Argumentum. Hoc Poema perfectum est, ejusque argumentum, sicut plerisque ex Ossiani carminibus, tragicum spirat. Vivente Comale, Trathalis filio, et patre illustris Fingalis, Clessammor Thaddûs filius, fraterque Mornæ Fingalis matris, tempestate in flumen Glottam devectus erat, cujus in ripas stetit Balclutha, Britannorum intra muros habitantium, oppidum. Reuthamir, oppidi princeps, benigno eum hospitio accepit, Moinamque filiam suam unicam ei in matrimonium dedit. Reuda, Cormonis filius, Britannus, Moinæ amore captus, ad ædes Reuthamiris veniens, erga Clessammorem se superbum gessit. Ortâ contentione, occisus erat Reuda; Britannis, qui eum sequebantur, accerimè Clessammori instantibus, in Glottam se præcipitem dare, et ad navem suam nando se recipere, coactus fuit. Vela dantem, ventus secundus in mare detulit. Sæpe operam navabat, ut rediret, et Moinam suam dilectam nocte abduceret. Vento autem adverso non intermittente, ab incepto desistere necesse fuit. Moina, gravida ex marito relicta, natum peperit, et paulo post mortem obiit. Reuthamir infanti nomen imposuit Carthon; i. e. Undarum Murmur, à tempestate deductum quæ patrem suum Clessammorem abstulit, qui naufragio periisse putabatur. Carthone tres annos nato, Comal, Fingalis pater, incursione quâdam adversus Britannos, captam Balclutham incendit. Reuthamir in oppugnatione erat occisus, et Carthon, per nutricem abductus, quæ ad interiores Britannorum partes fugiebat, incolumis servabatur. Carthon, ut primum ex ephebis excessit, Balcluthæ ruinam in Comalis posteros ulcisci, statuit. A Glotta flumine naves solvit, et impetu in oras Morvenis facto, duos ex Fingalis fortissimis, qui causâ ejus itineris obsistenti venerant, devicit. Ad postremum, à patre suo Clessam more imprudentèr in singulari certamine interfectus, occubuit. Hæc historia est argumentum hujusce Poematis, cujus exordium eâ fingitur nocte quæ proxima fuit ante Carthonis mortem; adeo ut quæcunque jam antea evenerant per episodium in Poema intexuntur. Poema Malvinæ Toscaris filiæ inscriptum est. CARTHONN. v. 1-20. SGEUL ri aithris air àm o aois; Ann do chuireadh air chùl an laoch. CARTHON. v. 1-20. HISTORIA narranda de tempore (antiquo) ab antiquo; Elevavit memoriam hodie de iis qui (nos) deseruerunt, Tres abietes se-inclinantes à tumulo, Et amænum viretum quod est egregium ad ejus latus? In illo (loco) sunt flores blandi vallium, Quorum sunt purissima capita, trementia sub vento; Carduus glaucus super curvaturâ saxetorum, Perdens lentè aculeos cum ætate; Duo saxa dimidiatim in tellure, [nitie. Eorum musco sub pulverulentâ-opacitate super pla Fugit cervus ab extremo saxeti In quo positus est ad tergum bellator. Est spectrum tenue, et vanum, et frigidum, Lentè se-inclinans circa sepulchrum herois |