Page images
PDF
EPUB

No. XII.

JONESIUS N. HALHEDO, S.

Jucundæ mihi fuerunt literulæ tuæ,

quibus id perfpexerim, quod maximè vellem, nempè te haud ignorare quanta fit mea in te, ac tui fimiles, benevolentia. Mifi protinùs, ut petebas, ad amicos meos literas, quibus eos etiam atque etiam fum hortatus, ut caufæ perindè faverent tuæ, ac fi effet mea. Quòd fi petentibus nobis morem gefferint, et mihi certè fecerint pergratum, et fibi ipfis non inutile, quippe meæ erga illos voluntati magnus accedet cumulus. Majori tamen opinor fructu negotium tuum potero promovere, cùm in Britanniam rediero; ac tibi velim fit perfuafiffimum nullâ unquam in re ftudium meum atque amorem roganti tibi aut deese aut defore. Quod ad valetudinem meam attinet, bellè habeo; fed oblectationibus careo iis, quarum defiderium nequeo non molestè ferre. Cùm primùm huc venerim, visu gratiffimæ erant eæ res, quas in patriâ noftrâ,

rarò, aut ne rarò quidem, videmus ;-olivæ, myrtus, mala aurea, palmæ, vineta, aromata, et in media hyeme florum fuaviffimorum copia. Sed amotâ tandem eâ, quam novitas fecum affert, jucunditate, faftidium quoddam fubeft ac fatietas. A mari Liguftico vix triginta paffus diftat diverforioli mei feneftra; fed, ut pulchrè Ovidius,

Una est immensi cærula forma maris.

Nihil itaque restat aliud, nisi ut cum M. Tullio fluctus numerem, vel cum Archymede atque Archytâ arenas metiar. Credibile non eft, quantùm me hujufce loci tædeat, quantùmque Oxonii effe cupiam, ubi vel tecum jocari, vel cum Poro philofophari poffim. Velim, fi non moleftum erit, ad me fæpiùs fcribas; nam et tu quid agas, et quid à noftris agatur, certior fieri cupio; fed Latinè, fi placet fcribas, et hilarè, amovenda eft enim ea quâ angi videris triftitia. Me ama, quemadmodum ego te: humanioribus literis da operam, ut foles; mufas cole; philofophiam venerare; multa fcribe die, multa noctibus:

ita tamen ut valetudinem tuam cures diligenter.

Vale.

Data Calendis Martiis, Anno 1770,

Nicææ Ligurum.

No. XIII.

JONESIUS REVICZKIO, S.

Nice Ligurum, Date 7 Calend. April. Anno 1770. Credibile non eft, quantùm tuo angar

filentio, aut enim, quod fieri nolim, literas meas 4 Calend. Febr. datas non accepifti, aut, quod erit injucundius, tuum ad me refponfum, it itinere excidit, aut denique, quod fufpicari nefas eft, tuâ penitùs effluxi memoriâ. Scripfi ad te ex hâc regione literas, non (ut de fuis ad Lucceium ait Cicero) valdè bellas, fed eas tamen, quas tibi fatis gratas fore putabam, utpote quæ et benè perlongæ effent, et multa de meis rebus continerent. Poft debitum temporis intervallum, refponfum tuum cupidè expectabam ; quotidiè rogitabam, num quæ à Vindobonâ literæ ? Nullæ idem alio die atque alio atque alio rogabam: nullæ.

Sollicitus effe cœpi, et mea indiès vehementiùs augebatur expectatio: nullæ adhuc literæ! et duo propè jam elapfi funt menfes, fed nihil abs te literarum. Ecquid adeò faciam ? ecquid capiam confilii? Chartulas tuas (quas ad te remittendas volebas) vereor incertis tabellariis committere; tu iis intereà haud facilè cares: cæterùm, licèt eas, ante acceptum à te refponfum, remittere nequeam; notas tamen meas hìc fubjicio, quas, fi minùs placent, in ignem conjice; funt, ut velle videbaris, omninò ariftarchicæ et forfan morofæ nimis. Libellus tuus de re militari Turcarum, oppidò me delectabat; nihil eo vel utilius, et ad tempora accommodatius, effe poteft. Cùm dubium fit, an hæc ad te perventura fit epiftola, breviloquens effe cogor, ne prorfùs cum ventis colloquar, et bonas horas inanitèr confuHuic urbi circiter Idus Apriles valedicam : iter Italicum, quod meditabar, in aliud tempus diftuli. Vale, mi Carole, et mei memor fis, ut ego femper tui. Cùm in Britanniam rediero, longiores et hilariores à me literas frequentèr accipies.

mam.

No. XIV.

JONESIUS REVICZKIO, S.

Tametfi priùs ex hoc loco dece

dere ftatui, quàm abs te refponfum accipere potero, occafionem ad te fcribendi prætermittere nec volo, nec debeo. Valdè tibi affentior (ut in aliis omnibus) peregrinandi dulcedinem laudanti: nihil unquam aut utilius autumavi, aut jucundius. Quantò mihi gratior effet peregrinato mea, fi mihi Vindobonam visere liceret, ubi tecum colloqui, tecum philofophari, tecum in loco defipere, tecum poëfeôs reconditas gemmas eruere poffem. Dum eâ felicitate careo, jure quodam meo de cæteris, quibus abundo voluptatibus, malè loquor. Difplicet Gallorum hilaritas odiofa; et obfcurum quiddam habet coeli Italici placida ferenitas. Adeò mei amans fum (hoc eft, adeò fum amens) ut me benevolentiâ tuâ digniorem effe putem quàm antehac. Nefcis quantùm ab illo muter quem in Angliâ vidifti. Fui adolefcens, fui imprudentior; nunc me totum humanioribus Mufis devoveo;

« PreviousContinue »