Page images
PDF
EPUB

in illo libro videbis, persapientèr sunt compositæ, ut ait Pindarus,

ΝομG- ο παντων βασιλευς
Θνατων τε και αθανατων, ,
Ουτος δε δη αγει βιαιως
Το δικαιοτατον, υπερτατα
Χειρι. .

Et reliqua, quæ citat in Gorgiâ Plato.

Equidem civitatem noftram inspiciers, videor quodammodo ludum Scacchicum (quo ludo uterque nostri valdè delectamur) intueri. Regem enim habemus, cujus dignitatem strenuè defendimus; fed cujus poteftas perbrevem habet terminationem. Equites, fagittarii, atque alii,patriciorum fpecimem quandam habent, qui bella et negotia publica administrant ; fed præcipua vis est in peditibus, seu populo, qui si arctè inter se cohæreant, præstò est victoria ; si distrahantur et difsipentur, perit utique exercitus. Hæc autem omnia, ut in ludo Scacchico, certis legibus diriguntur. Denique, cùm meipsum considero, videor mihi fimilis effe cujusdam, qui duobus luforibus affidens, ludum studiosè contemplatur visendi folùm caufà, et delectationis.

Quòd fi unquam mihi capessere rempublicam contingat, nec plausus meherculè quæram nec lucrum, fed eò tendam, et ad eum exitum properabo, ut incolumis servetur pulcherrimè conftituta civitas.

Sed, nescio quomodo, etsi brevis esse institui, loquax fio. Ad alia igitur declinabo. Literas tuas proximas non sine timore aliquo legi : Quid autem timui? Nempè tui ex hâc insulâ difceffùs nuntiationem. Cùm autem nihil de eo locutus sis, et cùm municipii nostri negotia ad exitum quemdam perducantur ; cùm denique incertos effe fciam rerum humanarum eventus, et nefciam si hanc occafionem amisero, an te posthac videro, statui Londinum venire; et spero propedie te, vel Nonis vel VIII Iduum, me visurum. Cura ut valeas.

No. VIII. .
JONESIUS REVICZKIO, S.

Binas abs te accepi literas humanitatis et eruditionis pleniffimas, quibus benevolentiam in me tuam, et ingenii tui lumina

!

facilè perfpexi. Utrisque nunc simul respondeo.

Confilium meum de libro inlucem proferendo, abs te probari, ut debui, gaudebam et lætabar, (ut inquit in tragædiâ Hector,) à te laudato viro laudari. Sed cùm duo illa propè divini poëtæ carmina legerem, incredibilem animo cepi voluptatem. Sunt valdè bella, et interpretatione tuâ, tanquam luce aliquâ illuminari videntur. Prætereà versibus ea imitatus es, sanè elegantibus, quos versus, fi cum opere meo edi concedas, pergratum feceris cùm mihi, tùm lectoribus; qui gaudebunt, opinor, poëtam Persicum audire Latinè loquentem. Sin, minus, in thesauris meis latebunt. ypace tibi quàm citissimè reddenda curabo. Quod autem scribis, “ Hos versus cùm iis legendis fueris defessus, mihi reddas velim,' perindè est ac fi dicas, “ Nunquam reddas ;" neque enim fieri poteft, ut iis legendis fatiari ullo modo pofsim.

[ocr errors]

No. IX.
JONESIUS REVICZKIO, S.

Dat. putà Nov. 1768, Tametfi vereor ne ante ex Anglia decesseris quàm hæ ad te literulæ afferri poterint, nequeo tamen mihi temperare, quò minùs eas fcribam.

Literas tuas perhumanas accepi ; et cùm eas, tum venustum Hafizi carmen magnâ cum delectatione perlegi, et quasi devoravi.

Sed quid opus est verbis ? Forsan hæc quæ nunc scribo, ad te non pervenient. Proindè etiam atque etiam te rogo atque obteftor, ut quâcunque in regione iter feceris, mei memor sis, et quàm fæpiffimè, quàm primum, quàm longiffiinas ad me literas mittas : et tibi

persuade, nihil mihi jucundius unquam vel fuisse, vel fore, amicitiâ tuâ. Vale!

Die Lunx, Oxonii.

No. X.
Τω τιμιωτατα ΓΥΛΙΕΛΜΩ ΙΟΝΕΣΙΩ χαιρείν και

ευπραττειν. . “Οση μεν σε η περι τας αλλες ξενες επιεικεια τε και Χρης της, εκ εχω ειπειν· τετο δε οιδα, ότι τoγε εις εμε ήκον, μερος, πολλα αγαθα της σης συνασιας απελαυσα, και με τον

εμοιγε ραδιον επ' ακριβειας απανία διεξιεναι της σης ευεργεσιας κεφαλαια, ως παραλαβών με εξεναγησας και εδειξας τα καλλισα , τε Αθηναια, προσαγών τους σπεδαιων ευδοκιμοις, και παντα τροπον επιμπελβενος όπως η δισα διαξω παρ' υμίν. Τα δη τοσαυτα και τοιαυτα τις αν ησθειη βλεπων, και ειχε εν ευχαις τα πραγματα ειη, τις αν αμειψασθαι σε αμοιβη τη δικαια εθελησειε ; και δη επιςελλω σοι ωσπερ υπεσχόμην, 8 μα Δια, ας βάλομενος ανταποδιδοναι ευεργετη, αλλα μοναχώς εις μελλεσης φιλιας ελπιδα, και μαλισα ειδως ότι ολιγωρησεις των εμών γραμμάτων. Τα δε ενθεν υσατα γραφω σοι, εγνωσο γαρ ηδη πριν μηνα δυναι όπισθε αυθις κατιεναι, και ένα μη μακρες απολεινω τες λογές, ικετευω σε και αντιξολω ωσπερ μεχρι τεδε πολλην ενειδον, σοι την ευνοιαν προς εμε τοσαυτην και προς το λοιπον τ8 χρονα διαφυλαττειν. Ερρωσο.

Την μητερα και αδελφης σε χαιρειν κελευω και ομολογω αυταις χαριν, της ες ξενον ανδρα ευποιίας.

Θαργηλίωνος τριτη φθινοντι.

No. ΧΙ.
JONESIUS REVICZKIO, S.

Nicææ Ligurum, 4 Cal. Febr. Anno 1770.

Miraberis forsan, nec fanè injuriâ miraberis, cùm acceperis à me ex hâc regione literas ; non enim isthinc fcribo, ubi aut Tamesis aut Ifis deliciæ meæ allabuntur, fed ubi mare Ligusticum Alpibus maritimis minatur.

In urbeculâ hâc amncniffimâ trimestris propè commoror; fieri igitur non potuit, ut in Angliâ cùm effem, literæ tuæ exoptatiffimæ ad me perferrentur, quarum unæ pridiè Ca

« PreviousContinue »