicet animi teftimonium, commentarios, meos poëfeôs Afiaticæ, qui si tibi arriferint, id fcito magnæ mihi voluptati fore.-Vale!

No. XXIV.

JONESIUS H. A. SCHULTENS, S.

Id. Jul. An. 1774.

Adolefcentulum fummâ modestiâ,

diligentiâ, virtute præditum, cui nomen Campbell, quíque ad te hoc literularum pertulerit, majorem in modum tibi commendo. Is in Indiâ mercaturam facturus eft; fed priusquàm longam iftam et molestam navigationem fufceperit, fermonibus quibufdam Europæis atque Afiaticis, et ex his præcipuè Perfico, addifcendis, operam eft daturus. Quantum illi vel in ftudiis vel in negotiolis adjumenti afferre poteris, tantum mihi allatum autumavero; ipfum prætereà tibi femper devinxeris.

Quid agit Haririus nofter? Ecquando abs

te ornatus, prodibit in lucem? Nos in foro tempus confumimus; quicquid otii datur, id omne legibus interpretandis hiftoriifque legendis conferre cogimur. Commentarios meos ad te mifi, quos te fpero accepiffe. Vale.

No. XXV.

H. A. SCHULTENS

لفريد عصره و قریع وهره

یونس

السلام

Quoties, amiciffime Jones, fortunati ejus temporis, quod in beatâ veftrâ infulâ tran→ fegi, fubit memoria, toties animum fentio miro quodam voluptatis fenfu perfundi, à gratiffimâ recordatione jucundæ tuæ atque utiliffimæ, quâ frui mihi licuit, confuetudinis. Simul verò tui defiderium tam vehementèr excitatur, ut abfentiam tuam feram ægerrimè. Quam animi ægritudinem fin minus tollere, at lenire poteft, dulce epiftolarum commercium. Et reverâ non illud

tempus indè à reditu in patriam effluxiffet, abfque ut nihil prorfus de me audires, nifi cùm ipfe variis, iifque infolitis, negotiis fuiffem diftrictus; tum timuiffem, ne ftudiorum tuorum moleftus effem interpellator. Tollit hunc metum gratiffimum, quod nuper à te accepi commentariorum tuorum munus, quod cò mihi gratius accidit, quo videre inde licuit, mei memoriam tibi nondum excidiffe. Maximas omninò ago habeoque gratias pro terfo illo tuo, atque elegantiffimo libro, quem fummâ aviditate legi, perlegi, relegi, et, ne vivam, obftupui. Simul tamen fincerus Mufarum noftrarum amator deplorandam illarum fortem indolui, quibus in fummâ cultorum fuorum penuriâ tantum virum eripiunt rauca fori jurgia. Ergone eas non habent venuftates, eas gratias, ut aliis quæ not nifi opes et honorum titulos dotem adferunt, præferri mereantur? Ergone non ita placet sola earum forma, et habitus elegantiffimus, fimul et fuaviffimus, ut cultores alliciant, qui, fpretis aliis, perditè eas ament, iis folis fe oblectent, atque toti cum iis fint? Ignof

cas, mî Jonefi, talia amicè tecum expoftulanti.

Operis tui non nifi pauca, duo fortè vel tria, exempla hucufque ad nos funt delata. Fac, quæfo, ne illorum copiam ulteriùs nobis invideat librariorum focordia. Accipies brevì orationem, quam hìc loci habui, inauguralem de finibus literarum Orientalium proferendis. Tumultuariè confecta, non potuit ita elaborari ac debuiffet, atque ipfe vellem, modò per tempus licuiffet. Jucundiffimum, quod obeo, munus hoc folum habet moleftiæ, quòd nondum liceat liberè quò velim divagari, atque in inftitutionibus grammaticis, lectionibus exegeticis Veteris Teftamenti, et enarrandis antiquitatibus Judäicis, tantum temporis confumere cogar, ut parum vel nihil legendis auctoribus Arabicis, multò minùs Perficis, fuperfit. Sed tædium hoc eò libentiùs fero, quò, fi citò devoretur, majus inde otium mihi brevì fit nafciturum. Et ubi femel omnem hanc lectionum farraginem fingulis annis repetendam chartis mandavero, liber et mei juris potero totus his ftudiis incumbere. Mei

danenfem edendum fufcipere jam certum mihi eft deliberatumque. In editione parandâ duo ad minimum luftra erunt impendenda. Quanta enim tum ipfius linguæ, tum hiftoriarum, rituum, et morum Orientalium cognitio ad id requiratur, fine quibus tamen tantum opus ne conandum quidem eft, ipfemet probè nôfti. An verò hic foetus, ubi ad maturitatem pervenerit, obftetricantem manum facilè inventurus fit Scheidius Profef

الله اعلم

for Harderovicenfis in edendo Gieuhario oc

cupatur. Sumptus tanto operi imprimendo neceffarios cùm ferre non valeat, difficultatem hanc putat fublatam iri, fi 28 fafciculos, pro numero literarum divifos, feorsìm in lucem emittat; ita ut pecunia ex primo fafciculo, qui literam continebit, parata fufficiat imet fic porrò.

primendo

Cæterum novi, quod ad te fcribam, nihil eft. Quàm vellem tui iterum videndi copia mihi fieret! Si id in te efficere valeat per glaciem currendi ardor, ut Bankfium veftrum, mitatus eum in finem huc venires, jam non

« PreviousContinue »