Page images
PDF
EPUB

apud Hebræos, quod quidem motionum confimilis usus suadere videtur ; quidni hucusque fine ullâ difficultate Hebræorum prosodiam per analogiam affecuti fuiffemus?

Ghazela illa, quam in miscellaneo quodam opere fine authoris nomine legisse te fcribis, fi quidem correctè fcripta effet, certus sum, quòd nihil meo adminiculo eguilles. Nunc autem prout erroribus fcatet, dipus fim, fi expediam. Quis enim ignorat in linguis Orientalibus folam punctorum diacriticorum confusionem maximis difficultatibus ansam dare? Quid si accedat literarum ipsarum omiffio aut commutatio? Hinc quicunque lectioni auctoris alicujus operam dat, meâ quidem sententiâ, duplici exemplari instructus fit oportet, ut cùm impofsibile pene sit mendorum expertes libros manuscriptos reperire, unus alterius ope corrigatur. Et hæc eft mea methodus.

Residuum est, ut pro Italico fonetto mihi communicato, gratias referam, et laudes quas par est conferam, epistolamque concludam. Vale. Londini, die 29° Martii, 1768.

[ocr errors]

No. VII.

JONESIUS REVICZKIO, S.

Næ tu percomem perque benevolum te præbuisti ! ut qui inter urbanas occupationes, inter civium feditioforum ftrepitum, inter comitia ad fenatores eligendos comparata, OCcasionem tamen captaveris, cùm ad me amicissimè, ut foles, scribendi, tùm carmen Persicum mittendi, idque pulcherrimum, et abs te Latinè conversum. Eft meherculè Hafez nofter, ambrosi â alendus poëta; et quotidiè gratior mihi jucundiorque videtur ejus venustas ac pulchritudo. Integra illius opera in lucem proferendi & vertendi, quemadmodum cæpisti, præcipua difficultas erit versio poëtica, fed hæc facilior evadet, quàm opinaris : nam permultæ sunt, ut puto, Gazellæ, quas vel ob sententias à noftris moribus valdè abhorrentes, vel ob figuras elatissimas et quasi παρακεκινδυνευμενα, vel ob difticha ne minimo quidem nexu inter fe cohærentia, Latinis versibus non convertes ; ideòque aliquantulùm levabitur Herculeus alioquin labor.

[ocr errors]

اگر آن ترک Didichon illud

moram mihi

injecisse memini, et cum tuo rogatu adversaria mea inspicerem, ita inficeta mihi visa ex illius distichi interpretatione, ut mihi planè quadrari putarem servuli Terentiani verba,

Davus sum, non Edipus; tibi autem illud Sophocleum,

“Ο σασι κλεινος Οιδιπες καλεμενος" utpote qui ex illo obfcuro et quasi sphingeo carmine, significationem, fi non perfectam, fatis tamen luculentam, elicere potueris, illud dico cujus initium :

اغار ث آن زلف سنگین که تو داری پایان ماه آن غبغب سمین که تو داري

Homeri analysin, in bibliothecâ noftrâ reperire non potui. Sed amicum habeo Oxonii, qui librum, de quo percontaris, poffidet. Ad illum scripsi pridiè Kalend. April. et rogavi ut me quàm citissimè certiorem faceret, quis fuerit libri illius auctor, et quo loco liber fuerit excusus.

Nifi effem amantiffimus veritatis, et ab omni simulatione aversiffimus, dolerem her. culè, et ægrè ferrem, te urbem noftram turbulentiffimis his temporibus vexatam intueri, et illam Anglorum undequaque percelebratam libertatem in effrænam licentiam (ne dicam immanitatem) mutatam videre. Eft sanè respublica nostra propè divinitùs initio conftituta, usque adeò ut nulla unquam vel Græ. cæ vel Romanæ civitatis conftitutio fuerit ferfectior ; imo, nec Plato nec Aristoteles, nec legumlatorum ullus, meliorem civitatis formam cogitatione comprehendere potuit ; tam suavi enim concentu et quasi harmonica tres pervulgatæ rerumpublicarum formæ in unam fpeciem tam parantur, ut nec Aristoxeni tibiam, nec Timothei fides modulatiores fuisse putem. Per enim est difficile civitatem constituere, in quâ nec regis dignitas optimatûm auctoritate, nec procerum poteftate populi libertas, nec populi libertate legum vis et majestas, minuetur. Sic tamen in hâc insulâ olim se res habuit ; et etiam nunc haberet,

fi nonnulli homines frænis in plebe quàm calcaribus uti maluissent. Ideòque mihi temperare nequeo, quin vehementer improbem illum Wilkensium fortem quidem et ingenio. sum virum, sed turbulentum civem, et seditionis quafi facem atque incendium. Sed multò magis patriciorum quorundam integritatem ac 'fidem requiro, qui illum primò sustentabant ac tuebantur, deinde deseruerunt turpiter ac prodiderunt. Si cupis legum noftrarum et consuetudinum pleniorem habere notitiam, perlegas velim Smithi librum de republicâ Anglorum, et Fortescuei dialogum de laudibus legum Angliæ. Primum Latinè, nec inelegantèr, scripsit Thomas Smithus, legatus olim noster in Galliâ fub regno Elizabethæ ; alter, libellus est, de

quo dici poteft id quod de fluvio Teleboâ fcripfit Xenophon, Meyas usy 8, xar@ de. Auc:or fuit Angliæ cancellarius fub rege Henrico sexto, et ob turbulenta tempora, cum alumno fuo principe Edwardo, in Galliam fugit ; ubi, cùm effet fummâ senectute, aureolum hunc dialogum contexuit. Certè leges noftræ, ut

« PreviousContinue »