Page images
PDF
EPUB

et nihil vehementèr peto præter Virtutem, quâ nihil divinius; Gloriam, quâ nihil mortali pretiofius; ac tuam denique amicitiam, quâ nihil dulcius effe poteft. Ne literæ meæ prorfus illiteratæ fint, ecce tibi epigramma, quod nocte quâdam ferenâ fecerat amicus quidam meus, et quod, ejus rogatu, Græcè verti. Tibi ut opinor placebit, nam ad Meleagri et aliorum in Anthologiâ poëtarum, mentem videtur accedere. Διζαμαι, διο

No. XV.

JONESIUS REVICZKIO, S.

Id. Quintil. 1770.

Næ ego levis homo fum atque in

certus! Totam Europam transvolo, nullibi diù commoror: in Liguriâ hyemavi; in Galliâ, verno tempore fruebar; Germaniæ finibus æftatem ago; fi modò æftas vocari poteft pluviofa hæcce et ingrata tempeftas. Poffum certè ab hoc loco chartulas tuas, fine metu, ad te remittere, ac te majorem in modum hortor, ne cuncteris eas in lucem proferre. Digna funt, et tuo judicio, et doctorum omnium lau

dibus. Hoc dico fine blanditiis, quas à procul habeo. Notæ meæ, quas accepifti, erroribus plenæ funt, quos velim excufas. Nam cùm effem Nicææ, tum veterum libris, tum cæteris (quibus uti foleo) adminiculis, planè carui, et etiam nunc carèo. Accepi abs te literulas Gallicè fcriptas, cum odâ in primis laudandâ. In eâ mihi perplacuit facilis illa transitio:

Sed dandæ amori sunt lachrymæ breves,
Quas sanguinis vis, quas pietas cupit.

Mox, nube abactâ, Sol tenebras

Discutiens, meliùs nitebit.

Crede mihi, à fetu, cùm hæc legerem, vix temperare potui. Ita enim à naturâ afficior, ut magis pulchrâ ac tenerâ fimplicitate movear, quàm elatiffimis poëfeôs figuris ; inde fit, ut plus me delectent divini illa Pindari, 'ora de

weçique Zeus, et quæ fequuntur, quàm elaborata Aquile et Etnæ montis defcriptio. Ecquid adeò ad te mittam, ne prorfus immunis, tuo fruar munere? Ecce tibi carmen, quod (fi nihil aliud) commendat certè vetuftas. Ridebis non eft illud quidem, in Antoniæ Delphine nuptias; immo laudes continet principis antiquiffimi Sinenfis, cujus nomen

è memoriâ excidit; fcio poyoovanator effe. Cùm opera Confucii à Coupletio aliifque reddita perlegerim, non potui non demirari cùm venerabilem fententiarum dignitatem, tùm etiam varias carminum relliquias, quibus ornantur philofophi illius colloquia. Carmina ea ex vetuftiffimis poëfeôs Sinicæ monumentis excerpta funt, ac præcipuè à libro Xikim dicto, cujus in regis Galliæ bibliothecâ nitidum extat exemplar. Statim mihi in animo erat, verba Sinica infpicere; codicem manu fumpfi, et poft longum ftudium, odam unam cum verfione Coupletii comparare potui, atque adeò fingulas voces, feu potiùs figuras, ad av quandam reducere. Hanc igitur odam ad te mitto, ad verbum redditam. Mirifica eft in câ cum majestate conjuncta brevitas: finguli verficuli quatuor tantùm conftant vocibus. Unde fit, ut res in iis funt frequentiffimæ, quæ carmen eò fublimius reddunt, quò obfcurius. Addidi verfionem poëticam, quâ unumquemque verfum ad Confucii mentem expofui; luculentè necne, minùs laboro; tu modò judica fatis habeo fi tibi arrideat.

Minimè te latet, philofophum iftum, quem Platonem Sinicum appellare audeo, circiter fexcentenos ante Chriftum annos floruiffe; is autem hanc odam citat, tanquam fuis tempóribus perantiquam; eft igitur pretiofæ vetuftatis quafi gemma, quæ oftendit, in omni tempore apud omnes populos, eandem effe poëfeôs vim, easdem imagines. Reftat aliud opus, de quo loquar neceffe eft; ne fortè literæ meæ perlongæ 4 Calend. Febr. datæ exciderint, in quibus totam rem ab initio denarravi. Vitam dico tyranni Perfici Nadir Shah, quam è codice Afiatico Gallicè verfam edidi; opus ingratum perfeci rogatu regis Daniæ, Angufti mei, quem magnam Europæ fpem haud dubito affirmare. Is mihi in primis juffit, ut opus fidè et penè religiofè redderem ; ut notas adjicerem neceffarias; ut denique brevem de poëfi Perfarum differtationem operi fubjungerem. Penfum meum ut potui, nec fine faftidio, perfolvi; fed ita feftinantèr ac properè, (rex enim me identidem ut feftinarem urgebat,) ut liber fit erroribus pleniffimus, et præfertim differtatio de poëfi, in quâ decem

Hafizi Odas vertere aufus fum, nec exemplari correcto (licèt fplendidiffimo), nec ullo omninò ufus commentario. Scripfi ad Riveftium Angliæ vicarium, eumque rogavi ut ad te librum celeritèr mitterit; quod fpero facturum. Ignofce, amabò te, erroribus quos vitare forfan in fummâ otii copiâ non poffem, nedum in iis temporis anguftiis. Ignofce, fi duas Odas quas

بكف ad me mififti کل در بر دمی

et cæteris adjecerim, cum Galj licâ folummodò verfione. Ignofce, fi de amico meo, amica, ut par eft, inciderit mentio regem enim meum fcire volui quanti te faciam. Ad cætera benevolentiæ tuæ indicia, haud parum accedet ponderis, fi errores meos in hoc libro notare velis, præcipuè in differtatione, quam feparato volumine edere ftatui. Rex Daniæ, ut accepi, opus meum vehementer probat, et mihi honores nefcio quos meditatur; cogitanti enim illi, quonam me compenfaret munere, dixit amicus quidam meus, vir nobiliffimus, me pecuniam nec defiderare, nec magni facere, fed honoris, ut rebatur, effe appetentem.

« PreviousContinue »