Page images
PDF
EPUB

No, XII.
JONESIUS N. HALHEDO, S.

Jucundæ mihi fuerunt literulæ tuæ, quibus id perspexerim, quod maximè vellem, nempè te haud ignorare quanta fit mea in te, ac tui fimiles, benevolentia. Mifi protinùs, ut petebas, ad amicos meos literas, quibus eos etiam atque etiam sum hortatus, ut causæ perindè faverent tuæ, ac fi effet mea. Quòd si petentibus nobis morem gesserint, et mihị certè fecerint pergratum, et sibi ipsis non inutile, quippe meæ erga

illos voluntati magnus accedet cumulus. Majori tamen opinor fru&u negotium tuum potero promovere, cùm in Britanniam rediero; ac tibi velim sit persuasiffimum nullâ unquam in re ftudium meum atque amorem roganti tibi aut deese aut defore.

Quod ad valetudinem meam attinet, bellè habeo ; sed oblectationibus careo iis, quarum desiderium nequeo non moleste ferre. Cùm primùm huc venerim, visu

gratiffimæ erant ex res, quas in patriâ noftrâ,

rarò, aut ne rarò quidem, videmus ;-olivæ, myrtus, mala aurea, palmæ, vineta, aromata, et in mediâ hyeme forum suavissimorum copia. Sed amotâ tandem eâ, quam novitas secum affert, jucunditate, faftidium quoddam subest ac satietas. A mari Ligustico vix triginta passus distat diversorioli mei feneftra ; sed, ut pulchrè Ovidius,

Una est immensi cærula forma maris.

Nihil itaque restat aliud, nisi ut cum M. Tullio fluctus numerem, vel cum Archymede atque Archytâ arenas metiar. Credibile non est, quantùm me hujusce loci tædeat, quantùmque Oxonii effe cupiam, ubi vel tecum jocari, vel cum Poro philofophari poflim. Velim, fi non molestum erit, ad me fæpiùs fcribas ; nam et tu quid agas, et quid à noftris agatur, certior fieri cupio; sed Latinè, fi placet scribas, et hilarè, amovenda eft enim ea quâ angi videris tristitia. Me ama, quemadmodum ego te: humanioribus literis da operam, ut soles ; musas cole; philosophiam venerare; multa scribe die, multa noctibus :

ita tamen ut valetudinem tuam cures diligenter. Vale. Datæ Calendis Martiis, Anno 1770,

Nicææ Ligurum.

No. XIII.

JONESIUS REVICZKIO, S. Nicææ Ligurun, Datæ 7 Calend. April. Anno 1770.

Credibile non est, quantùm tuo angar silentio, aut enim, quod fieri nolim, literas meas 4 Calend. Febr. datas non accepisti, aut, quod erit injucundius, tuum ad me responsum, it itinere excidit, aut denique, quod fufpicari nefas est, tuâ penitùs effluxi memoriâ. Scripfi ad te ex hâc regione literas, non (ut de suis ad Lucceium ait Cicero) valdè bellas, fed eas tamen, quas tibi fatis gratas fore putabam, utpote quæ et benè perlongæ essent, et multa de meis rebus continerent. Post debitum temporis intervallum, responsum tuum cupidè expectabam ; quotidiè rogitabam, num quæ à Vindobonâ literæ ? Nullæ : idem alio die atque alio atque alio rogabam : nullæ.

Sollicitus esse cæpi, et mea indiès vehementiùs augebatur expectatio : nullæ adhuc literæ ! et duo propè jam elapsi sunt menses, fed nihil abs te literarum. Ecquid adeò faciam ? ecquid capiam confilii ? Chartulas tuas (quas ad te remittendas volebas) vereor incertis tabellariis committere; tu iis intereà haud facilè cares : cæterùm, licèt eas, ante acceptum à te responsum, remittere nequeam; notas tamen meas hìc subjicio, quas, si minùs placent, in ignem conjice; sunt, ut velle videbaris, omninò aristarchicæ et forfan morofæ nimis. Libellus tuus de re militari Turcarum, oppidò me delectabat; nihil eo vel utilius, et ad tempora accommodatius, esse potest. Cùm dubium sit, an hæc ad te perventura fit epistola, breviloquens effe cogor, ne prorsùs cum ven , tis colloquar, et bonas horas inanitèr confumam. Huic urbi circiter Idus Apriles valedicam: iter Italicum, quod meditabar, in aliud tempus diftuli. Vale, mi Carole, et mei memor fis, ut ego semper tui. Cùm in Britanniam rediero, longiores et hilariores à me literas frequenter accipies.

No. XIV.
JONESIUS REVICZKIO, S.

Tametsi priùs ex hoc loco decedere statui, quàm abs te responsum accipere potero, occasionem ad te fcribendi prætermittere nec volo, nec debeo. Valdè tibi assentior (ut in aliis omnibus) peregrinandi dulcedinem laudanti: nihil unquam aut utilius autumavi, aut jucundius. Quantò mihi gratior eflet peregrinato mea, fi mihi Vindobonam visere liceret, ubi tecum colloqui, tecum philosophari, tecum in loco desipere, tecum poëseos reconditas gemmas eruere pofsem. Dum eâ felicitate careo, jure quodam meo de cæteris, quibus abundo voluptatibus, malè loquor. Displicet Gallorum hilaritas odiosa; et obfcurum quiddam habet cæli Italici placida serenitas. Adeò mei amans sum (hoc est, adeò sum amens) ut me benevolentiâ tuâ dig. niorem esse putem quàm antehac. Nescis quantùm ab illo muter quem in Angliâ vidisti. Fui adolefcens, fui imprudentior; nunc me totum humanioribus Mufis devoveo;

« PreviousContinue »