Page images
PDF
EPUB

FINGAL.

CARMEN PRIMUM.

TOM. II.

B

[merged small][ocr errors]

Carminis I. Argumentum.

Cucullin (Hiberniæ tribuum dux, dum adhuc pupillari ætate esset rex

Cormacus) ad Turæ, castelli in Ultonia, portam sub arbore sedens, cæteris principibus in Cromlâ, monte vicino, venantibus, a Morane Fithilis filio, exploratore, Suaranum Lochlinis regem in terram copias exposuisse certior est factus. Principes convocat. Concilio habito, an prælium committant acritèr disputatum est. Conal Togormæ regulus, et Cucullinis amicissimus, monet, ut copiæ recedant usque dum advenisset Fingal, Caledoniorum septentrionalis Scotia oræ incolarum rex, cujus auxilium fuerat antea petitum. Calmar autem, Mathæ filius, Conactæ provinciæ dominus, cum hostibus statim esse manu confligendum censuit; quæ sententia Cucullini, ad pugnam ardenti, potior visa est. Cum autem adversus hostes tenderet, tribus fortissimis ductoribus, Fearâ, Duchomare, et Cabade, absentibus; Feara, tandem, reversus, Duchomaris et Cabadis mortem refert; unde digressus poeta, lacrymosa Murnæ, Cormaci filiæ, fata, aptis ad miserationem verbis celebrat. A Suarano, qui Arnonis filium speculatum præmiserat dum ipse aciem instrueret, è longinquo visus est Cucullinis exercitus. Arnonis filius, Cucullinis currum minacemque ipsiûs herois aspectum Suarano describit. Prælium committitur. Victoria, nocte adveniente, in dubio est. Cucullin, more majorum, per Carulem Fenæ filium, bardum, Suaranum ad epulas ritè vocat. Suaran convivium detrectat. Carul Cucullini Crimoris et Brassolisæ historiam narrat. Conalis monitu, parva quædam manus speculatum præmittitur; et sic historia rerum primo die gestarum concluditur.

FIONNGHAL.

DUAN I.

v. 1-17.
Shuidh Cuchullin aig balla Thùra,
Fo dhubhra craoibh dhuille na fuaim;
Dh'aom a shleagh ri carraig nan cos,
A sgiath mhòr r'a thaobh air an fheur.
Bha smaointean an fhir air Cairbre,
Laoch a thuit leis an garbh-chòmhrag,
’Nuair thàinig fear coimhead a' chuain,
Luath mhac Fhithil nan ceum ard.

“ Eirich a Chuchullin, eirich,
Chi mi loingeas threun o thuath!
Grad ghluais, a chinn-uidhe na féile :
'S mòr Suaran, is lìonmhor a shluagh !”

“A Mhorain,” thuirt an gorm-shùileach treun, “ Bu lag thu féin, is chrith thu riamh; 'Na d' eagal is lìonmhor namhaid ; Mhic Fhithil, 's e Fionnghal a th'ann, Ard churaidh nan ciar bheann."

« PreviousContinue »