Page images
PDF
EPUB

lend. Septembris, alteræ decimo-nono Cal. Januarii datæ funt ; utræque mihi erant jucundiffimæ; quò longiores, eò me delectabant magis. Libellos tuos de re militari legendo devorare, incredibile est quantùm aveam, fed in ædibus Spencerianis, ut accepi, Londini servantur. Unum exemplar ad me afferet prima navis oneraria, quæ huc ex Britannia appulerit ; tria reliqua curabo, ad tres amicos tuos, (imo meos, fi tui fint, licèt à me ne aspectu quidem cognitos) fidelitèr et celeriter quantum fieri potest, perferenda. Opus istud in Germaniâ laudari, nec miror equidem et valdè gaudeo. Primus de eo mentionem mihi fecit nobilis Germanus, vir comis, ut videtur, et amabilis, quem Mediolani quæftoris officio fungi puto; is pollicitus est, non folùm ad me opus tuum mittere, sed etiam certiorem facere, quo modo valeres, et quibus verbis ad te literas inscriberem ; quod ob promiffum ita lætabar ut nunquam aliàs vehementiùs. Suspicabar enim (ignosce injuftæ suspicioni) me ex' memoriâ tuâ propè effluxisse, et desperabam à te epistolam accipere,

nisi te primus ad scribendum provocarem. Interea perlatæ funt ad me binæ tuæ expectatissimæ literæ ; quibus accesserunt carmina quatuordecim, non tantùm verè lyrica, fed digna quæ aureæ lyræ fuccinantur: quòd verò me idoneum putas qui de iis judicium feram, tantùm fanè glorior, quantùm abeft ut me tali honore digner ; fed ut ut se res habeat, omnia cum notis meis qualibuscunque ad te tunc remittam poft acceptum ad hasce literas responsum: nolo enim tam bellè exaratas chartulas tabellariis committere, quorum nondum sit certa atque explorata fides.

Decimo-quarto ut opinor die, hæc accipies, quibus amabò respondere ne cuncteris ; ac tibi persuadeas nihil mihi jucundius fieri poffe, quàm tuarum quicquid fit literarum. Percontaberis forfan quibus me oblectaverim ftudiis, poft tuum ex patriâ meâ disceffum. Hæc ut denarrem paucis, te morabor. Inter alias occupationes, librum meum de poësi Asiaticâ perpolivi, quein ad te mittere cùm meditarer, ideòque accuratiùs rescribere ceea pissem, ecce! majus quoddam intervenit ne

gotium. Rex Daniæ, laudandæ indolis adolescens, qui eo tempore in regiâ Londinensi habitabat, me (nescio quâ famâ fibi notum) accessiri jubet : oftendit codicem Persicum, satis amplum, qui vitam ac res gestas celeberrimi illius tyranni Nadirshah dicti, contineret: ait fe

percupere librum illum gallicè, ad verbum redditum videre; alia addit comiùs quàm veriùs. Quid multa? Opus fum arduum

aggressus, quod me per majorem anni jam elapsi partem occupatum diftinuit, historiam in sex libros divisam dicendi genere Afiatico, fidè reddidi; accedunt notulæ quædam neceffariæ, et de poëtis quos Asia tulerat, brevis dissertatio, cui unum atque alterum Hafezi carmen adjeci, (plenum scio erroribus, fed iis quibus ignoscent docti, et qui indoctos latebunt). Hæc omnia vix dum ad umbilicum perduxeram, cùm discipuli mei (qui tui semper memor est) fororula, morbo polovxq correpta repentè fit, ftatueritque pater ejus cum familiâ vel in Italiâ vel in Galliâ Transalpina hyemare. Coactus igitur sum historiam meam (quam in lucem proferri rex voluit) Galli

Life_V. II.

AA

cujufdam satis fidi curæ, committere, qui excuforis errores corrigeret. Is me nuperrimè certiorem fecit, librum jam esse excusum ; et curabo eum ne ad regem quidem ipsum citiùs quàm ad te mittendum.

Patriam itaque meam reliqui, et post nimis longam Lutetiis commorationem, Lugdunum versùs iter fecimus, velocissimo Rhodani fluvio devecti

; et Maffiliam, Forum Julii, atque Antipolim prætergreffi, hâc regione venimus ;

Ver ubi purpureum gemmis ridentibus hortos

Pingit, et à pratis exulat acris hyems. Diutiùs tamen hic quàm vellem, commorabimus ; fed puto nos ad Calendas Junias in Angliam reversuros.

Meditor equidem, fi qua fefe obtulerit occafio, circiter Idus Februarias Liburnum navigare, et cùm Florentiam celebrem illam Triumvirorum coloniam, et renascentium literarum cunas, tum Romam laudatarum artium omnium procreatricem, et fortaffe Neapolim viseré. Quidquid de iftâ navigatione ftatuero, certior fies. Si roges quo modo me hìc oblectem, haud multis respondeo. Quidquid habet

musicorum ars tenerum ac molle, quidquid mathesis difficile ac reconditum, quidquid denique 'elatum aut venuftum vel poësis vel pictura, in eo omni, sensus meos et cogitationes defigo. Nec rei militaris notitiam negligo, quâ vir Britannus fine fummo opprobrio carere neutiquam potest. Multa patriâ fermone fcripsi; inter alia, libellum de rectâ juventutis institutione, more Aristoteleo, hoc est, avonurixų. Prætereà tragediam contexere institui, quam inscripsi Soliman, cujus, ut scis, amabilissimus filius per novercæ infidias miserrimè trucidatus eft :-plena est tenerorum affectuum fabula, et cothurno Æschyleo elatior, utpote quæ imaginibus Asiaticis sit abundantissima. Mitto tibi carmina duo; unum ex Hafizio depromptum ; alterum è poëtâ Arabo perantiquo fumptum,-in hoc tamen imagines ad Romanam consuetudinem aptavi. Mitto insuper, ne quæ pars paginæ otietur, epigramma Græcum, quo cantiunculam Anglicam fum imitatus. Vale ; et schedas tuas tunc expecta cùm te has literas accepisse certior factus fuero.

Α Α 2

« PreviousContinue »