Page images
PDF
EPUB

in illo libro videbis, perfapientèr funt com

pofitæ, ut ait Pindarus,

Νομῷ ὁ παντων βασιλευς
Θνατων τε και αθανατων,

Ουτος δε δη αγει βιαίως
Το δικαιοτατον, ὑπερτατα
Χειρι.

Et reliqua, quæ citat in Gorgiâ Plato.

Equidem civitatem noftram infpiciens, videor quodammodo ludum Scacchicum (quo ludo uterque noftri valdè delectamur) intueri. Regem enim habemus, cujus dignitatem ftrenuè defendimus; fed cujus poteftas perbrevem habet terminationem. Equites, fagittarii, atque alii, patriciorum fpecimem quandam habent, qui bella et negotia publica administrant; fed præcipua vis eft in peditibus, feu populo, qui fi arctè inter fe cohæreant, præstò eft victoria; si distrahantur et diffipentur, perit utique exercitus. Hæc autem omnia, ut in ludo Scacchico, certis legibus diriguntur. Denique, cùm meipfum confidero, videor mihi fimilis effe cujufdam, qui duobus luforibus affidens, ludum ftudiofè contemplatur vifendi folùm caufà, et delectationis.

Quòd fi unquam mihi capeffere rempublicam contingat, nec plaufus meherculè quæram nec lucrum, fed eò tendam, et ad eum exitum properabo, ut incolumis fervetur pulcherrimè conftituta civitas.

Sed, nefcio quomodo, etfi brevis effe institui, loquax fio. Ad alia igitur declinabo. Literas tuas proximas non fine timore aliquo legi: Quid autem timui? Nempè tui ex hâc infulâ difceffüs nuntiationem. Cùm autem nihil de eo locutus fis, et cùm municipii noftri negotia ad exitum quemdam perducantur; cùm denique incertos effe fciam rerum humanarum eventus, et nefciam fi hanc occafionem amifero, an te pofthac videro, ftatui Londinum venire; et fpero propediè te, vel Nonis vel VIII Iduum, me vifurum. Cura ut valeas.

No. VIII.

JONESIUS REVICZKIO, S.

Binas abs te accepi literas huma

nitatis et eruditionis pleniffimas, quibus benevolentiam in me tuam, et ingenii tui lumina

facilè perfpexi. Utrifque nunc fimul refpondeo.

Confilium meum de libro inlucem proferendo, abs te probari, ut debui, gaudebam et lætabar, (ut inquit in tragoediâ Hector,) à te laudato viro laudari. Sed cùm duo illa propè divini poëtæ carmina legerem, incredibilem animo cepi voluptatem. Sunt valdè bella, et interpretatione tuâ, tanquam luce aliquâ illuminari videntur. Prætereà verfibus ea imitatus es, fanè elegantibus, quos verfus, fi cum opere meo edi concedas, pergratum feceris cùm mihi, tùm lectoribus; qui gaudebunt, opinor, poëtam Perficum audire Latinè loquentem. Sin, minus, in thefauris meis latebunt. Ypaqa tibi quàm citiffimè reddenda curabo. Quod autem fcribis, "Hos verfus cùm iis legendis fueris defeffus, mihi reddas velim," perindè eft ac fi dicas, "Nunquam reddas;" neque enim fieri poteft, ut iis legendis fatiari ullo modo poffim.

Αυτο

No. IX.

JONESIUS REVICZKIO, S.

Dat. putà Nov. 1768,

Tametfi vereor ne ante ex Angliâ

decefferis quàm hæ ad te literulæ afferri poterint, nequeo tamen mihi temperare, quò minùs eas fcribam.

Literas tuas perhumanas accepi; et cùm eas, tum venuftum Hafizi carmen magnâ cum delectatione perlegi, et quafi devoravi.

Sed quid opus eft verbis? Forfan hæc quæ nunc fcribo, ad te non pervenient. Proindè etiam atque etiam te rogo atque obteftor, ut quâcunque in regione iter feceris, mei memor fis, et quàm fæpiffimè, quàm primum, quàm longiffimas ad me literas mittas: et tibi perfuade, nihil mihi jucundius unquam vel fuiffe, vel fore, amicitiâ tuâ. Vale!

Die Lunæ, Oxonii.

No. X.

Την τιμιωτατα ΓΥΛΙΕΛΜΩ ΙΟΝΕΣΙΩ χαιρειν και

ευπρατίειν.

Όση μεν σε ή περι τας αλλες ξενες επιείκεια τε και χρησοίης, εκ έχω ειπειν τετο δε οίδα, ότι τογε εις εμε ήκον

μεξος, πολλά αγαθα της

της συνεσίας απελαύσα, ο μεν του

έμοιγε ῥᾳδιον επ' ακριβειας απανία διεξιέναι της σης ευεργεσίας κεφαλαία, ὡς παραλαβών με εξεναγησας και εδειξας τα καλλισα το Αθηναις, προσαγῶν τοις σπεδαιῶν ευδοκιμοις, και παντα τρόπον επιμπελόενος όπως ήδισα διαξω παρ' ὑμῖν. Τα δη τοσαυτα και τοιαυτα τις εκ αν ήσθείη βλέπων, και είγε εν ευχαίς τα πραγματα ειῃ, τις 8κ αν αμείψασθαι σε αμοιβή τη δικαια εθελήσειε ; και δη επισέλλω σοι ώσπερ ὑπεσχόμην, 8 μα Δια, ὡς βελόμενος ανταποδίδοναι ευεργετη, αλλα μοναχῶς εἰς μελλέσης φιλίας ελπίδα, και μαλισα είδως ότι εκ ολιγωρήσεις τῶν ἐμῶν γραμμάτον. Τα δε ενθεν ύςατα γράφω σοι, έγνως ο γαρ ηδη πριν μήνα δυναι όπισθε αυθις κατιέναι, και ἵνα μη μακρες αποτεινω τες λόγες, ἱκετεύω σε και αντιβολω ώσπες μεχρι το δε πολλην ενείδον. σοι την εύνοιαν προς εμε τοσαυτην και προς το λοιπον το χρόνο διαφυλατίειν. Ερρωσο.

Την μητέρα και αδελφην σε χαιρειν κελεύω και ὁμολογω αυταις χαριν, της ες ξενον ανδρα ευποιΐας.

Θαργηλιώνος τριτη φθίνοντι.

No. XI.

JONESIUS REVICZKIO, S.

Nicaa Ligurum, 4 Cal. Febr. Anno 1770. Miraberis forfan, nec fanè injuria

miraberis, cùm acceperis à me ex hâc regione literas ; non enim ifthinc fcribo, ubi aut Tamefis aut Ifis deliciæ meæ allabuntur, fed ubi mare Ligufticum Alpibus maritimis minatur.

In urbeculâ hâc amoeniffimâ trimeftris propè commoror; fieri igitur non potuit, ut in Angliâ cùm effem, literæ tuæ exoptatiffimæ ad me perferrentur, quarum unæ pridiè Ca

« PreviousContinue »