Page images
PDF
EPUB

apertiores; iis præsertim in locis quæ indicti utrinque | gare hanc totam insulam suumque sub imperium ac belli tempore occupata sunt (quo in genere Providentiæ ditionem subjungere affectabant, immò quasi ex hoc insula atque Tortugæ fuit) quas si Hispani suas esse immutato apud nos rerum statu formaque reipublicæ ullo priore titulo necdum prolato ostendere potuissent, non accensa potius eorum in nos odia auctæque sustamen cum in pacis proximæ tractatione id non fecerint, piciones sint. Quòd si hæc opportunitas, quæ, propter per secundum ejus articulum talem omnem prætextum nunnulla quædam quæ nuper acciderunt, ineundi ratiipsi sibi in posterum amputarunt, jusque ipsi suum, si onem aliquam, qua ab hoc tam vetere et implacato quod erat, extinxerunt. religionis nostræ ac patriæ hoste nobismetipsis (Deo bene juvante) consulere possimus, occasionem fortè suppeditaverit, prætermissa fuerit, fieri poterit ut eas vires facilè sit recuperaturus (animus enim certè illi neque unquam deerit neque deesse poterit) ex quibus intolerandus æquè et formidabilis reddi possit atque antea fuerit. Nos interea si injurias tam immanes in Occidentali India sine satisfactione ulla aut vindicta nostris fieri, si excludi nos omnes ab illa tam insigni orbis terrarum parte, si infestum atque inveteratum hostem nostrum (pace præsertim cum Batavis jam facta) ingentes illos ab Occidentali India thesauros, quibus præsentia incommoda sarcire possit, nostra pace domum deportare, resque suas in eum rursus locum restituere patiemur, quò eandem iterum possit deliberationem suscipere, quam anno 1588 habuit, “Utrum fuisset consultius ad recuperandas Belgii fœderatas provincias initium facere ab Anglia, an ab illis ad subigendam Angliam," proculdubiò non minus multas immò plures causas excogitabit, cur potius ab Anglia initium sit faciendum: Quem finem ut assequantur ullo tempore ea consilia, si Deus permitteret, expectare meritò possemus, ut in nos primos, in omnes denique ubicunque protestantes, exerceatur quod restat occidionis illius immanissimæ, quam fratres nostri in Alpinis vallibus passi nuper sunt: quæ, si illorum miserorum editis querimoniis orthodoxorum credendum sit, per illos fraterculos, missionarios quos vocant, Hispanicæ aulæ consiliis informata primitùs ac designata erat.

Hoc argumentum copiosiùs tractare nihil attinet; neque est quisquam rerum peritus quin facilè perspiciat, quàm inanes atque infirmæ sint istæ rationes, quibus innixus Hispanus tam immensi tractus imperium arrogare sibi soli non dubitat. Verùm id egimus, ut obteutuum istorum debilitatem paucis aperiremus, quibus Hispani, quicquid in nos indignè atque atrociter in Occidentali India commiserunt, defendere conantur; mancipationes, suspendia, demersiones, cruciatusque nostrorum hominum ac neces, navium ac bonorum spoliationes, coloniarum summa in pace depopulationes, idque nulla prorsus injuria affecti, ut Anglicana gens, quoties hæc tam acerba atque atrocia in suum sanguinem, et ejusdem orthodoxæ fidei cultores, perpetrata meminerit, non naves bellicas sed decus suum omne obsolesccre et interire cogitet, si his indignissimis modis tractari sese diutiùs æquo animo patiatur; neque solùm tanta ac tam opulenta orbis terrarum parte contra jus legesque gentium communes ab omni libero commercio excludi, verùm etiam pro piratis atque prædonibus haberi, eodemque supplicio plecti, si illa maria | navigare, si vel aspicere vel aspirare, si denique vel cum nostris ibi coloniis usum aliquem aut commercium habere ausa fuerit.

