Page images
PDF
EPUB

temperare noveris. Cave ne ita te ftudiis im. mergas, ne vitæ gaudia, parùm per se dura, tura, prætermittas, quibus tanta cum literis est affinitas, ut iis nemo, nisi sapiens et eruditus, rectè frui censendus fit. Cave etiam, ne idem tibi eveniat in provectiori ætate conqueri quod adolescenti illi Horatiano, dicenti ;

Quæ mens est hodiè, cur eadem non puero fuit ?

Aut cur his animis incolumes non redeunt genæ ? Quod autem Mufas pudicas et dvaççóôtas effe aiunt, id fabulosum planè et soli fictioni conveniens est; nam et ipfæ carmina jacere inter molles pulvillos amant.-Jam ad alia digredior, , Versionem tuam libri Persici, quam jam aliàs pollicitus eras, immo etiam mififfe figo nificaveras, hucusque non vidi, neque cur nondum appulerit intelligo.; ac proinde obr secro, ut ubi deliteat investiges. Carmen Anglicum venustissimum ejufque duplicem ac elegantissimam metaphrasin magnâ cum delectatione legi atque etiam relegi ; miror autem quòd tam parùm contentus esse videaris Latinâ, quæ mihi mirè placet.

B B ?

No. XVIII.
JONESIUS REVICZKIO, S.

Londini, 11 Non. Mart. Anno 1771, Dii Desque perdant τίς εκ των απορρήτων noftros, qui mihi per

hos sex menfes polliciti sint, se complures meos libellos ac literas ad te missuros ; quod eos necdum fecisse video, nec ftatim facturos arbitror : aiunt fe occafionem nondum habuisse, et propter belli Hifpanici fufpicionem (quæ jam nulla est) diutinis impediri negotiis. Nequeo tamen à me impetrare quin ad te scribam ; multa enim dicenda habeo ; quàm vellem coram ! Jam indè à reditu meo in Britanniam permagnâ curarum varietate fum quasi irretitus: circumstant amici, sodales propinqui; hortantur ut poësin et literas Afiaticas aliquantisper in exilium ire jubeam, ut eloquentiæ et juris studio navem operam, ut in fori cancellis spatiar, ut, uno verbo, actor caufarum, et ambitionis cultor fiam. Equidem iis haud ægrè morem gessi, etenim folus per forenses occupationes ad primos patriæ meæ honores aperitur aditus,

Mirum eft quam fim φιλόδοξος και φιλόπονος. Εcce me adeò oratorem. Erunt pofthac literæ meæ TODITIXWTpO2 : et, fi velit fortuna ut ad capelsendam rempublicam aliquando aggrediar, tu mihi eris alter Atticus, tu mihi consiliorum omnium, tu mihi arcanorum particeps. Noli tamen putare me omninò mansuetiores literas negligere : poëmata quædam patrio sermone fcripta in lucem propediem edere ftatui ; tragædiam Soliman dictam in theatrum tunc adducam, cùm histriones invenero dignos, qui eam agant: prætereà poëma epicum ingentis argumenti (cui Britanneïs nomen) contexere institui ; fed illud fanè eöusque differam, donec mihi otii quiddam, cum aliquâ dignitate junctum, concedatur. Intereà bellissimos lego poëtas Persicos ; habeo codicum manuscriptorum lautam copiam, partim à me coëmptam, partim mihi commodatam ; inter eos, complures funt historici, philofophi, et poëtæ magni apud Persas nominis. Poëma Jamii quod Yusuf Zuleikha vocatur, mihi in primis placet; singula disticha (quorum instar quatuor mille et septuaginta continet) sunt veræ ftellulæ,

mera lumina; sex hujus libelli pulcherrima exemplaria Oxonii habemus, quorum unum accuratè fcribitur, vocalibus insignitur, et notis Golii illustratur ; aliud exemplar ipse possideo, quod, si tempus suppetat, excudi curabo. Tu intereà ecquid agis ? Pergisne Hafizum tuum ornare; illuminare? Equidem perlibenter opem meam (quantula fit cunque) editioni ministrabo, si velis Londini librum tuum excudi ; fed vix puto quenquam rumbypápwv fuis illum fumptibus excufurum, nisi fint Hafizi carmina vel Anglicè vel Gallicè versa; nam credibile vix eft quàm pauci fint in Angliâ viri nobiles qui Latinè fciant. Suadeo itaque, ut notas et versionem fidam Gallico fermone fcribas; poteris tamen Odas abs te Latinis versibus redditas operi subjungere: puto etiam linguam Gallicam veftratibus gratiorem fore quàm Latinam. Satis benè fe habet nova Meninskii editio ; novorum characterum Arabicorum specimen ad te mitto, in quibus fi quid minùs elegans videas, amabò tè, quàm primùm edicas, ut citiffimè corrigatur. Unum Hafizi carmen tabulâ æneâ incidi curavi ; et forsan

(si aurum abundet) totum Jamii poëma eodem modo incidi faciam; quod opus chartis sericis impressum, et ornamentis illustratum, arbitror Bengalæ præfecto et cæteris Indiæ principibus gratum fore. Liber meus ad te miffus, ubi lateat nescio; fed aliud exemplar, idque nitidius et correctius, ad te primâ occasione mittam, unà cum libello de literis Asiaticis, nuper edito, et Grammaticâ meâ linguæ Perlicæ, fatis bellè excufâ ; in quâ fi quid reperias minùs accuratum, fi quid omitti videatur, oro mihi dicas, ut in alterâ editione illud mutetur, hoc addatur. Librum de poësi Asiaticâ tunc in lucem proferam, cùm mihi aliquantulum detur otii. Ne tamen putes me ea oblectamenta, quæ secum affert adolefcentia, fpernere; imò me, ut neminem, delectat cantus et saltatio, et modicus vini cyathus, et puellarum (quarum est Londini festiva copia) divina pulchritudo : fed omnibus vitæ gaudiis facilè antefero illam, illam quam perditè amo, gloriam ; illam per aquas, illam per ignes,

, illam diebus, illam noctibus perfequar. O mi Carole, (liceat enim te, missis formulis,

« PreviousContinue »