Page images
PDF
EPUB

ille Diomedes, permutare videar, mitto tamen ad te, in grati scilicet animi testimonium, commentarios meos poëseôs Asiaticæ, qui si tibi arriserint, id scito magnæ mihi voluptati fore.-Vale !

No. XXIV. .

JONESIUS H. A. SCHULTENS, S.

Id. Jul. An. 1774. Adolescentulum summâ modeftiâ, diligentiâ, virtute præditum, cui nomen Campbell, quíque ad te hoc literularum pertulerit, majorem in modum tibi commendo. Is in Indiâ mercaturam facturus eft ; fed priusquàm longam istam et molestam navigationem fufceperit, sermonibus quibusdam Europæis atque Afiaticis, et his præcipuè Persico, addiscendis, operam est daturus. Quantum illi vel in studiis vel in negotiolis adjumenti afferre poteris, tantum mihi allatum autumavero; ipfum prætereà tibi semper devinxeris. : Quid agit Haririus nofter? Ecquando abs

ex

te ornatus, prodibit in lucem ? Nos in foro tempus consumimus; quicquid otii datur, id omne legibus interpretandis historiisque legendis conferre cogimur. Commentarios meos ad te mili, quos te spero accepiffe. Vale.

No. XXV.

H. A. SCHULTENS

الفريد عصره و قريع وهره

یونس
السلام

Quoties, amiciffime Jones, fortunati ejus temporis, quod in beatâ vestrâ insulâ transegi, subit memoria, toties animum sentio miro quodam voluptatis sensu perfundi, à gratissimâ recordatione jucundæ tuæ atque utiliffimæ, quâ frui mihi licuit, consuetudinis. Simul verò tui desiderium tam vehementèr excitatur, ut absentiam tuam feram ægerrimè. Quam animi vgritudinem sin minùs tollere, at lenire potest, dulce epistolarum commercium. Et reverâ non illud

tempus indè à reditu in patriam effluxisset, absque ut nihil prorsus de me audires, nisi cùm ipse variis, iisque insolitis, negotiis fuissem districtus; tum timuiffem, ne ftudiorum tuorum molestus essem interpellator. Tollit hunc metum gratiffimum, quod nuper à te accepi commentariorum tuorum munus, quod eò mihi gratius accidit, quo videre inde licuit, mei memoriam tibi nondum excidiffe. Maximas omninò ago habeoque gratias pro terso illo tuo, atque elegantiffimo libro, quem summâ aviditate legi, perlegi, relegi, et, ne vivam, obftupui. Simul tamen sincerus Mufarum noftrarum amator deplorandam illarum fortem indolui, quibus in summâ cultorum suorum penuriâ tantum virum eripiunt rauca fori jurgia. Ergone eas non habent venustates, eas gratias, ut aliis quæ not nisi opes et honorum titulos dotem adferunt, præferri mereantur? Ergone non ita placet sola earum forma, et habitus elegantiffimus, simul et suaviflimus, ut cultores alliciant, qui, fpretis aliis, perditè eas ament, iis sulis se oblectent, atque toti cum iis fint? Ignof

cas, mî Jonesi

, talia amicè tecum expoftulanti.

Operis tui non nifi pauca, duo fortè vel tria, exempla hucusque ad nos sunt delata. Fac, quæso, ne illorum copiam ulteriùs nobis invideat librariorum focordia.' ACcipies brevì orationem, quam hìc loci habui, inauguralem de finibus literarum Orientalium proferendis. Tumultuariè confecta, non potuit ita elaborari ac debuisset, atque ipse vellem, modò per tempus licuisset. Jucundissimum, quod obeo, munus hoc solum habet molestiæ, quòd nondum liceat liberè quò velim divagari, atque in institutionibus grammaticis, lectionibus exegeticis Veteris Testamenti, et enarrandis antiquitatibus Judäicis, tantum temporis consumere cogar, ut parum vel nihil legendis auctoribus Arabicis, multò minùs Persicis, supersit. Sed tædium hoc eò libentiùs fero, quò, fi citò devoretur, majus inde otium mihi brevi fit nafci

Et ubi femel omnem hanc lectionum farraginem singulis annis repetendam chartis mandavero, liber et mei juris potero totus his studiis incumbere, Meie

turum.

danenfem edendum fufcipere jam certum mihi est deliberatumque. In editione

parandâ duo ad minimum lustra erunt impendenda. Quanta enim tum ipfius linguæ, tum historiarum, rituum, et morum Orientalium cognitio ad id requiratur, fine quibus tamen tantum opus ne conandum quidem est, ipfemet probè nôfti. An verò hic fætus, ubi ad maturitatem pervenerit, obftetricantem manum facilè

.اللہ اعكع inventurus fit

Scheidius Profef

for Harderovicenfis in edendo Gieuhario occupatur. Sumptus tanto operi imprimendo necessarios cùm ferre non valeat, difficultatem hanc putat fublatam iri, si 28 fasciculos, pro numero literarum divisos, seorsim in lucem emittat; ita ut pecunia ex primo fafciculo, qui literam , continebit, parata sufficiat imprimendo

et sic porro. Cæterum novi, quod ad te fcribam, nihil est. Quàm vellem tui iterum videndi copia mihi fieret ! Si id in te efficere valeat per glaciem currendi ardor, ut Banksium veftrum, mitatùs eum in finem huc venires, jam non

« PreviousContinue »