De inquisitione Hispanica sanguinaria nihil dicimus, inimicitiarum causa universis protestantibus communi; neque de tot seminariis sacerdotum ac jesuitarum Anglicorum sub Hispanico patrocinio nidulantium, offensionis causa et periculi gravissimi huic reipublicæ propria; cum propositum nobis potissimum sit controversiarum in Occidentali India nostrarum causas et rationes exponere. Hoc verò æquioribus cunctis et incorruptis rerum æstimatoribus planum fecisse confidimus, necessitatem, existimationem, justitiam ad hanc nuper susceptam expeditionem nos evocasse; necessitatem, bellandum enim necessariò est, si per Hispanos pacem colere non licet; existimationem atque justitiam, neutra enim harum nobis constare poterit, si injurias tam inhumanas atque intolerandas impunè civibus nostris ac popularibus inferri desides patiemur, quales in Occidentali India illatas iis esse demonstravimus. Et certè parum vident, qui de consiliis ac rationibus Hispanicis conjecturam capiunt ex ea persona ac specie quam in præsentia suarum rerum inclinatio induere versùs nos in his orbis terræ partibus coegit; quasi non nunc mens eadem, iidem sensus animorum ac rationum suarum sint, qui tum fuere, cùm anno 1588 subju

His omnibus animadversis, speramus quidem fore, ut omnes Angli, præsertim sinceri, privatas adversus se mutuò inimicitias deposituri sint, suisque propriis commodis potius renunciaturi quàm propter cupiditatem lucri, haud ita multi, ex mercaturis illis faciendi (quod non nisi inhonestis conditionibus et quodammodo improbis parari, et aliundè etiam suppeditari poterit) multorum adolescentiam negotiatorum animas, ex iis conditionibus quibus nunc in Hispania negotiantur et degunt, summo periculo, sicuti faciunt, objecturi, vitamque et fortunas multorum in America fratrum Christianorum, hujus denique nationis totius agi existimationem passuri; quodque gravissimum est, oblatis sibi à Deo ad gloriam ipsius, regnumque Christi amplificandum opportunitates præclarissimas ex manibus dimissuri. Quæ quidem non dubitamus quin, remotis quæ veritati penitus inspiciendæ officiunt, expeditionis nuper nostræ in Occidentalem Indiam contra Hispanos susceptæ potissimum fuisse finem appareat.

AUTORIS EPISTOLARUM FAMILIARIUM

LIBER UNUS:

QUIBUS ACCESSERUNT

EJUSDEM, JAM OLIM IN COLLEGIO ADOLESCENTIS, PROLUSIONES QUÆDAM ORATORIE

[FIRST PUBLISHED 1674.]

THOME JUNIO Præceptori suo.

accepi. Hæc scripsi Londini inter urbana diverticula,
non libris, ut soleo, circumseptus: si quid igitur in bac
epistola minus arriserit, tuamque frustrabitur expecta-
tionem, pensabitur alia magis elaborata, ubi priman
ad musarum spatia rediero.
Londino, Martii 26, 1625.

ALEXANDRO GILLIO.

2. ACCEPI literas tuas, et quæ me mirifice oblectavere, carmina sane grandia, et majestatem vere poeticam, Virgilianumque ubique ingenium redolentia. Sciebam equidem quam tibi tuoque genio impossibile futurum esset, à rebus poeticis avocare animum, et furores illos cœlitus instinctos, sacrumque et æthereum ignem intimo pectore eluere, cum tua (quod de seipso Claudianus) "

