Page images
PDF
EPUB

*

Elegans omnino est versio illa tua de osculo Agathonis. Confimilis idea est in illo Hafyzi difticho:

عدم دیدار تو دارد جان بر لب اده باز کرود یا دراید چیست فرمان ها

Id est, ut oris tui aspectu frui poflit, anima mea tota in labiis meis hæret. Jube ergo quod vis; nam à tuo nutu pendet, utrum exiens me inanimem relinquat, an verò rediens me mihi reddat. Auctor Oagiotuos Acquidos και κορης lubricum Platonis verfum prorfus air yporows usurpavit:

αιθ' αυταν δυνάμαν και τας ψυχαν επιβαλλειν. Quod pollicitus sum, mitto tihi ghazelam, Eker an Turki, &c. cum versione profà, unà autem etiam adumbrationem aliquam in versu, alio tempore expoliendam. Velim autem mihi perscribas, utrum fcias extare aliquam Hafyzi versionem, sive typis editam, five manuscriptam, Latinè, aut quovis alio Europæo idiomate. Nam quòd fciam nullus adhuc poëtæ hujus interpretationem tentavit, præter

primam ghazelam, quæ nuperrimè iterum in analectis professoris Hyde in publicum eft emifla.

Obfecro te insuper, ut indicare mihi velis, ubi locorum invenire valeam librum primum Iliadis Homeri cum analysi et notis in usum scholarum, in Angliâ typis vulgatum, quem amicus meus pro filio comparandum flagitat.

Gazela, cujus shabi beit laudas, profectó lepida eft; cujus primi distichii solummodò re. cordor :

می خواه و الغشان کن از دهر چه بجوي این گفت سم کہ کل بلبل تو چه می کوي

Quamvis farcinas meas colligere inceperim, ac libros meos in cystam condiderim ; tamen fi animo tuo arridet, aut si ad

propositum tuum facit, ghazelam hanc, priùs quàm proficiscar, vertendam affumam. Tu proindè jube, ac vale.

[blocks in formation]
[ocr errors]
[ocr errors]

No. VI.
REVICZKIUS JONESIO, S.

Quòd solito tardiùs refpondeam amicissimis tuis literis, nova et planè peregrina civitatis hujus facies in causâ eft. Nec puto vitio mihi vertas, quòd advenam me, peculiaris genti huic, et invisa aliàs, consuetudo, paulò longiùs detinuerit; fateor enim me nuspiam tali methodo patres conscriptos decerni comperisse. Initio quidem novitate jucundum visum, sed fensìm eò turbarum progressa res est, ut propè pertæsus sim spectaculi. Nunc igitur, crescente adhuc tumultu, domî manere satius ducens, occasionem nactus sum literam' hanc exarandi. Gratulor mihi imprimis quód miffam ad te carminis Perfici versionem indulgentèr receperis, quòd me ex eo idoneum judicaveris totius divani metaphrasten. Sed quamvis conceptam de me opinionem gloriæ mihi ducam, non vereor tamen adhortationem tuam taxare inclementiæ. Quis enim, nisi cui robur et æs triplex circum pectus est, aggrediatur fexcentarum ghazelarum,

prosâ et carmine, versionem? Talis conatus non folùm complures annos requirit, sed et mentem ab omni alio studio vacuam; quæ non est mea conditio, cùm ego disciplinas istas non nisi per transennam tractare consueverim. Nihilominùs, quid quod absolvere potero, aliquandò in lucem edere conftitui. Clavis Homeri non est expers, qui à me librum primum Iliadis cum vocum analysi poftulavit ; sed commodiùs putat pueris usuvenire opus hoc, quia in illo notæ textui funt subjectæ; quod in clavi desideratur. Si tamen ad manus eft tibi clavis Homeri, quæso inspicias primam ejus paginam ; etenim fi bene memini, catalogus quidam operi præfixus est, qui libri hujus et typographi simul notitiam continet. Quamvis me humanitas tua ab omni ulteriori opere abfolverit, mitto tamen odam illam quam in penultimâ tuâ epiftolâ desiderâsti, eò quòd rem tibi gratam fore arbitror. Eft autem, mediusfidius, non ex facillimis una, tum sensu, tum vel maximè metaphrasi, oblinguæ exoticæ continuum idioma nullâ fatis periphrafi exprimendum. .

Quæris, quid de linguæ Hebrææ et Arabicæ proprietate sentiam, deque illis communi Melaxportouw futuri, pro præterito; respondeo : quod etsi perrarò hebraizare soleam, aut, ut veriùs dicam, sacram linguam in veneratione potiùs quàm deliciis, habeam ; quòd præter unum Veteris Testamenti codicem, et nonnulla de eo Rabinorum fomnia, nihil lectu dignum afferat ; hoc tamen ex qualicunque illius lectione retineo, quòd utriusque inter grammaticen fumma fit affinitas, quòdve paucitas temporum et modorum in Arabicâ, fubftitutionis eorundem mutuæ occafio est; idque linguæ Hebrææ eodem morbo laboranti neceffariò convenire putem ; quamvis hoc in lingua Græcâ, maximâ temporum et mo

dorum varietate gaudente, fatis obvium fit, . ut cùm infinitivum pro imperativo usurpant.

Quod autem ad vocum quantitates attinet, aliter fencio. Puto enim effe Arabum artem metricam longè recentioris inventionis, utpote quæ paulò ante Muhammedi tempora formam accepiffe perhibetur, nullo vestigio antiquioris poëseos. Cujus fi eadem eflet ratio

« PreviousContinue »