Page images
PDF
EPUB

TEMORA.

CARMEN OCTAVU M.

Carminis VIII. Argumentum.

Quarta a poematis initio incipit dies. Fingal eodem adhuc in loco commorans, quem priore nocte occupaverat, per nebulam

quæ

Cormulem rupem insidebat subinde cernitur. Descensus illinc regis describitur; qui Gallum, Dermidem, Bardumque Carrilem, ad vallem Clunam demittit, Ferad-arthonem Cairbaris filium, unum adhuc ex stirpe Conaris primi Hiberniæ regis, superstitem, ad Caledoniorum exercitum inde deducturos. Copiis suis præest rex, et ad prælium instruit. Deinde adversus hostes proficiscens, ad specum Lubarensem devenit, sub qua Folani jacebat cadaver. Conspecto Brano cane, qui ad antri ostium recumbebat, renovatur luctus. Aciem ordinat Cathmor. Heros ipse, pugna, Fingalis et Cathmor acta, tempestas, et Belgarum fuga describitur. Ad Lubaris fluvii ripam reges sub nube congrediuntur; finitâque pugua, aspectus eorum et ora, colloquiumque et Cathmoris mors enarrantur. Trenmoris hastam Ossiano more vetusto tradit Fingal ; quæ dum peraguntur, Cathmoris umbra in Lonensi valle Sulmallæ lugenui obvertitur. Adveniente deinde vespere, instruuntur epulæ, adventusque Ferad-arthonis centum bardorum carminibus nunciatur. Orationem habet Fingal; quâ finita, explicit poema.

[blocks in formation]

TIGH MORA.

DUAN VIII.

v. 1 17. Mar ghlacas gaoth gharbh reoidh fo ghruaim Ciar lochan càthair nan ruadh bheann; Mar ghlacas 's an oiche na fuaim, Caol ruinne na fuar thonna thall Sgaoileadh truscan de eith m'an cuairt, Geal fo shùil maidne an t-sealgair Tha uisge nan garbh charn a' gluasad, Réir barail na tonna a' falbhan. Faoin fhorum tha marbh m'a chluasaibh, Gach tonn dhiubh a' dealradh an sàmhchair Fo gheugaibh is bhàrr ruadh an fheoir, Tha critheadh 's a feadadh fo ghaoith Air an àiteachaibh baoth fo reodh : Cho sámhach's cho glas a bha'n sluagh Ri madainn dol suas o ear, Gach gaisgeach o 'cheann-bheart de chruaidh A’sealltuinn air cruaich an righ,

TE MORA.

CARMEN VIII.

v. 1-17. Ur corripit ventus asper gelu sub torvitate Fuscum lacusculum muscosum ruforum montium, Ut corripit in nocte fremens, Tenuia fastigia frigidarum undarum ex adverso Expandens amictum glaciei in circuitum, Candida sub oculo matutino venatoris Est aqua asperorum saxetorum se-movens, Secundùm ejus sententiam undis vacillantibus. Vanus strepitus est mortuus circa ejus aures, Singulâ undâ earum coruscante in tranquillitate Sub ramis et apice rubro graminis, Quæ sunt trementia et fistulantia sub vento In eorum locis tristibus sub gelu: Æquè tranquillus et pallidus erat populus In matutino (tempore) iens sursum ab oriente, Singulo bellatore è galeâ duræ-(chalybis) Aspiciente collem regis,

« PreviousContinue »