Page images
PDF
EPUB

et nihil vehementèr peto præter Virtutem, quâ nihil divinius ; Gloriam, quâ nihil mortali pretiofius ; ac tuam denique amicitiam, quâ nihil dulcius esse potest. Ne literæ meæ prorsus illiteratæ fint, ecce tibi epigramma, quod nocte quâdam serenâ fecerat amicus quidam meus, et quod, ejus rogatu, Græcê verti. Tibi ut opinor placebit, nam ad Meleagri et aliorum in Anthologiâ poëtarum , mentem videtur accedere. Agauas, &c.

No. XV.
JONESIUS REVICZKIO, S.

Id. Quintil. 1770.
Næ ego levis homo sum

atque

incertus! Totam Europam transvolo, nullibi diù commoror: in Liguriâ hyemavi; in Galliâ, verno tempore fruebar; Germaniæ finibus

fi modò æstas vocari potest pluviosa hæcce et ingrata tempestas. Possum certè ab hoc loco chartulas tuas, fine metu, ad te remittere, ac te majorem in modum hortor, ne cuncteris eas in lucem proferre. Dignæ sunt, et tuo judicio, et doctorum omnium lau

æftatem ago;

dibus. Hoc dico fine blanditiis, quas à me procul habeo. Notæ meæ, quas accepifti,erroribus plenæ funt, quos velim excusas. Nam cùm eslem Nicææ, tum veterum libris, tum cæteris (quibus uti foleo) adminiculis, planè carui, et etiam nunc careo. Accepi abs te literulas Gallicè fcriptas, cum odâ in primis laudandâ. In eâ mihi perplacuit facilis illa transitio :

Sed dandæ amori sunt lachrymæ breves,
Quas sanguinis vis, quas pietas cupit.
Mox, nube abactâ, Sol tenebras

Discutiens, melius nitebit. Crede mihi, à fletu, cim hæc legerem, vis temperare potui. Ita enim à naturâ afficior, uit magis pulchrâ ac tenerâ fimplicitate movear, quàm elatiffimis poëfeôs figuris ; inde fit, ut plus me delectent divini illa Pindari, 'Ora de

, waçınque Zeus, et quæ fequuntur, quàm elaborata Aquilæ et êtnæ montis descriptio. Ecquid adeò ad te mittam, ne prorsus immunis, tuo fruar munere? Ecce tibi carmen, quod (fi nihil aliud) commendat certè vetuftas. Ridebis : non est illud quidem, in Antoniæ Delphinx nuptias; immo laudes continet principis antiquissimi Sinenfis, cujus nomen

è memoriâ excidit; fcio pozorundasov effe. Cùmn opera Confucii à Coupletio aliisque reddita

perlegerim, non potui non demirari cùm venerabilem sententiarum dignitatem, tùm etiam varias carminum relliquias, quibus ornantur philosophi illius colloquia. Carmina ea ex vetustissimis poëfeôs Sinicæ monumentis excerpta sunt, ac præcipuè à libro Xikim dicto, cujus in regis Galliæ bibliothecâ nitidum extat exemplar. Statim mihi in animo erat, verba Sinica inspicere ; codicem manu fumpsi, et post longum ftudium, odam unam cum verfione Coupletii comparare potui, atque

adeò fingulas voces, feu potiùs figuras, ad argnuoly quandam reducere. Hanc igitur odam ad te mitto, ad verbum redditam. Mirifica est in eâ cum majestate conjuncta brevitas : finguli versiculi quatuor tantùm constant vocibus. Unde fit, ut edderveis in iis sunt frequentissimæ, quæ carmen eò sublimius reddunt, quò obscurius. Addidi versionem poeticam, quâ unumquemque versum ad Confucii mentem exposui ; luculentè necne, minùs laboro; tu modò judica : satis habeo fi tibi arrideat.

Minimè te latet, philofophum istum, quem Platonem Sinicum appellare audeo, circiter fexcentenos ante Chriftum annos floruiffe; is autem hanc odam citat, tanquam fuis tempóribus perantiquam; est igitur pretiofæ vetuftatis quasi gemma, quæ oftendit, in omni tempore apud omnes populos, eandem esse poëseôs vim, easdem imagines. Reftat aliud opus,

de

quo loquar neceffe eft ; ne fortè literæ meæ perlongæ 4 Calend. Febr. datæ exciderint, in quibus totam rem ab initio denarravi. Vitam dico tyranni Perfici Nadir Shahi, quam è codice Afiatico Gallicè versam edidi; opus ingratum perfeci rogatu regis Daniæ, Angusti mei, quem magnam Europæ fpem haud dubito affirmare. Is mihi in primis jussit, ut opus fidè et penè religiosè redderem; ut notas adjicerem necessarias; ut denique brevem de poësi Perfarum dissertationem operi fubjungerem. Pensum meum ut potui, nec fine fastidio, persolvi; fed ita festinantèr ac properè, (rex enim me identidem ut festinarem urgebat,) ut liber fit erroribus plenifsimus, et præsertim dissertatio de poësi, in quâ decem

کل در بر وی

Hafizi Odas vertere ausus sum, nec exemplari correcto (licèt splendidissimo), nec ullo omninò usus commentario. Scripfi ad Rivestium Angliæ vicarium, eumque rogavi ut ad te librum celeriter mitterit; quod fpero facturum. Ignosce, amabò te, erroribus quos vitare forfan in summâ otii copiâ non poffem, nedum in iis temporis angustiis. Ignofce, fi duas Odas quas ad me misisti et il cæteris adjecerim, cum Gallicâ folummodò versione. Ignosce, si de amico meo, amica, ut par est, inciderit mentio ; regem enim meum scire volui quanti te faciam. Ad cætera benevolentiæ tuæ indicia, haud parum accedet ponderis, si errores meos in hoc libro notare velis, præcipuè in dissertatione, quam feparato volumine edere ftatui. Rex Daniæ, ut accepi, opus meum vehementèr probat, et mihi honores nescio quos meditatur ; cogitanti enim illi, quonam me compensaret munere, dixit amicus quidam meus, vir nobilissimus, me pecuniam nec desiderare, nec magni facere, fed honoris, ut rebatur, esse appetentem.

« PreviousContinue »