Page images
PDF
EPUB

Accedit, quod sæpisfimè ad exprimendum unius monofyllabi sensum, fesquipedali paraphrafi fit utendum. Proinde non abs re futurum judicavi, ligatâ nonnunquam oratione textum Persicum æmulari ; cujus tamen qualicunque succesfui illud semper obftabit, quòd in Ghazelâ, nulla fit versuum cohæsio et anardouxía, cujus defe&um Latina poësis nullâ ratione admittit. Sed de his affatìm.

*

Librum de poësi Hebræorum quem commendas, episcopi Oxoniensis, quemve tibi pro exemplari propofuifti, legi jam aliàs, et quidem magnâ cum voluptate, quamvis in præsentiarum parum ex illo memoriæ meæ inhæreat; hoc unum recordor, quòd dictione æquè ac methodo fit præditus admirabili. Flores Græci et Orientales epistolæ tuæ interspersi, oppidò me delectaverunt, et observo tuum in eorum delectu judicium. Propofitum autem Orientem visendi, laudo quidem, fed præviè fuadeo ut linguæ feu Turcicæ feu vulgaris Arabicæ usum tibi familiarem reddas, fi profectum et voluptatem ex itinere illo con

sequi est animus, quandoquidem non aliâ ratione Mahometanos affari conceditur.

Quod de servili Turcarum imitatione dixi, non de omni imitatione dictum volo. Scio enim multos imitando archetypum superâffe, uti hoc, Georgica Virgilii, et Hefiodi @pya xai ημέραι teftantur. .

Nec ipse Hafyz negaverit nonnulla se ab aliis mutuatum, utpote quem non puduerit subindè integros versus tranfcribere : sicut ille est in ipso frontis opere : quem, mutato tantùm hemistichiorum ordine, Iezido filio surripuit, apud quem ita legitur ;

الا یا ایک الاکی اور کاسا و ناولا

ut nihil dicam de integrâ ferè ghazelâ alio in loco, &c. &c. Offendor enimverò insulfâ illâ et penè continuâ poëtarum Turcarum imitatione, de quibus non ineptè quis dictum putet,

O imitatores, servum pecus ! ut Horatius nofter, &c.

Quæris quid fentiam de aliis Persarum poëtis ? numve solum Hafyz ore rotundo loqui censeam? Absit! quis enim potest primam

Sadii paginam infpicere, quin se in exstasin rapi fentiat ? Immo fcire te volo, mihi primum ftimulum additum fuiffe ad Orientales literas perdiscendas hâc Sadii strophâ, quam fortuitò didascalus meus Constantinopoli recitavit et interpretatus eft:

اي کرمي که از خزان غيب

ترسا وطیفہ خورداري کبر و وستارا کی کنی محروم تو که با دشمنان نظر داري

Sed quis non indignetur lepidissimum scriptorem, à tam illepido metaphrafte, quàm fuit meâ fententiâ Gentius, Latinitate donatum, Non diffiteor tamen magis me mulceri lectione Hafyzi, eò quòd in illo verba sententiosa hilaritate mixta deprehendam. Quod Jiamium attinet; etsi illius opere destituar, memor tamen eorum quæ Conftantinopoli degens aliquando legi, non vereor dicere poëtarum totius Perfæ esse felicissimum. Et quidem judicio Sudij, Hafyz in compluribus divani sui Kafiis five jooxaloarer, quem vulgus rhyth

[ocr errors]

mum vocat, est incomparabilis, uti in literis :

P

:| &c.; in aliis rursum literis est remiffior; in nonnullis denique planè languet, quando Jiamii per omnes alphabeti literas eâdem felicitate decurrit. Ghazelam

اکران ترک

non verti Latino carmine ob

versuum incohærentiam ; sed si prosaicam verfionem et notas desideras, lubens obsequar. Interea mitto hunc novissimum, non partum adhuc, sed embrionem. Vale. Londini, die

7 Martii.

P. S. Versus tuos Arabicos miror mehercle, non tantùm probo; sed in hoc non aufim te æmulari.

No. V.
REVICZKIUS JONESIO, S.

Londini, 17 Martiż, 1768. Oppidò recreatus fum literis tuis, præcipuè verò multiplici tuâ versione, imitatione, compositione. Quarum argumento clarè evincis, te non tantùm

exemplaria Græca
Nocturnâ versâsse manu, versâsse diurna,

sed omnem propemodùm Hellenici sermonis δεινοτητα και χαριενλισμος affecutum effe. Mult2 funt veneres in odâ tuâ ad Venerem, et plenus laudis conatus in adæquando divino exemplari. Sed quis pofsit fibi à lu&tu temperare, cùm observaverit, non tantùm nos jacturam pati lepidissimi operis, fed quòd illæ etiam perpaucæ reliquiæ quæ supersunt, adeò sint mutilatæ & depravatæ ? Nam etsi lubens concedam, textum odæ, quem tu eligisti, five illum etiam Dionys, edit. Upton., præferendum esse Stephaniano, aut cujuscunque est illa (li diis placet) emendatio, quòd in tuo exemplari major habeatur dialecti ratio, ac plures infint γνησιότητG» χαρακτηρες : tamen negari non potest complures vel in eo reperiri hiatus, et menda, quæ nullâ fatis explicatione aut sensùs detorsione celari possunt. Quamvis autem credibile fit, Æoliam puellam suo particulari idiomate locutam, cujus leges ætate noftrâ non satis perspectæ sint: quis tamen putet Æolicam dialectum metro et prosodiæ oppositam, ut nihil dicam de sensu ipso in aliquot locis corrupto?

« PreviousContinue »