Page images
PDF
EPUB

FINGAL

CARMEN QUARTUM.

Carminis IV. Argumentum.

Poematis actione noctis interventu dilatâ, hanc nactus occasionem Os

sianns suas res apud Legam lacúm gestas recenset, et quibus modis Everallinis amorem sollicitaverat, quz Oscaris mater erat, et paulo ante mortua erat quam militarem in Hiberniam expeditionem duxerat Fingal. Hujus illi umbra visa eșt, quæ indicat Oscarem, qui noctu speculatum fuerat missus, cum manu hostium præmissâ esse congressum, et tantum non superatum. Ossianus filio succurrit; rumor de Suarani adventu ad Fingalis aures pervenit. Rex è somno excitatus, exercitum convocat, atque ut nocte superiore promiserat, Gallum Morni filium ductorem designat : ipse filios ut fortiter se gererent, suosque defenderent, hortatus, in collem ex quo pugnam observare posset concessit. Prælium committitur; fortia Oscaris facta celebrantur. Ut verò Oscar, cum patre socio altero agmine victor esset, altero quidem Gallus, in quem Suaranus ipse impetum fecerat, vix stare poterat. Ullinem, bardum, qui animum martio cantu accenderet, ad illum Fingal mittit; vincit tamen Suaranus, et Gallus recedere cogitur. Fingal, colle relicto, aciem instaurat; Suaranus insequi desistit, et clivoso loco occupato, agmen turbatum restituit, Fingalisque adventum exspectat. Rex, milites hortatus, quæ res postulat ritè imperat, et prælium redintegrat. Cucullin, qui se unà cum Conale amico et Carule vate in Turam antrum receperat, fragore audito, collis supercilium conscendit, quod aciei supereminebat, unde cum hostibus conflictantem Fingalem conspexit. Ille, quem ne se Fingali qui in ipso victoriæ articulo erat adjungeret prohibuit Conal, Carulem mittit, ut heroi de felici eventu gratularetur.

FIONNGHAL.

DUAN IV.

v. 1-17. Co thigeadh le fonn do n'bheinn, Mar bhogha Léna nam braon mall? S i digh a ghuth-ghràidh a th'ann, Nighean Thoscair a's gile làmh. Is tric a chual' thu fonn uam féin; 'S tric a thug thu deoir na h-àille. An d'thig thu gu còmhrag nan treun, Gu gnìomh Oscair a ghorm-mhàille? C'uin shiùbhlas an duibre o Chona Nan sruth mòr a's airde fuaim ? Chaidh mo lài seachad 'sa chòmhrag; Tha m'aois fo dhòruinn 's fo ghruaim. A nighean nan làmh mar an sneachd Cha robh mi cho bronach 's cho dall, Cha robh mi cho dorcha gun bheachd, 'Nuair thug Eimhir-aluinn a gràdh, Eimhir-aluinn nan ciabh donn,

« PreviousContinue »