1. QUANQUAM statueram apud me (præceptor optime) epistolium quoddam numeris metricis elucubratum ad te dare, non satis tamen habuisse me existimavi, nisi aliud insuper soluto stylo exarassem; incredibilis enim illa et singularis animi mei gratitudo, quam tua ex debito vendicant in me merita, non constricto illo, et certis pedibus ac syllabis augustato dicendi genere exprimenda fuit, sed oratione libera, immò potius, si fieri posset, Asiatica verborum exuberantia. Quamvis quidem satis exprimere quantum tibi debeam, opus sit meis viribus longè majus, etiamsi omnes quoscunque Aristoteles, quoscunque Parisiensis ille dialecticus congessit argumentorum тóraç exinanirem, etiamsi omnes elocutionis fonticulos exhaurirem. Quereris tu vero (quòd merito potes) literas meas raras admodum et totum spirent præcordia perbreves ad te delatas esse; ego vero non tam doleo Phoebum." Itaque si tua tibi ipse promissa felfelleris, me adeo jucundo, adeoque expetendo defuisse officio, laudo hic tuam (quod ais) inconstantiam, laudo, siqua quam gaudeo et pene exulto eum me in amicitia tua est, improbitatem; me autem tam præclari poetenere locum, qui possit crebras à me epistolas efflagi-matis arbitrum à te factum esse, non minus glorior, tare. Quod autem hoc plusquam triennio nunquam et honori mihi duco, quam si certantes ipsi dii ad te scripserim, quæso ut ne in pejus trahas, sed pro musici ad meum venissent judicium; quod Tmole mirifica ista tua facilitate et candore, in mitiorem par- Lydii montis Deo populari olim contigisse fabu tem interpretari digneris. Deum enim testor quam te lantur. Nescio sane an Henrico Nassovio plus grainstar patris colam, quam singulari etiam observantia tuler de urbe capta, an de tuis carminibus: nihil te semper prosecutus sim, quamque veritus chartis meis enim existimo victoriam hanc peperisse poematio ho tibi obstrepere. Curo nempe cum primis, cùm tabel- tuo illustrius, aut celebrius. Te vero, cum prosperos las meas nihil aliud commendit, ut commendet rari- sociorum successus tam sonora triumphalique tuba catas. Deinde, cùm ex vehementissimo, quo tui afficior nere audiamus, quantum vatem sperabimus, si forte res desiderio, adesse te semper cogitem, teque tanquam nostræ demum feliciores tuas musas poscant gratulapræsentem alloquar et intuear, dolorique meo (quod in trices. Vale, vir erudite, summasque à me tibi gratias amore fere fit) vana quadam præsentiæ tuæ imagina- carminum tuorum nomine haberi scias. tione adblandiar; vereor profecto, simulac literas ad te Londino, Maii 20, 1628. mittendas meditarer, ne in mentem mihi subito veniret, quam longinquo à me distes terrarum intervallo; atque ita recrudesceret dolor absentiæ tuæ jam prope consopitus, somniumque dulce discuteret. Biblia 3. PRIORI illa epistola mea non tam rescripsi tibt, Hebræa, pergratum sane munus tuum, jampridem quam rescribendi vices deprecatus sum, alteram itaque

Eidem.

ambitione, pompa, luxuria, et quicquid vulgus homi-
num miratur et stupet, quasi triumphum agis fortunæ
contemptor. Cæterùm qui tarditatis culpam depreca-
tus es, hanc mihi vicissim, ut spero, præcipitantiam
indulgebis; cum enim epistolam hanc in extremum
distulissem, malui pauca, eaque rudiuscule scribere,
quam nihil. Vale vir observande.
Cantabrigia, Julii 21, 1628.

ALEXANDRO GILLIO.

