Page images
PDF
EPUB

veteri simplicitatė alloqui,) quanta mihi fese aperit fylva ! Si vitæ fpatium duplicetur, vix mihi fatisfaciat, ad ea quæ in animo habeo tam publicè quàm privatìm rectè perficienda, Vale!

No. XIX.
JONESIUS, D. B. S.

Londini, 6 Kal. April, 1771. Liber iste Persicus, quem possides, gemmâ quâvis est pretiosior. Ejusdem poffidet exemplar tuo simillimum vir undequaque

doctissimus Meninskius, quem suo more, hoc est, inelegantèr ac parùm Latinè ita defcribit ; gall I wise "mæchzenul esrar. Ga

zophylacium arcanorum aut mysteriorum, “ liber pretiosissimus, quippe elegantissimo in * Persiâ stylo et charactere scriptus, insignibus "imaginibus distinctus, et vix inveniendus:

atque in eodem codice libri prætereà quinque

, not

wu : snin hiftoriæ fictæ amatoriæ; tres verò rea

66

churu خسرو و شیرین ,alii continentur :"Leili abu meg لیلی و مجنون e

-
hirin
,
et

اسکندر beft peyker ہفت پیکر ,liqui morales ،

mo

اشرف نامه

" - I afþref nam’ei iskender, et rallo J1 Ykbál naʼmeh: codex eft pretio 200

aureorum æstimatus.” Hinc de vero libri tui pretio judicare potes. Equidem alia

quædam subjungam, et, ut poëta, haud verebor affirmare sex bellissima in hoc libro poëmata, magis ob poëfeôs pulchritudinem, quàm ob scripturæ elegantiam, et imaginum nitidos colores, esse pretiofa, Auctor fuit percelebratus ille Nezami, cui agnomen Kenjuvi; qui sub finem sæculi duodecimi, regi Thogrul Ben Erslan, illustri bellatori et literarum fautori, deliciis erat. Liber quinque complectitur poëmata, quorum ultimum in partes dividitur duas: primum, quod arcanorum thesaurus vocatur, multos continet fabellas et multa colloquia de hominum officiis ac rebus humanis; in illo fæpè inducitur rex Persarum celeberrimus Nushirván, qui fub finem fxculi sexti contra Jusținum primum, et Justinianum felicitèr bellavit : illo regnante, natus est Arabûm legislator Mohammedes, qui illum

ob justitiam, in Alcorano collaudat; illum poëtæ Persici Sádi, Hafez, Jami, aliique perpetuò laudant, et unus ex iis bellè ait :

.

زنده است نام فقغ نوشیروان بعدل کر چپسی کذشت که نوشیروان مانده

net.”

“Nomen Nushirván fortunatum ob justitiam í vivit, licèt multum elapsum sit temporis, per quod Nushirvan ipse non ampliùs ma

Secundum poëma juvenis amabilissimi Meg’n ûn, seu amentis, ita ob amorem infanum dicti, et Leilæ pulcherrimæ puellæ vitas continet. Tertium amores coniplectitur regis Khosrois è Saffaniorum familiâ vicefimitertii Nushirvani nepotis, et formosiffimæ virginis Shirinæ feu Dulcis. Quartum fipter figura nominatur, et regis Beharam, quem Græci ineptè, ut folent, Varanam appellant, historiam narrat; præcipuè verò feptem illius palatia defcribit, quorum unumquodque diverfum à cæteris colorem habuiffe dicitur, Quintum Alexandri vitam, ac res geftas denarrat; verùm enimverò fciendum est, Asiaticos omnes regem Macedonum à perantiquo

tege Secander dieto non distinguere, sed amborum facta ridicule commiscere. Hæc habeo quæ de libro tuo dicam, non conjecturâ fretus, sed certè fciens me vera dicere. Lætor ad. modùm collegium Sti Johannis Cantabrigienfis hunc thesaurum, te donante, pofseffurum : ac spero in Academiâ vestrâ aliquos futuros, qui poëtæ venustissimi Nezami elegantias poterint animo comprehendere. Si quis pleniorem poëtæ hujusce notitiam habere velit, consulat oportet librum jucundum, cui nomen vitæ poëtarum Persicorum, auctore Deuletshah Samarcandio, cujus vidi Lutetiis pulcherrimum exemplar.-Vale!

No. XX

REVICZKIUS JONESIO, S.

Vienna, die 10° Octobris, 1771. Jam propè annus est elapsus, à quo occasionem præftolor, quâ libellum, te probante, in lucem emissum, ad te mitterem, quin ullam hactenus potuerim adipisci; nunc demum opportunè evenit disceflus in Angliam viri amiciffimi, τα επί των απορρήτων Britannia legationis, qui mihi officium suum fpontè ob

[ocr errors]

tulit, et opus hoc meum, aut, ji mavis, tuum, ád te deferri curare est humanissimè polli citus. Eadem fidelia cuperem etiam gratum animum, pro transmisso mihi munere, contestari, sed grates persolvere dignas non opis est nostræ; fat erit tua dicere fatta. Oppidò miratus fum ftudium et doctrinam ac vel maximè diligentiam in triplici opere quo mihi gratificatus es, sed erubui laudibus

quas

mihi intemperantèr prodigis. Multum fanè tibi literæ et literati omnes debere fatebuntur, fi eandem deinceps, quam cæpisti, orientalibus literis operam navaveris. Scire percuperem quo honore remuneratus sit virtutem et laborem tuum Rex Daniæ, aut, illo auctore, Rex Angliæ, ut tibi et bonis omnibus, qui te æquè ac ego diligunt, gratari possim, utque nobile tuum ingenium condignè præmiatum lætari valeam.Vale!

No. XXI.
JONESIUS REVICZKIO, S.

Oxonii, vii Id. Decembres, Anno 1771.

Abs te per hos menses (imo potiùs annos) tredecim, ne literulæ quidem! Binas

« PreviousContinue »