Page images
PDF
EPUB

TEMORA.

CARMEN QUARTUM.

Carminis IV. Argumentum.

Nocte secundâ nondum præteritâ, Fingal primam suam in Hiberniam

expeditionem militarem, et nuptias cum Ros-crana hujus insulæ regis filiâ celebratas, inter epulas enarrat. Coram Cathmore Hiberniæ principes conveniunt. In quo rerum statu versabatur rex ostenditur ; Sul-mallæ Conmoris filiæ, Inishunæ regis historia, quæ sub bellatoris juvenis habitu, Cathmori in militiâ se comitem adjunxerat. Foldathi morositas, qui exercitum pridie duxerat, jurgium inter se et Malthoem redintegrat, cui Cathmor suâ intercessione finem imponit. Epulantur principes, et Fonaris bardi carmen auscultant. Cathmor ab exercitu semotus somno se reddit. Illi Cairbaris fratris anima per somnium visa, belli eventum obscurè prædicit. Rex secum loquitur solus. Sul-mallam invenit. Luce adveniente. Hac secum solâ locutà, hic liber ad finem perducitur.

« PreviousContinue »