brevi secuturam tacite promisi, in qua tibi me amicis- | Curius in agello tuo placide regnas, deque ipsis divitiis, sime provocanti latius aliquanto responderem ; verum ut id non essem pollicitus, hanc utcunque summo jure deberi tibi fatendum est, quandoquidem singulas ego literas tuas non nisi meis binis pensari posse existimem, aut si exactius agatur, ne centenis quidem meis. Negotium illud de quo scripsi subobscurius, ecce tabellis hisce involutum, in quo ego, cum tua ad me pervenit epistola, districtus temporis angustia magno tum primum opere desudabam: quidem enim ædium nostrarum socius, qui comitiis his academicis in disputatione philosophica responsurus erat, carmina super quæstionibus pro more annuo componenda, prætervectus ipse jamdiu leviculas illiusmodi nugas, et rebus seriis intentior, forte meæ puerilitati commisit. Hæc quidem typis donata ad te misi, utpote quem norim rerum poeticarum judicem acerrimum, et mearum candidissimum. Quod si tua mihi vicissim communicare dignaberis, certè non erit qui magis iis delectetur, erit, fateor, qui rectius pro eorum dignitate judicet. Equidem quoties recolo apud me tua mecum assidua pene colloquia (quæ vel ipsis Athenis, ipsa in academia, quæro, desideroque) cogito statim nec sine dolore, quanto fructu me mea fraudarit absentia, qui nunquam à te discessi sine manifesta literarum accessione, et iridoσu, planè quasi ad emporium quoddam eruditionis profectus. Sane apud nos, quod sciam, vix unus atque alter est, qui non philologiæ, pariter et philosophiæ, prope rudis et profanus, ad theologiam devolet implumis; cam quoque leviter admodum attingere contentus, quantum forte sufficiat conciunculæ quoquo modo conglutinandæ, et tanquam tritis aliunde pannis consuendæ : adeo ut verendum sit ne sensim ingruat in clerum nostrum sacerdotalis illa superioris sæculi ignorantia. Atque ego profecto cum nullos fere studiorum consortes hic reperiam, Londinum recta respicerem, nisi per justitium hoc æstivum in otium alte literarium recedere cogitarem, et quasi claustris musarum delitescere. Quod cum jam tu indies facias, nefas esse propemodum existimo diutius in præsentia tibi interstrepere. Vale. Cantabrigia, Julii 2, 1628.

THOME JUNIO.

5. Si mihi aurum, aut cælata pretiose vasa, aut quicquid istiusmodi mirantur mortales, dono dedisses, puderet certe non vicissim, quantum ex meis facultatibus suppeteret, te aliquando remunerasse. Cum vero tam lepidum nobis, et venustum Hendecasyllabon nudiustertius donaveris, quanto charius quidem auro illud est merito, tanto nos reddidisti magis solicitos, qua re conquisita tam jucundi beneficii gratiam rependeremus; erant quidem ad manum nostra hoc in genere nonnulla, sed quæ tuis in certamen muneris æquale nullo modo mittenda censerem. Mitto itaque quod non plane meum est, sed et vatis etiam illius vere divini, cujus hanc oden altera ætatis septimana, nullo certe animi proposito, sed subito nescio quo impetu ante lucis exortum, ad Græci carminis heroici legem in lectulo fere concinnabam: ut hoc scilicet innixus adjutore qui te non minus argumento superat, quam tu me artificio vincis, haberem aliquid, quod ad æquilibrium compensationis accedere videatur; si quid occurrit, quòd tuæ de nostris, ut soles, opinioni minus satisfecerit, scias, ex quo ludum vestrum reliquerim hoc me unicum atque primum græce composuisse, in Latinis, ut nosti, Anglicisque libentius versatum. Quandoquidem qui Græcis componendis hoc sæculo studium atque operam impendit, periculum est, ne plerumque surdo canat. Vale, meque die lunæ Londini (si Deus voluerit) inter bibliopolas expecta. Interim si quid apud illum doctorem, annuum collegii præsidem, qua vales amicitia, nostrum poteris negotium promovere ; cura quæso, ut mea causa quam cito adeas; iterum vale.

E nostro Suburbano, Decemb. 4. 1634.

CAROLO DIODATO.

