Page images
PDF
EPUB

Elegans omnino eft verfio illa tua de ofculo Agathonis. Confimilis idea eft in illo Hafyzi difticho:

عزم دیدار تو دارد جان بر لب آمده باز کردد یا دراید چیست فرمان شما

Id eft, ut oris tui afpectu frui poffit, anima mea tota in labiis meis hæret. Jube ergo quod vis; nam à tuo nutu pendet, utrum exiens me inanimem relinquat, an verò rediens me mihi reddat. Auctor Οαρίστυος Δάφνιδος καὶ хоруд lubricum Platonis verfum prorfus αισχρολογώς ufurpavit:

αιθ' ανταν δυνάμαν και ταν ψυχαν επιβάλλειν.

Quod pollicitus fum, mitto tihi ghazelam, Eker an Turki, &c. cum verfione profà, unà autem etiam adumbrationem aliquam in versu, alio tempore expoliendam. Velim autem mihi perfcribas, utrum fcias extare aliquam Hafyzi verfionem, five typis editam, five manufcriptam, Latinè, aut quovis alio Europeo idiomate. Nam quòd fciam nullus adhuc poëtæ hujus interpretationem tentavit, præter

primam ghazelam, quæ nuperrimè iterum in analectis profefforis Hyde in publicum eft emiffa.

Obfecro te infuper, ut indicare mihi velis, ubi locorum invenire valeam librum primum Iliadis Homeri cum analysi et notis in usum fcholarum, in Angliâ typis vulgatum, quem amicus meus pro filio comparandum flagitat.

Gazela, cujus fhabi beit laudas, profectó lepida eft; cujus primi diftichii folummodò recordor:

می خواه و کلفشان کن از دهر چه ميجوي این گفت سحر که کل بلبل تو چه ميحكوي

Quamvis farcinas meas colligere inceperim, ac libros meos in cyftam condiderim ; tamen fi animo tuo arridet, aut fi ad propofitum tuum facit, ghazelam hanc, priûs quàm proficifcar, vertendam affumam. Tu proindè jube, ac vale.

[blocks in formation]

No. VI.

REVICZKIUS JONESIO, S.

Quòd folito tardiùs refpondeam ami

ciffimis tuis literis, nova et planè peregrina civitatis hujus facies in causâ eft. Nec puto vitio mihi vertas, quòd advenam me, peculiaris genti huic, et invifa aliàs, confuetudo, paulò longiùs detinuerit; fateor enim me nufpiam tali methodo patres confcriptos decerni comperiffe. Initio quidem novitate jucundum vifum, fed fensìm eò turbarum progreffa res eft, ut propè pertæfus fim spectaculi. Nunc igitur, crescente adhuc tumultu, domî manere fatius ducens, occafionem nactus fum literam' hanc exarandi. Gratulor mihi imprimis quód miffam ad te carminis Perfici verfionem indulgentèr receperis, quòd me ex eo idoneum judicaveris totius divani metaphraften. Sed quamvis conceptam de me opinionem gloriæ mihi ducam, non vereor tamen adhortationem tuam taxare inclementiæ. Quis enim, nifi cui robur et as triplex circum pectus eft, aggrediatur fexcentarum ghazelarum,

prosâ et carmine, verfionem? Talis conatus non folùm complures annos requirit, fed et mentem ab omni alio ftudio vacuam; quæ non eft mea conditio, cùm ego difciplinas iftas non nifi per tranfennam tractare confueverim. Nihilominùs, quid quod abfolvere potero, aliquandò in lucem edere conftitui. Clavis Homeri non eft expers, qui à me librum primum Iliadis cum vocum analyfi poftulavit; fed commodiùs putat pueris ufuvenire opus hoc, quia in illo notæ textui funt fubjectæ; quod in clavi defideratur. Si tamen ad manus eft tibi clavis Homeri, quæfo inspicias primam ejus paginam; etenim fi bene memini, catalogus quidam operi præfixus est, qui libri hujus et typographi fimul notitiam continet. Quamvis me humanitas tua ab omni ulteriori opere abfolverit, mitto tamen odam illam quam in penultimâ tuâ epiftolâ defiderâfti, eò quòd rem tibi gratam fore arbitror. Eft autem, mediusfidius, non ex facillimis una, tum fenfu, tum vel maximè' metaphrafi, ob linguæ exoticæ continuum idioma nullâ fatis periphrafi exprimendum.

Quæris, quid de linguæ Hebrææ et Arabicæ proprietate fentiam, deque illis communi μɛlaxgovaμw futuri, pro præterito; refpondeo: quòd etfi perrarò hebraïzare foleam, aut, ut veriùs dicam, facram linguam in veneratione potiùs quàm deliciis, habeam; quòd præter unum Veteris Teftamenti codicem, et nonnulla de eo Rabinorum fomnia, nihil lectu dignum afferat; hoc tamen ex qualicunque illius lectione retineo, quòd utriufque inter grammaticen fumma fit affinitas, quòdve paucitas temporum et modorum in Arabicâ, fubftitutionis eorundem mutuæ occafio eft; idque linguæ Hebrææ eodem morbo laboranti neceffariò convenire putem ; quamvis hoc in linguâ Græcâ, maximâ temporum et modorum varietate gaudente, fatis obvium fit, • ut cùm infinitivum pro imperativo ufurpant. Quod autem ad vocum quantitates attinet, alitèr fentio. Puto enim effe Arabum artem metricam longè recentioris inventionis, utpote quæ paulò ante Muhammedi tempora formam accepiffe perhibetur, nullo vestigio antiquioris poëfeôs. Cujus fi eadem effet ratio

« PreviousContinue »