Page images
PDF
EPUB

equidem ad te literas miferam, unas Non. Mart. Latinè fcriptas et benè longas, alteras Gallicè 'exaratas currenti, quod aiunt, Nylo. In iis quid egerim, quid agere meditarer, in quo vitæ cursu effem, ad quas dignitates afpiraret ambitio mea, feci te diligentissimè certiorem. Libros meos quatuor, ut opinor, accepisti, quos D. Whitchurch, legato Ano glico ó ix Tüv isprūv, fecum, meo rogatu, Vindobom nam tulit. Illum, adolescentem bonæ indolis, et literarum peramantem, dignum effe fcito quem utaris familiaritèr.

Hocce literarum ad te afferet D. Drummond, homo literatus, quem medicæ artis ftudium, quod in hâc infulâ non te latet eífe perhonorificum, isthîc proficisci incitavit, fecundùm Homericum illud, Iητρός ανήρ πολλών αντάξιος άλλων.

Eos velim ita tractes, ut fciant meam commendationem apud te plurimùm valere. Accipies eodem tempore oratiunculam quandam meam ,in pulchellum,nescio quem, terræ filium qui Academiæ noftræ conviciari ausus est; non impunè, ut videbis, fi quid apud iftiufmodi

vappam ac nebulonem valeat mucro orationis meæ. Conturbavi, ut ait Cicero de suis Commentariis, Gallicam nationem. Quid agit Hafez, deliciolæ noftræ ? Nunquamne carmina illa suavissima, te interprete, prodibung in lucem? Placetne tibi versio mea Anglica, carminis istius Egher an Turki ? Noftratibus certè quidem non displiçet. Vellem plures alias Anglicè vertere, fed otium non suppetit, Neminem adhuc inveni, qui libellum tuum de re militari reddere dignè poffet, Præfatio tua omnibus et docta et elegans videtur ; fed opus (quod tute ais in proæmio) titulo Osúlúl hikm fi nezámi' liimem aiunt ron refpondere. Ejufdem libri upwrórutov Turcicè fcriptum (cum cæteris Constantinopoli excusis, et bellissimo carminum Mesihii exemplari) in bibliothecâ Regiæ noftræ Societatis vidi. Cupio scire, num facile fit omnes eos libros quos laudas, ab Ibrahimo editos, vel in Germaniâ, vel in Thraciâ, aut Hungariâ emere? quod fi fieri pofler, illorum compos esse pervellem. Ecquidnam de Turcis novi? u.sx

Si petitio

tipuurs ouidel's tóy@; Equidem, fimul ac de belli Ruslici exitu certior factus fuero, legationem Turcicam apertè petere constitui; nunc occultè et susurratìm. Rex, optimè in me affectus ; optimates fatis benevoli ; mercatorum focietas admodùm mihi favet : illud folum vereor, ne quis competitor potentior in scenam prodeat, et me cursu prævertat. felicitèr evaserit, dii boni! us xalarsayısú doua ; primùm, tuo Vindobonæ fruar colloquio; dein litețis Asiaticis madebo; Turcarum mores ex abditiffimis fontibus exhauriam--- fin aliud contigerit, paccofridov. Erit forum ; non de, erunt, ut spero, caufæ; erit litium plena melsis; restabit eloquentiæ studium; restabit poëfis, historia, philofophia, quarum singulis rectè colendis vita noftra hæcce humana, coor rūv Bpolo Elev, vix sufficiet. Multa alia habeo quæ dicam, sed me imperiosa trahit,Proserpina, ut fpero, at si qua est fori ac judiciorum fautrix Dea. Longiores literas expecta : tu intereà ad me quàm longissimas mitte. Tę unicè ac fraterné diligimus. Vale!

No. XXII.

JONESIUS ROBERTO ORME, S.

IV. Id. Apriles, Anno 1772. Quantâ cum voluptate, quantâque admiratione tui, historiam de bello Indico legerim, faciliùs possum animo complecti, quàm verbis enarrare : ita enim dilucidè abs te consilia, res geftæ, et rerum eventus declarantur, ut iis profectò, dum legebam, non mente solùm sed re interesse, non tam lector, quàm actor effe, visus fim. In primis mihi placebant vitæ ac naturæ hominum, aut rerum gestarum gloriâ, aut sapientiæ laude florentium, abs te declaratæ; nec minorem narrationi venustatem afferunt, locorum insignium descriptiones, velut illa Gangis fluvii planè graphica; et fanè animadverti non modò poëtas, sed politiores omnium ferè ætatum historicos in fluviis defcribendis haud parum artis ac ftudii posuisse : fic Achelöum Thucydides, Teleböam Xenophon defcribit, uterque suo in genere egregiè; fed hic, ut semper, venustè ac breviter ; ille, ut fæpiùs, elatè atque horridulệ. Ad genus

dicendi quod attinet, si elegantia et in verbis conftet, et in verborum collocatione, quàm elegans oratio sit oportet tua, in quâ verba lectissima, semperque apta ad id, quod significant, ordine pulcherrimo collocantur ; quæ laus est in fcribendo propè maxima. Quòd fi historiæ tuæ partem alteram, quæ à te jamdudum flagitatur, in lucem protuleris, cùm bonis omnibus ac tui fimilibus gratum feceris, tum nominis tui famam latiùs diffuderis : nec justum videtur ornari abs te ac celebrari regionem Coromandelicam, fi negligatur ea, quam rex quidam Indicus delicias terrarum vocitabat, Bengala.-Vale!

No. XXIII. JONESIUS F. P. BAYER HISPANO, S.

Prid. Cal. Mart. An. 1774.

Libelli tui de Phænicum Lingua et Colonis, qui dubito doctiorne fit an jucundior, belliffimum exemplum accepi ; et quanquam vereor, ne aurea aneis, tanquam Homericus

Life-V.IT

CC

« PreviousContinue »