4. INSPECTIS literis tuis (preceptor optime) unicum hoc mihi supervacaneum occurrebat, quòd tardæ scriptionis excusationem attuleris; tametsi enim literis tuis nihil mihi queat optabilius accedere, qui possim tamen, 6. JAM isthuc demum plane video te agere, ut obaut debeam sperare, otii tibi tantum à rebus seriis, et stinato silentio nos aliquando pervincas; quod si ita sanctioribus esse, ut mihi semper respondere vacet; est, euge habe tibi istam gloriolam, en scribimus præsertim cum illud humanitatis omnino sit, officii priores: quanquam certe si unquam hæc res in contenminime. Te vero oblitum esse mei ut suspicer, tam tionem veniret, cur neuter alteri ovro día xpóve scripsemulta tua de me recens merita nequaquam sinunt. rit, cave putes quin sim ego multis partibus excusatior Neque enim video quorsum tantis onustum beneficiis futurus: δηλον ὅτι ὡς βραδὺς καὶ ὀκνηρός τις ὧν φύσει ad oblivionem dimitteres. Rus tuum accersitus, simul ρòs тó yρápɛv, ut probe nosti, cum tu contra sive ac ver adoleverit, libenter adveniam, ad capessendas natura, sive consuetudine, ad hujusmodi literarias anni, tuique non minus colloquii, delicias; et ab ur-poopwvýσus haud ægre perduci soleas. Simul et illud bano strepitu subducam me paulisper. Stoam tuam Icenorum, tanquam ad celeberrimam illam Zenonis porticum, aut Ciceronis Tusculanum, ubi tu in re modica regio sane animo veluti Serranus aliquis aut

pro me facit, quod tuam studendi rationem ita institutam cognovi, ut crebro interspires, ad amicos visas, multa scribas, nonnunquam iter facias; meum sic est ingenium, nulla ut mora, nulla quies, nulla ferme illius

rei cura, aut cogitatio distineat, quoad pervadam quo | nostræque necessitudini convenienter. Non enim in feror, et grandem aliquam studiorum meorum quasi epistolarum ac salutationum momentis veram verti periodum conficiam. Atque hinc omnino, nec aliunde, amicitiam volo, quæ omnia ficta esse possunt; sed alus sodes, est factum, uti ad officia quidem ultro deferenda animi radicibus niti utrinque et sustinere se; cœptamspissius accedam, ad respondendum tamen, O noster que sinceris, et sanctis rationibus, etiamsi mutua cessaTheodote, non sum adeo cessator; neque enim commisi rent officia, per omnem tamen vitam suspicione et culpa ut tuam epistolam unquam ullam debita vice nostra vacare: ad quam fovendam non tam scripto sit opas, alia ne clauserit. Quid! quod tu, ut audio, literas ad quam viva invicem virtutum recordatione. Nec conbibliopolam, ad fratrem etiam sæpiuscule; quorum tinuò, ut tu non scripseris, non erit quo illud suppleri utervis propter vicinitatem satis commode præstitisset, officium possit, scribit vicem tuam apud me tua prohimihi, si quae essent, reddendas. Illud vero queror, te, tas, verasque literas intimis sensibus meis exarat, cum esses pollicitus ad nos fore ut diverteres cum ex scribit morum simplicitas, et recti amor; scribit inge urbe discederes, promissis non stetisse : quæ promissa nium etiam tuum, haudquaquam quotidianum, et maabs te præterita si vel semel cogitasses, non defuisset jorem in modum te mihi commendat. Quare noli prope necessarium scribendi argumentum. Atque hæc mihi, arcem illam medicinæ tyrannicam nactus, terrores habui quæ in te merito, ut mihi videor, declamitarem. istos ostentare, ac si salutes tuas sexcentas velles, subTu quæ ad hæc contra parabis ipse videris. Verum ducta minutim ratiuncula, ad unum omnes a me reposinterim quid est quæso ? rectene vales? ecquinam iis cere, si forte ego, quod ne siverit unquam Deus, amiin locis erudituli sunt quibuscum libenter esse, et gar- citiæ desertor fierem ; atque amove terribile illud err rire possis, ut nos consuevimus? quando redis? quam- ruxioua quod cervicibus nostris videris imposuisse, ut diu tibi in animo est apud istos vπepßoptic commorari? sine tua bona venia ne liceat ægrotare. Ego enim ne tu velim ad hæc mihi singula respondeas: sed enim nimis mirritere, tui similes impossibile est quin amem, ne nescias non nunc demum res tuæ cordi mihi sunt, nam de cætero quidem quid de me statuerit Deus nescio, nam sic habeto me ineunte autumno ex itinere ad fra- illud certe; davóv poi ipwra, sizép rw alw, roi calci trem tuum eo consilio deflexisse, ut quid ageres, scirem. iviorage. Nec tanto Ceres labore, ut in fabulis est, Nuper etiam cum mihi temere Londini perlatum esset Liberam fertur quæsivisse filiam, quanto ego hance rei à nescio quo te in urbe esse, confestim et quasi avroßo kaλov idéav, veluti pulcherrimam quandam imaginem, proripui me ad cellam tuam, at illud orías õvap, nus- per omnes rerum formas et facies: (rodai yão peçon quam enim compares. Quare quod sine tuo incom-rov Aayuovíwv :) dies noctesque indagare soleo, et quasi modo fiat, advola ocyus et aliquo in loco te siste, qui locus mitiorem spem præbeat, posse quoquo modo fieri ut aliquoties inter nos saltem visamus, quod utinam nobis non aliter esses vicinus, rusticanus atque es urbicus, ¿Mλà ToυTO ŵáñeρ Đeŵ pov. Plura vellem et de nobis, et de studiis nostris, sed mallem coram ; et jam cras sumus rus illud nostrum redituri, urgetque iter, ut vix hæc propere in chartam conjecerim. Vale.

