Page images
PDF
EPUB

TEMORA.

CARMEN PRIMUM.

Carminis I. Argumentum.

Carbar, Borbar-duthulis filius, in Connactà Athæ regulus, princeps Fir

bolgorum generis potentissimus, Cormaco Arthonis filio, rege Hiberniæ adolescentulo in regali Temoræ palatio trucidato, regnum occupavit. Cormacus a Conare Trenmoris filio, Fingalis proavo, Caledoniorum Scotiæ occidentalis incolarum rege, rectâ lineâ genus ducebat. Fingal Carbaris facinore incensus in Hiberniam exercitum transmittere, atque iterum in Hiberniæ solio regium genus collocare statuit. Carbar, maturo de illius consiliis nuntio accepto, quasdam suas Ultoniæ gentes contraxit, et se celeriter subsequi cum exercitu in Temorâ conflato, Cathmorem fratrem jussit. Is erat rerum status, cum Ultoniæ oras

invasuri Caledonii in conspectum venerunt. Cum primâ luce poema incipit. Ab exercitu reliquo seorsum digressus

exhibetur Carbar, quando e speculatoribus unus illi Fingalem copias exposuisse annunciat. Concilium principum convocat. Foldathus Momæ dux hostes superbè aspernatur, quem Malthus acriter reprehendit. Carbar, deliberatione habita, epulas, ad quas, per Ollam bardum, Oscarem Ossiani filium vocat, apparari jubet; quum priùs jurgii occasionem captare, ut armorum esset prætextum, in animo destinaverat. Epulas adiit Oscar; jurgium est factum; utriusque socii ad manus venerunt; Carbar et Oscar occiderunt mutuis vulneribus oppressi. Ad Fingalis castra pugnæ rumor est perlatus, qui Oscari subventurus festinavit; ad Cathmoris exercitum Hibernici recesserunt, qui in Molenæ solitudinem ripas juxta Lubaris fluvii erat progressus. Fingal, cum nepotem luxerat, Ullini bardorum principi corpus Morvenæ tumulandum mandavit. Noctis adventu, Althan Conacharis filius regi de Cormaci cæde singula enarrat. Folan Fingalis filius quid hostes noctu facessant observatum mittitur; quæ res primi diei actionem concludit. Quæ hoc libro narrantur Ultonâ, prope Moræ montem, in extremo Molenæ solitudinis limite peracta sunt.

TIGHMOR A.

DUAN I.

v. 1-17. Gorm thonna na h-Eirinn an soillse; Ard mhonadh fo bhoillsge an là; Cranna ciar-cheann ag aomadh fo ghaoith, Liath shrutha taomadh o chairn; Dà thoman uaine fo dharaig Ag iadhadh 's a tarruing mu chaol-rath, Caoin shiubhal an uisge ro'ghleannaibh; Air bruaich an uild an Cairbre féin, A shleagh fo chomas an tréin r'a thaobh, A dhearg shùil fo ghiorrag, 's e bròn.

Dh'éirich Cormac an anam an righ, 'S a lota gun chli, 'na thaobh. Leth fhaicte bha 'n t-og an dùbhra, Fhuil chraobh-dhearg a' sruthudh o'chliabh.

Thilg Cairbre a shleagh tri chuairt, Tri chuairt chuir e 'n fheusaig fo làimh. Chas e gu tric o ard cheum;

« PreviousContinue »