Page images
PDF
EPUB

temperare noveris.

Cave ne ita te ftudiis im

mergas, ne vitæ gaudia, parùm per fe duratura, prætermittas, quibus tanta cum literis eft affinitas, ut iis nemo, nifi fapiens et eruditus, rectè frui cenfendus fit. Cave etiam, ne idem tibi eveniat in provectiori ætate conqueri quod adolefcenti illi Horatiano, dicenti ;

Quæ mens est hodiè, cur eadem non puero fuit ? Aut cur his animis incolumes non redeunt genæ ? Quod autem Mufas pudicas et avaççóðıras effe aiunt, id fabulofum planè et foli fictioni conveniens eft; nam et ipfæ carmina jacere inter molles pulvillos amant,—Jam ad alia digredior, -Verfionem tuam libri Perfici, quam jam aliàs pollicitus eras, immo etiam mifisse fignificaveras, hucufque non vidi, neque cur nondum appulerit intelligo.; ac proinde obfecro, ut ubi deliteat inveftiges. Carmen Anglicum venuftiffimum ejufque duplicem ac elegantiffimam metaphrafin magnâ cum delectatione legi atque etiam relegi; miror autem quòd tam parùm contentus effe videaris Latinâ, quæ mihi mirè placet.

B B 2

No. XVIII.

JONESIUS REVICZKIO, S.

Londini, 11 Non. Mart. Anno 1771,

Dii Deæque perdant τὰς ἐκ τῶν ἀποῤῥήτων noftros, qui mihi per hos fex menfes polliciti fint, fe complures meos libellos ac literas ad te miffuros; quod eos necdum feciffe video, nec ftatim facturos arbitror: aiunt fe occafionem nondum habuiffe, et propter belli Hifpanici fufpicionem (quæ jam nulla eft) diutinis impediri negotiis. Nequeo tamen à me impetrare quin ad te fcribam; multa enim dicenda habeo; quàm vellem coram! Jam indè à reditu meo in Britanniam permagnâ curarum varietate fum quafi irretitus: circumftant amici, fodales propinqui; hortantur ut poëfin et literas Afiaticas aliquantifper in exilium ire jubeam, ut eloquentiæ et juris ftudio navem operam, ut in fori cancellis fpatiar, ut, uno verbo, actor caufarum, et ambitionis cultor fiam. Equidem iis haud ægrè morem gefsi, etenim folus per forenfes occupationes ad primos patriæ meæ honores aperitur aditus.

Mirum eft quam fim φιλόδοξος και φιλόπονος, Ecce me adeò oratorem. Erunt pofthac literæ meæ wolitixwregai: et, fi velit fortuna ut ad capeffendam rempublicam aliquando aggrediar, tu mihi eris alter Atticus, tu mihi confiliorum omnium, tu mihi arcanorum particeps. Noli tamen putare me omninò manfuetiores literas negligere poëmata quædam patrio fermone fcripta in lucem propediem edere ftatui; tragœdiam Soliman dictam in theatrum tunc adducam, cùm hiftriones invenero dignos, qui eam agant: prætereà poëma epicum ingentis argumenti (cui Britanneïs nomen) contexere inftitui ; fed illud fanè eöufque differam, donec mihi otii quiddam, cum aliquâ dignitate junctum, concedatur. Intereà belliffimos lego poëtas Perficos; habeo codicum manuscriptorum lautam copiam, partim à me coëmptam, partim mihi commodatam ; inter eos, complures funt hiftorici, philofophi, et poëtæ magni apud Persas nominis. Poëma Jamii quod Yúfuf Zuleikha vocatur, mihi in primis placet; fingula difticha (quorum inftar quatuor mille et feptuaginta continet) funt veræ ftellulæ,

mera lumina; fex hujus libelli pulcherrima exemplaria Oxonii habemus, quorum unum accuratè scribitur, vocalibus infignitur, et notis Golii illustratur; aliud exemplar ipfe poffideo, quod, fi tempus fuppetat, excudi curabo. Tu intereà ecquid agis? Pergifne Hafizum tuum ornare, illuminare? Equidem perlibentèr opem meam (quantula fit cunque) editioni miniftrabo, fi velis Londini librum tuum excudi; fed vix puto quenquam Turcypápwv fuis illum fumptibus excufurum, nifi fint Hafizi carmina vel Anglicè vel Gallicè verfa; nam credibile vix est quàm pauci fint in Angliâ viri nobiles qui Latinè fciant. Suadeo itaque, ut notas et verfionem fidam Gallico fermone fcribas; poteris tamen Odas abs te Latinis verfibus. redditas operi fubjungere: puto etiam linguam Gallicam veftratibus gratiorem fore quàm Latinam. Satis benè fe habet nova Meninfkii editio; novorum characterum Arabicorum fpecimen ad te mitto, in quibus fi quid minùs elegans videas, amabò te, quàm primùm edieas, ut citiffimè corrigatur. Unum Hafizi carmen tabulâ æneâ incidi curavi; et forfan

(fi aurum abundet) totum Jamii poëma eodem modo incidi faciam ; quod opus chartis fericis impreffum, et ornamentis illuftratum, arbitror Bengalæ præfecto et cæteris Indiæ principibus gratum fore. Liber meus ad te miffus, ubi lateat nefcio; fed aliud exemplar, idque nitidius et correctius, ad te primâ occasione mittam, unà cum libello de literis Afiaticis, nuper edito, et Grammaticâ meâ linguæ Perficæ, fatis bellè excufâ; in quâ fi quid reperias minùs accuratum, fi quid omitti videatur, oro mihi dicas, ut in alterâ editione illud mutetur, hoc addatur. Librum de poefi Afiaticâ tunc in lucem proferam, cùm mihi aliquantulum detur otii. Ne tamen putes me ea oble&tamenta, quæ fecum affert adolefcentia, fpernere; imò me, ut neminem, delectat cantus et faltatio, et modicus vini cyathus, et puellarum (quarum eft Londini feftiva copia) divina pulchritudo: fed omnibus vitæ gaudiis facilè antefero illam, illam quam perditè amo, gloriam; illam per aquas, illam per ignes, illam diebus, illam noctibus perfequar. O mi Carole, (liceat enim te, miffis formulis,

« PreviousContinue »