Londino, Septemb. 2. 1637,

Eidem.

7. QUOD cæteri in literis suis plerunque faciunt amici, ut unicam tantum salutem dicere sat habcant, tu illud jam video quid sit quod toties impertias; ad ea enim quæ tute prius, et alii adhuc sola afferre possunt vota, jam nunc artem insuper tuam, vimque omnem medicam quasi cumulum accedere vis me scilicet intelligere. Jubes enim salvere sexcenties, quantum volo, quantum possum, vel etiam amplius. Næ ipsum te nuper salutis condum promum esse factum oportet, ita totum salubritatis penum dilapidas, aut ipsa proculdubio, sanitas jam tua parasita esse debet, sic pro rege te geris atque imperas ut dicto sit audiens; itaque gratulor tibi, et duplici proinde nomine gratias tibi agam necesse est, cum amicitiæ tum artis eximiæ. Literas quidem tuas, quoniam ita convenerat, diu expectabam; verum acceptis neque dum ullis, si quid mihi credis, non idcirco veterem meam ergo te benevolentiam tantillum refrigescere sum passus; immo vero qua tarditatis excusatione usus literarum initio es, ipsam illam te allaturum esse jam animo præsenseram, idque recte,

certis quibusdam vestigiis ducentem sector. Unde fit, ut qui, spretis quæ vulgus prava rerum estimatione opinatur, id sentire et loqui et esse audet; quod summa per omne ævum sapientia optimum esse docuit, illi me protinus, sicubi reperiam, necessitate quadam adjungam. Quod si ego sive natura, sive meo fato ita sam comparatus, ut nulla contentione, et laboribus meis ad tale decus et fastigium laudis ipse valeam emergere: tamen quo minus qui eam gloriam assecuti sunt, aut es feliciter aspirant, illos semper colam, et suspiciam, nec dii puto, nec homines prohibuerint. Cæterum jam curiositati tuæ vis esse satisfactum scio. Multa solicit quæris, etiam quid cogitem. Audi, Theodote, veram in aurem ut ne rubeam, et sinito paulisper apud to grandia loquar; quid cogitem quæris? ita me bonus Deus, immortalitatem. Quid agam vero? #repopoli, el volare meditor: sed tenellis admodum adhuc pens evehit se noster Pegasus, humile sapiamus. Dicam jam nunc serio quid cogitem, in hospitium juridicorum aliquod immigrare, sicubi amœna et umbrosa ambulatio est, quod et inter aliquot sodales, commodior illic babitatio, si domi manere, et opμnrýpov evrpezésrepov qucunque libitum erit excurrere ; ubi nunc sum, ut nesti, obscure, et anguste sum; de studiis etiam nostris fies certior. Græcorum res continuata lectione de duximus usquequo illi Græci esse sunt desiti: Ital rum in obscura re diu versati sumus sub Longobardis et Francis, et Germanis, ad illud tempus quo illis ab Rodolpho Germaniæ rege concessa libertas est; exinde quid quæque civitas suo marte gesserit, separatim l~gere præstabit. Tu vero quid? quousque rebus domesticis filius familias imminebis urbanarum sodalitatum

