Page images
PDF
EPUB

lend. Septembris, alteræ decimo-nono Cal. Januarii datæ funt ; utræque mihi erant jucundiffimæ ; quò longiores, eò me delectabant magis. Libellos tuos de re militari legendo devorare, incredibile eft quantùm aveam, fed in ædibus Spencerianis, ut accepi, Londini fervantur. Unum exemplar ad me afferet prima navis oneraria, quæ huc ex Britannia appulerit; tria reliqua curabo, ad tres amicos tuos, (imo meos, fi tui fint, licèt à me ne afpectu quidem cognitos) fidelitèr et celeritèr quantum fieri poteft, perferenda. Opus iftud in Germaniâ laudari, nec miror equidem et valdè gaudeo. Primus de eo mentionem mihi fecit nobilis Germanus, vir comis, ut videtur, et amabilis, quem Mediolani quæftoris officio fungi puto; is pollicitus eft, non folùm ad me opus tuum mittere, fed etiam certiorem facere, quo modo valeres, et quibus verbis ad te literas infcriberem ; quod ob promiffum ita lætabar ut nunquam aliàs vehementiùs. Sufpicabar enim (ignosce injustæ fufpicioni) me ex' memoriâ tuâ propè effluxiffe, et defperabam à te epiftolam accipere,

nifi te primus ad fcribendum provocarem. Interea perlatæ funt ad me binæ tuæ expec tatiffimæ literæ; quibus accefferunt carmina quatuordecim, non tantùm verè lyrica, fed digna quæ aureæ lyræ fuccinantur: quòd verò me idoneum putas qui de iis judicium feram, tantùm fanè glorior, quantùm abeft ut me tali honore digner; fed ut ut fe res habeat, omnia cum notis meis qualibufcunque ad te tunc remittam poft acceptum ad hasce literas refponfum: nolo enim tam bellè exaratas chartulas tabellariis committere, quorum nondum fit certa atque explorata fides.

Decimo-quarto ut opinor die, hæc accipies, quibus amabò refpondere ne cuncteris; ac tibi perfuadeas nihil mihi jucundius fieri poffe, quàm tuarum quicquid fit literarum. Percontaberis forfan quibus me oblectaverim ftudiis, poft tuum ex patriâ meâ difceffum. Hæc ut denarrem paucis, te morabor. Inter alias occupationes, librum meum de poëfi Afiaticâ perpolivi, quem ad te mittere cùm meditarer, ideòque accuratiùs refcribere cœpiffem, ecce! majus quoddam intervenit ne

gotium. Rex Daniæ, laudandæ indolis adolefcens, qui eo tempore in regiâ Londinenfi habitabat, me (nefcio quâ famâ fibi notum) acceffiri jubet: oftendit codicem Perficum, fatis amplum, qui vitam ac res gestas celeberrimi illius tyranni Nadirshah dicti, contineret: ait fe percupere librum illum gallicè, ad verbum redditum videre; alia addit comiùs quàm veriùs. Quid multa? Opus fum arduum aggreffus, quod me per majorem anni jam elapfi partem occupatum diftinuit, hiftoriam in fex libros divifam dicendi genere Afiatico, fidè reddidi; accedunt notulæ quædam neceffariæ, et de poëtis quos Afia tulerat, brevis differtatio, cui unum atque alterum Hafezi carmen adjeci, (plenum fcio erroribus, fed iis quibus ignofcent docti, et qui indoctos latebunt). Hæc omnia vix dum ad umbilicum perduxeram, cùm difcipuli mei (qui tui femper memor eft) fororula, morbo x correpta repentè fit, ftatueritque pater ejus cum familiâ vel in Italiâ vel in Galliâ Tranfalpinâ hyemare. Coactus igitur fum hiftoriam meam. (quam in lucem proferri rex voluit) Galli Life-V. II.

A A

cujufdam fatis fidi cura, committere, qui excuforis errores corrigeret. Is me nuperrimè

certiorem fecit, librum jam effe excufum; et curabo eum ne ad regem quidem ipfum citiùs quàm ad te mittendum. Patriam itaque

meam reliqui, et poft nimis longam Lutetiis commorationem, Lugdunum verfùs iter fecimus, velociffimo Rhodani fluvio devecti; et Maffiliam, Forum Julii, atque Antipolim prætergreffi, hâc regione venimus ;—

Ver ubi purpureum gemmis ridentibus hortos
Pingit, et à pratis exulat acris hyems.

Diutiùs tamen hic quàm vellem, commorabimus; fed puto nos ad Calendas Junias in Angliam reverfuros. Meditor equidem, fi qua fefe obtulerit occafio, circiter Idus Februarias Liburnum navigare, et cùm Florentiam celebrem illam Triumvirorum coloniam, et renafcentium literarum cunas, tum Romam laudatarum artium omnium procreatricem, et fortaffe Neapolim viferé. Quidquid de iftâ navigatione ftatuero, certior fies. Si roges quo modo me hìc oblectem, haud multis refpondeo. Quidquid habet

[ocr errors]

muficorum ars tenerum ac molle, quidquid mathefis difficile ac reconditum, quidquid denique elatum aut venuftum vel poëfis vel pictura, in eo omni, fenfus meos et cogitationes defigo. Nec rei militaris notitiam negligo, quâ vir Britannus fine fummo opprobrio carere neutiquam poteft. Multa patriâ fermone fcripfi; inter alia, libellum de rectâ juventutis inftitutione, more Ariftoteleo, hoc eft, avaλuriKŲ“. Prætereà tragœdiam contexere inftitui, quam infcripfi Soliman, cujus, ut fcis, amabiliffimus filius per novercæ infidias miferrimè trucidatus eft :-plena eft tenerorum affectuum fabula, et cothurno Efchyleo elatior, utpote quæ imaginibus Afiaticis fit abundantiffima. Mitto tibi carmina duo; unum ex Hafizio depromptum; alterum è poëtâ Arabo perantiquo fumptum,-in hoc tamen imagines ad Romanam confuetudinem aptavi. Mitto infuper, ne quæ pars pagina otietur, epigramma Græcum, quo cantiunculam Anglicam fum imitatus. Vale; et fchedas tuas tunc expecta cùm te has literas accepiffe certior factus fuero.

« PreviousContinue »