Page images
PDF
EPUB

apud Hebræos, quod quidem motionum confimilis ufus fuadere videtur; quidni hucufque fine ullâ difficultate Hebræorum profodiam per analogiam affecuti fuiffemus?

Ghazela illa, quam in miscellaneo quodam opere fine authoris nomine legiffe te fcribis, fi quidem correctè fcripta effet, certus fum, quòd nihil meo adminiculo eguiffes. Nunc autem prout erroribus fcatet, Edipus fim, fi expediam. Quis enim ignorat in linguis Orientalibus folam punctorum diacriticorum confufionem maximis difficultatibus anfam dare? Quid fi accedat literarum ipfarum omiffio aut commutatio? Hinc quicunque lectioni auctoris alicujus operam dat, meâ quidem fententiâ, duplici exemplari inftructus fit oportet, ut cùm impoffibile penè fit mendorum expertes libros manuscriptos reperire, unus alterius ope corrigatur. Et hæc eft mea methodus.

Refiduum eft, ut pro Italico fonetto mihi communicato, gratias referam, et laudes quas par eft conferam, epiftolamque concludam. Vale. Londini, die 29° Martii, 1768.

No. VII.

JONESIUS REVICZKIO, S.

Næ tu percomem perque benevolum

te præbuisti ! ut qui inter urbanas occupationes, inter civium feditioforum ftrepitum, inter comitia ad fenatores eligendos comparata, occafionem tamen captaveris, cùm ad me amiciffimè, ut foles, fcribendi, tùm carmen Perficum mittendi, idque pulcherrimum, et abs te Latinè converfum. Eft meherculè Hafez nofter, ambrosi â alendus poëta; et quotidiè gratior mihi jucundiorque videtur ejus venuftas ac pulchritudo. Integra illius opera in lucem proferendi & vertendi, quemadmodum cœpifti, præcipua difficultas erit verfio poëtica, fed hæc facilior evadet, quàm opinaris: nam permultæ funt, ut puto, Gazellæ, quas vel ob fententias à noftris moribus valdè abhorrentes, vel ob figuras elatiffimas et quafi παρακεκινδυνευμένα, vel ob difticha ne minimo quidem nexu inter fe cohærentia, Latinis verfibus non convertes ; ideòque aliquantulùm levabitur Herculeus alioquin labor.

motam mihi اگر ان ترگ Diftichon illud اگران

injeciffe memini, et cum tuo rogatu adverfaria mea infpicerem, ita inficeta mihi vifa ex illius distichi interpretatione, ut mihi planè quadrari putarem fervuli Terentiani verba,

Davus sum, non dipus;

tibi autem illud Sophocleum,

Ὁ πασι κλεινος Οιδιπες καλεμενος·

utpote qui ex illo obfcuro et quasi sphingeo carmine, fignificationem, fi non perfectam, fatis tamen luculentam, elicere potueris, illud dico cujus initium :

اغار شد ان زلف مشکین که تو داری پایان ماه ان غبغب سمين که تو داري

Homeri analysin, in bibliothecâ noftrâ reperire non potui. Sed amicum habeo Oxonii, qui librum, de quo percontaris, poffidet. Ad illum fcripfi pridiè Kalend. April. et rogavi ut me quàm citiffimè certiorem faceret, quis fuerit libri illius auctor, et quo loco liber fuerit excufus.

Nifi effem amantiffimus veritatis, et ab omni fimulatione averfiffimus, dolerem herculè, et ægrè ferrem, te urbem noftram turbulentiffimis his temporibus vexatam intueri, et illam Anglorum undequaque percelebratam libertatem in effrænam licentiam (ne dicam immanitatem) mutatam videre. Eft fanè refpublica noftra propè divinitùs initio conftituta, ufque adeò ut nulla unquam vel Græcæ vel Romanæ civitatis conftitutio fuerit perfectior; imo, nec Plato nec Ariftoteles, nec legumlatorum ullus, meliorem civitatis formam cogitatione comprehendere potuit; tam fuavi enim concentu et quafi harmonicâ tres pervulgatæ rerumpublicarum formæ in unam fpeciem tam parantur, ut nec Aristoxeni tibiam, nec Timothei fides modulatiores fuiffe putem. Per enim eft difficile civitatem conftituere, in quâ nec regis dignitas optimatûm auctoritate, nec procerum poteftate populi libertas, nec populi libertate legum vis et majeftas, minuetur. Sic tamen in hâc infulâ olim fe res habuit ; et etiam nunc haberet,

fi nonnulli homines frænis in plebe quàm calcaribus uti máluiffent. Ideòque mihi temperare nequeo, quin vehementèr improbem illum Wilkenfium fortem quidem et ingeniofum virum, fed turbulentum civem, et feditionis quafi facem atque incendium. Sed multò magis patriciorum quorundam integritatem ac fidem requiro, qui illum primò fuftentabant ac tuebantur, deinde deferuerunt turpitèr ac prodiderunt. Si cupis legum noftrarum et confuetudinum pleniorem habere notitiam, perlegas velim Smithi librum de republicâ Anglorum, et Fortefcuei dialogum de laudibus legum Angliæ. Primum Latinè, nec inelegantèr, fcripfit Thomas Smithus, legatus olim nofter in Galliâ fub regno Elizabethæ; alter, libellus eft, de quo dici poteft id quod de fluvio Teleboâ fcripfit Xenophon, Meyas μey e, xa de. Auctor fuit Angliæ cancellarius fub rege Henrico fexto, et ob turbulenta tempora, cum alumno fuo principe Edwardo, in Galliam fugit; ubi, cùm effet fummâ fenectute, aureolum hunc dialogum contexuit. Certè leges noftræ, ut

« PreviousContinue »