oblitus? quod, nisi bellum hoc novercale, vel Dacico, | dicam, quorum demerendi, si tibi id cordi est, persane vel Sarmatico infestius sit, debebis profecto maturare, ampla in præsens oblata est occasio; ut enim est apud ut ad nos saltem in hyberna concedas. Interim, quod eos ingenio quis forte floridior, aut moribus amœnis et sine tua molestia fiat, Justinianum mihi Venetorum elegantibus, linguam Hetruscam in deliciis habet præhistoricum rogo mittas; ego mea fide aut in adventum cipuis, quin et in solida etiam parte eruditionis esse tuum probe asservatum curabo; aut, si mavis, haud sibi ponendam ducit, præsertim si Græca aut Latina, ita multo post ad te remissum. Vale. vel nullo, vel modico tinctu imbiberit. Ego certe istis Londino, Septemb. 23. 1637. utrisque linguis non extremis tantummodo labris madidus; sed siquis alius, quantum per annos licuit, poculis majoribus prolutus, possum tamen nonnunquam ad illum Dantem, et Petrarcham, aliosque vestros complusculos, libenter et cupide commessatum ire: nec me tam ipsæ Athenæ Atticæ cum illo suo pellucido Ilisso, nec illa vetus Roma sua Tiberis ripa retinere valuerunt; quin sæpe Arnum vestrum, et Fæsulanos illos colles invisere amem. Jam vide, obsecro, numquid satis causæ fuerit, quæ me vobis ultimum ab oceano hospitem per hosce aliquot dies dederit, vestræque nationis ita amantem, ut non ullius, opinor,

BENEDICTO BONMATTHEO Florentino.

8. QUOD novas patriæ linguæ institutiones adornas (Benedicte Bonmatthæe) jam operi fastigium impositurus, et commune tu quidem cum summis quibusdam ingeniis iter ad laudem ingrederis, et eam spem, quod video, eamque de te opinionem apud cives tuos concitasti, ut qui ab aliis quæ tradita jam sunt, iis aut lucem, aut copiam, aut certe limam, atque ordinem tuo marte facile sis allaturus. Quo nomine profecto populares tuos quam non vulgarem in modum tibi devinx-magis. Quo magis merito potes meminisse, quid ego eris, ingrati nempe sint ipsi, si non perspexerint. Nam qui in civitate mores hominum sapienter norit formare, domique et belli præclaris institutis regere, illum ego præ cæteris omni honore apprime dignum esse existimem. Proximum huic tamen, qui loquendi scribendique rationem et normam probo gentis sæculo receptam, præceptis regulisque sancire adnititur, et veluti quodam vallo circummunire; quod quidem ne quis transire ausit, tantum non Romulea lege sit cautum. Utriusque enim horum utilitatem conferre si libet, justum utrique et sanctum civium convictum alter ille solus efficere potest; hic vero solus liberalum, et splendidum, et luculentum, quod proxime in votis est. Ille in hostem fines invadentem, ardorem credo excelsum, et intrepida consilia suppeditat; hic barbariem animos hominum late incursantem, fædam et intestinam ingeniorum perduellem, docta aurium censura, authorumque bonorum expedita manu, explodendam sibi, et debellandam suscipit. Neque enim qui sermo, purusne an corruptus, quæve loquendi proprietas quotidiana populo sit, parvi interesse arbitrandum est, quæ res Athenis non semel saluti fuit: immo vero, quod Platonis sententia est, immutato vestiendi more habituque graves in republica motus, mutationesque portendi, equidem potius collabente in vitium atque errorem loquendi usu, occasum ejus urbis, remque humilem et obscuram subsequi crediderim: verba enim partim inscita et pudita, partim mendosa, perperam prolata; quid nisi ignavos et oscitantes, et ad servile quidvis jam olim paratos incolarum animos haud levi indicio declarant? Contra, nullum unquam audivimus imperium, nullam civitatem non mediocriter saltem floruisse, quamdiu linguæ sua gratia, suusque cultus constitit. Tu itaque, Benedicte, hanc operam reipublicæ tuæ navare modo, ut pergas, quam pulchram, quamque solidam à civibus tuis necessario gratiam initurus sis, vel hinc liquido specta. Quæ à me eo dicta sunt, non quod ego te quidquam horum ignorare censeam, sed quod mihi persuadeam, in hoc te magis multo intentum esse, quid tute patriæ tuæ possis persolvere, quam quid illa tibi jure optimo sit debitura. De exteris jam nunc

tanto opere abs te contendere soleam; uti jam inchoatis,
majori etiam ex parte absolutis, velles, quanta maxima
facilitate res ipsa tulerit, in nostram exterorum gratiam,
de recta linguæ pronuntiatione adhuc paululum quid-
dam adjicere. Cæteris enim sermonis vestri consultis
in hanc usque diem id animi videtur fuisse, suis tantum
ut satisfacerent, de nobis nihil soliciti. Quanquam ille
meo quidem judicio, et famæ suæ, et Italici sermonis
gloriæ, haud paulo certius consuluissent, si præcepta
ita tradidissent, ac si omnium mortalium referret ejus
linguæ scientiam appetere: verum per illos non stetit
quo minus nobis videremini vos Itali, intra Alpium
duntaxat pomeria sapere voluisse. Hæc igitur laus
prælibata nemini, tota erit tua, tibi intactam et inte-
gram hucusque se servat; nec illa minus, si in tanta
scriptorum turba commonstrare separatim non grava-
bere, quis post illos decantatos Florentinæ linguæ auc-
tores poterit secundas haud injuria sibi asserere: quis
tragœdia insignis, quis in comoedia festivus et lepidus;
quis scriptis epistolis aut dialogis, argutus aut gravis;
quis in historia nobilis : ita et studioso potiorem quem-
que eligere volenti non erit difficile, et erit, quoties va-
gari latius libebit, ubi pedem intrepide possit figere.
Qua quidem in re, inter antiquos Ciceronem et Fabium
habebis, quos imiteris; vestrorum autem hominum
haud scio an ullum. Atque hæc ego tametsi videor
mihi abs te (nisi me animus fallit) jam primo impe-
trasse, quoties in istius rei mentionem incidimus, quæ
tua comitas est, et benignum ingenium ; nolo tamen id
tibi fraudi sit, quo minus exquisite, ut ita dicam, atque
elaborate exorandum te mihi esse putem.
Nam quod
tua virtus, tuusque candor, minimum rebus tuis pre-
tium, minimamque æstimationem addicit; iis ego,
justam volo, et exactam, cum rei dignitas, tum adeo
mea observantia imponat; et certe hoc æquum est ubi-
que, quanto quis petenti faciliorem se præbet, tanto
minus concedentis honori deesse oportebit. De cætero,
si forte cur in hoc argumento, Latina potius quam
vestra lingua utar, miraris; id factum ea gratia est ut
intelligas quam ego linguam abs te mihi præceptis ex-
ornandam cupio, ejus me plane meam imperitiam, et

« PreviousContinue »